|
Videtur autem quod verum sit omnino idem quod ens.
1. Augustinus in Lib. Solil. dicit, quod verum est id quod est.
Sed id quod est, nihil est nisi ens. Ergo verum significat omnino
idem quod ens.
2. Respondens dicebat quod sunt idem secundum supposita, sed ratione
differunt. Contra, ratio cuiuslibet rei est id quod significatur per
suam definitionem. Sed id quod est, assignatur ab Augustino, ut
definitio veri, quibusdam aliis definitionibus reprobatis. Cum ergo
secundum id quod est, conveniant verum et ens, videtur quod sint idem
ratione.
3. Praeterea, quaecumque differunt ratione, ita se habent quod unum
illorum potest intelligi sine altero: unde Boetius in libro de
hebdomadibus dicit, quod potest intelligi Deus esse, si separetur per
intellectum paulisper bonitas eius. Ens autem nullo modo potest
intelligi si separetur verum: quia per hoc intelligitur quod verum
est. Ergo verum et ens non differunt ratione.
4. Praeterea, si verum non est idem quod ens, oportet quod sit
entis dispositio. Sed non potest esse entis dispositio. Non enim est
dispositio totaliter corrumpens, alias sequeretur: est verum, ergo
est non ens; sicut sequitur: est homo mortuus, ergo non est homo.
Similiter non est dispositio diminuens, alias non sequeretur: est
verum, ergo est; sicut non sequitur: est albus dentes, ergo est
albus. Similiter non est dispositio contrahens, vel specificans:
quia sic non converteretur cum ente. Ergo verum et ens omnino sunt
idem.
5. Praeterea, illa quorum est una dispositio, sunt eadem. Sed
veri et entis est eadem dispositio. Ergo sunt eadem. Dicitur enim in
II Metaphysic.: dispositio rei in esse est sicut sua dispositio in
veritate. Ergo verum et ens sunt omnino idem.
6. Praeterea, quaecumque non sunt idem, aliquo modo differunt.
Sed verum et ens nullo modo differunt: quia non differunt per
essentiam, cum omne ens per essentiam suam sit verum; nec differunt
per aliquas differentias, quia oporteret quod in aliquo communi genere
convenirent. Ergo sunt omnino idem.
7. Item, si non sunt omnino idem, oportet quod verum aliquid super
ens addat. Sed nihil addit verum super ens, cum sit etiam in plus
quam ens: quod patet per philosophum, IV Metaphys., ubi dicit
quod: verum definientes dicimus quod dicimus esse quod est; aut non
esse quod non est; et sic verum includit ens et non ens. Ergo verum
non addit aliquid super ens; et sic videtur omnino idem esse verum quod
ens.
1. Sed contra. Nugatio est eiusdem inutilis repetitio. Si ergo
verum esset idem quod ens, esset nugatio, dum dicitur ens verum; quod
falsum est. Ergo non sunt idem.
2. Item, ens et bonum convertuntur. Sed verum non convertitur cum
bono; aliquod est enim verum quod non est bonum, sicut aliquem
fornicari. Ergo nec verum cum ente convertitur, et ita non sunt
idem.
3. Praeterea, secundum Boetium in libro de hebdomadibus: in
omnibus creaturis diversum est esse et quod est. Sed verum significat
esse rei. Ergo verum est diversum a quod est in creatis. Sed quod
est, est idem quod ens. Ergo verum in creaturis est diversum ab
ente.
4. Praeterea, quaecumque se habent ut prius et posterius, oportet
esse diversa. Sed verum et ens modo praedicto se habent, quia, ut in
libro de causis dicitur, prima rerum creatarum est esse; et
Commentator in eodem libro dicit quod omnia alia dicuntur per
informationem de ente, et sic ente posteriora sunt. Ergo verum et ens
sunt diversa.
5. Praeterea, quae communiter dicuntur de causa et causatis, magis
sunt unum in causa quam in causatis, et praecipue in Deo quam in
creaturis. Sed in Deo ista quatuor, ens, unum, verum et bonum,
hoc modo appropriantur: ut ens ad essentiam pertineat, unum ad
personam patris, verum ad personam filii, bonum ad personam spiritus
sancti. Personae autem divinae non solum ratione, sed etiam re
distinguuntur; unde de invicem non praedicantur. Ergo multo fortius
in creaturis praedicta quatuor debent amplius quam ratione differre.
Respondeo. Dicendum, quod sicut in demonstrabilibus oportet fieri
reductionem in aliqua principia per se intellectui nota, ita
investigando quid est unumquodque; alias utrobique in infinitum
iretur, et sic periret omnino scientia et cognitio rerum. Illud autem
quod primo intellectus concipit quasi notissimum, et in quod
conceptiones omnes resolvit, est ens, ut Avicenna dicit in principio
suae metaphysicae. Unde oportet quod omnes aliae conceptiones
intellectus accipiantur ex additione ad ens. Sed enti non possunt addi
aliqua quasi extranea per modum quo differentia additur generi, vel
accidens subiecto, quia quaelibet natura est essentialiter ens; unde
probat etiam philosophus in III Metaphys., quod ens non potest
esse genus, sed secundum hoc aliqua dicuntur addere super ens, in
quantum exprimunt modum ipsius entis qui nomine entis non exprimitur.
Quod dupliciter contingit: uno modo ut modus expressus sit aliquis
specialis modus entis. Sunt enim diversi gradus entitatis, secundum
quos accipiuntur diversi modi essendi, et iuxta hos modos accipiuntur
diversa rerum genera. Substantia enim non addit super ens aliquam
differentiam, quae designet aliquam naturam superadditam enti, sed
nomine substantiae exprimitur specialis quidam modus essendi, scilicet
per se ens; et ita est in aliis generibus. Alio modo ita quod modus
expressus sit modus generalis consequens omne ens; et hic modus
dupliciter accipi potest: uno modo secundum quod consequitur
unumquodque ens in se; alio modo secundum quod consequitur unum ens in
ordine ad aliud. Si primo modo, hoc est dupliciter quia vel
exprimitur in ente aliquid affirmative vel negative. Non autem
invenitur aliquid affirmative dictum absolute quod possit accipi in omni
ente, nisi essentia eius, secundum quam esse dicitur; et sic
imponitur hoc nomen res, quod in hoc differt ab ente, secundum
Avicennam in principio Metaphys., quod ens sumitur ab actu essendi,
sed nomen rei exprimit quidditatem vel essentiam entis. Negatio autem
consequens omne ens absolute, est indivisio; et hanc exprimit hoc
nomen unum: nihil aliud enim est unum quam ens indivisum. Si autem
modus entis accipiatur secundo modo, scilicet secundum ordinem unius ad
alterum, hoc potest esse dupliciter. Uno modo secundum divisionem
unius ab altero; et hoc exprimit hoc nomen aliquid: dicitur enim
aliquid quasi aliud quid; unde sicut ens dicitur unum, in quantum est
indivisum in se, ita dicitur aliquid, in quantum est ab aliis
divisum. Alio modo secundum convenientiam unius entis ad aliud; et
hoc quidem non potest esse nisi accipiatur aliquid quod natum sit
convenire cum omni ente: hoc autem est anima, quae quodammodo est
omnia, ut dicitur in III de anima. In anima autem est vis
cognitiva et appetitiva. Convenientiam ergo entis ad appetitum
exprimit hoc nomen bonum, ut in principio Ethic. dicitur quod bonum
est quod omnia appetunt. Convenientiam vero entis ad intellectum
exprimit hoc nomen verum. Omnis autem cognitio perficitur per
assimilationem cognoscentis ad rem cognitam, ita quod assimilatio dicta
est causa cognitionis: sicut visus per hoc quod disponitur secundum
speciem coloris, cognoscit colorem. Prima ergo comparatio entis ad
intellectum est ut ens intellectui concordet: quae quidem concordia
adaequatio intellectus et rei dicitur; et in hoc formaliter ratio veri
perficitur. Hoc est ergo quod addit verum super ens, scilicet
conformitatem, sive adaequationem rei et intellectus; ad quam
conformitatem, ut dictum est, sequitur cognitio rei. Sic ergo
entitas rei praecedit rationem veritatis, sed cognitio est quidam
veritatis effectus. Secundum hoc ergo veritas sive verum tripliciter
invenitur diffiniri. Uno modo secundum illud quod praecedit rationem
veritatis, et in quo verum fundatur; et sic Augustinus definit in
Lib. Solil.: verum est id quod est; et Avicenna in sua
Metaphysic.: veritas cuiusque rei est proprietas sui esse quod
stabilitum est ei; et quidam sic: verum est indivisio esse, et quod
est. Alio modo definitur secundum id in quo formaliter ratio veri
perficitur; et sic dicit Isaac quod veritas est adaequatio rei et
intellectus; et Anselmus in Lib. de veritate: veritas est rectitudo
sola mente perceptibilis. Rectitudo enim ista secundum adaequationem
quamdam dicitur, et philosophus dicit in IV Metaphysic., quod
definientes verum dicimus cum dicitur esse quod est, aut non esse quod
non est. Tertio modo definitur verum, secundum effectum
consequentem; et sic dicit Hilarius, quod verum est declarativum et
manifestativum esse; et Augustinus in Lib. de vera Relig.:
veritas est qua ostenditur id quod est; et in eodem libro: veritas est
secundum quam de inferioribus iudicamus.
Ad primum ergo dicendum, quod definitio illa Augustini datur de
veritate secundum quod habet fundamentum in re, et non secundum id quod
ratio veri completur in adaequatione rei ad intellectum. Vel
dicendum, quod cum dicitur, verum est id quod est, li est non
accipitur ibi secundum quod significat actum essendi, sed secundum quod
est nota intellectus componentis, prout scilicet affirmationem
propositionis significat, ut sit sensus: verum est id quod est, id
est cum dicitur esse de aliquo quod est, ut sic in idem redeat
definitio Augustini cum definitione philosophi supra inducta.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod aliquid intelligi sine altero, potest
accipi dupliciter. Uno modo quod intelligatur aliquid, altero non
intellecto: et sic, ea quae ratione differunt, ita se habent, quod
unum sine altero intelligi potest. Alio modo potest accipi aliquid
intelligi sine altero, quod intelligitur eo non existente: et sic ens
non potest intelligi sine vero, quia ens non potest intelligi sine hoc
quod concordet vel adaequetur intellectui. Sed non tamen oportet ut
quicumque intelligit rationem entis intelligat veri rationem, sicut nec
quicumque intelligit ens, intelligit intellectum agentem; et tamen
sine intellectu agente nihil intelligi potest.
Ad quartum dicendum, quod verum est dispositio entis non quasi addens
aliquam naturam, nec quasi exprimens aliquem specialem modum entis,
sed aliquid quod generaliter invenitur in omni ente, quod tamen nomine
entis non exprimitur; unde non oportet quod sit dispositio vel
corrumpens vel diminuens vel in partem contrahens.
Ad quintum dicendum, quod dispositio non accipitur ibi secundum quod
est in genere qualitatis, sed secundum quod importat quemdam ordinem;
cum enim illa quae sunt causa aliorum essendi sint maxime entia, et
illa quae sunt causa veritatis sint maxime vera; concludit
philosophus, quod idem est ordo alicui rei in esse et veritate; ita,
scilicet, quod ubi invenitur quod est maxime ens, est maxime verum.
Unde nec hoc ideo est quia ens et verum ratione sunt idem, sed quia
secundum hoc quod aliquid habet de entitate, secundum hoc est natum
adaequari intellectui; et sic ratio veri sequitur rationem entis.
Ad sextum dicendum, quod verum et ens differunt ratione per hoc quod
aliquid est in ratione veri quod non est in ratione entis; non autem
ita quod aliquid sit in ratione entis quod non sit in ratione veri;
unde nec per essentiam differunt, nec differentiis oppositis ab invicem
distinguuntur.
Ad septimum dicendum, quod verum non est in plus quam ens; ens enim
aliquo modo acceptum dicitur de non ente, secundum quod non ens est
apprehensum ab intellectu; unde in IV Metaphys., dicit
philosophus, quod negatio vel privatio entis uno modo dicitur ens;
unde Avicenna etiam dicit in principio suae metaphysicae, quod non
potest formari enuntiatio nisi de ente, quia oportet illud de quo
propositio formatur, esse apprehensum ab intellectu; ex quo patet quod
omne verum est aliquo modo ens.
Ad primum vero eorum, quae contra obiiciuntur, dicendum, quod ideo
non est nugatio cum dicitur ens verum, quia aliquid exprimitur nomine
veri quod non exprimitur nomine entis; non propter hoc quod re
differant.
Ad secundum dicendum, quod quamvis istum fornicari sit malum, tamen
secundum quod aliquid habet de entitate, natum est hoc conformari
intellectui, et secundum hoc consequitur ibi ratio veri; et ita patet
quod nec verum excedit nec exceditur ab ente.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur: diversum est esse, et quod
est, distinguitur actus essendi ab eo cui ille actus convenit. Nomen
autem entis ab actu essendi sumitur, non ab eo cui convenit actus
essendi, et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod secundum hoc verum est posterius ente, quod
ratio veri differt ab entis ratione modo praedicto.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa deficit in tribus. Primo, quia
quamvis personae divinae re distinguantur, appropriata tamen personis
non differunt re, sed tantum ratione. Secundo, quia etsi personae
realiter ad invicem distinguantur, non tamen realiter ab essentia
distinguuntur; unde nec verum quod appropriatur personae filii, ab
ente quod se tenet ex parte essentiae. Tertio, quia, etsi ens,
unum, verum et bonum magis uniantur in Deo quam in rebus creatis, non
tamen oportet, quod ex quo distinguuntur in Deo, quod in rebus
creatis etiam distinguantur realiter. Hoc enim contingit de illis quae
non habent ex ratione sua quod sint unum secundum rem, sicut sapientia
et potentia, quae, cum in Deo sint unum secundum rem, in creaturis
realiter distinguuntur: sed ens, unum, verum et bonum secundum
rationem suam habent quod sint unum secundum rem; unde ubicumque
inveniantur, realiter unum sunt, quamvis sit perfectior unitas illius
rei secundum quam uniuntur in Deo, quam illius rei secundum quam
uniuntur in creaturis.
|
|