|
Et videtur quod non.
1. Verum enim, ut dictum est, convertitur cum ente. Sed ens
principalius invenitur in rebus quam apud animam. Ergo et verum.
2. Praeterea, res sunt in anima non per essentiam, sed per suam
speciem, ut dicit philosophus in III de anima. Si ergo veritas
principaliter in anima invenitur, non erit essentia rei sed similitudo
et species eius, et verum erit species entis extra animam existentis.
Sed species rei existens in anima, non praedicatur de re quae est
extra animam, sicut nec cum ipsa convertitur: converti enim est
conversim praedicari; ergo nec verum convertetur cum ente; quod est
falsum.
3. Praeterea, omne quod est in aliquo, consequitur id in quo est.
Si ergo veritas principaliter est in anima, tunc iudicium de veritate
erit secundum aestimationem animae; et ita redibit antiquorum
philosophorum error, qui dicebant, omne quod quis opinatur in
intellectu esse verum, et duo contradictoria simul esse vera; quod est
absurdum.
4. Praeterea, si veritas principaliter est in intellectu, oportet
quod aliquid quod ad intellectum pertinet, in definitione veritatis
ponatur. Sed Augustinus huiusmodi definitionem reprobat in Lib.
Solil., sicut istam: verum est quod ita est ut videtur: quia
secundum hoc, non esset verum quod non videtur; quod patet esse falsum
de occultissimis lapillis, qui sunt in visceribus terrae; et similiter
reprobat et improbat istam: verum est quod ita est ut cognitori
videtur, si velit et possit cognoscere, quia secundum hoc non esset
aliquid verum, nisi cognitor vellet et posset cognoscere. Ergo et
eadem ratio esset de quibuscumque aliis definitionibus in quibus aliquid
ad intellectum pertinens poneretur. Ergo veritas non est principaliter
in intellectu.
1. Contra. Philosophus dicit in VI Metaphysic.: non est falsum
et verum in rebus sed in mente.
2. Praeterea, veritas est adaequatio rei et intellectus. Sed haec
adaequatio non potest esse nisi in intellectu. Ergo nec veritas est
nisi in intellectu.
Solutio. Dicendum, quod non oportet in illis quae dicuntur per prius
et per posterius de multis, quod illud prius recipiat praedicationem
communis, quod est ut causa aliorum, sed illud in quo est primo ratio
illius communis completa; sicut sanum per prius dicitur de animali, in
quo primo perfecta ratio sanitatis invenitur, quamvis medicina dicatur
sana ut effectiva sanitatis. Et ideo, cum verum dicatur per prius et
posterius de pluribus, oportet quod de illo per prius dicatur in quo
primo invenitur completa ratio veritatis. Complementum autem
cuiuslibet motus vel operationis est in suo termino. Motus autem
cognitivae virtutis terminatur ad animam: oportet enim quod cognitum
sit in cognoscente per modum cognoscentis: sed motus appetitivae
terminatur ad res; inde est quod philosophus in III de anima ponit
circulum quemdam in actibus animae, secundum, scilicet, quod res quae
est extra animam, movet intellectum, et res intellecta movet
appetitum, et appetitus tendit ad hoc ut perveniat ad rem a qua motus
incepit. Et quia bonum, sicut dictum est, dicit ordinem entis ad
appetitum, verum autem dicit ordinem ad intellectum; inde est quod
philosophus dicit VI Metaphys., quod bonum et malum sunt in rebus,
verum autem et falsum sunt in mente. Res autem non dicitur vera nisi
secundum quod est intellectui adaequata; unde per posterius invenitur
verum in rebus, per prius autem in intellectu. Sed sciendum, quod
res aliter comparatur ad intellectum practicum, aliter ad
speculativum. Intellectus enim practicus causat res, unde est mensura
rerum quae per ipsum fiunt: sed intellectus speculativus, quia accipit
a rebus, est quodammodo motus ab ipsis rebus, et ita res mensurant
ipsum. Ex quo patet quod res naturales, a quibus intellectus noster
scientiam accipit, mensurant intellectum nostrum, ut dicitur X
Metaph.: sed sunt mensuratae ab intellectu divino, in quo sunt omnia
sicut omnia artificiata in intellectu artificis. Sic ergo intellectus
divinus est mensurans non mensuratus; res autem naturalis, mensurans
et mensurata; sed intellectus noster mensuratus et non mensurans res
quidem naturales, sed artificiales tantum. Res ergo naturalis inter
duos intellectus constituta, secundum adaequationem ad utrumque vera
dicitur; secundum enim adaequationem ad intellectum divinum dicitur
vera, in quantum implet hoc ad quod est ordinata per intellectum
divinum, ut patet per Anselmum in Lib. de Verit. et per
Augustinum in Lib. de vera religione, et per Avicennam in
definitione inducta, scilicet: veritas cuiusque rei est proprietas sui
esse quod stabilitum est ei; secundum autem adaequationem ad
intellectum humanum dicitur res vera, in quantum est nata de se facere
veram aestimationem; sicut e contrario falsa dicuntur quae sunt nata
videri quae non sunt, aut qualia non sunt, ut dicitur in V
Metaphysic. Prima autem ratio veritatis per prius inest rei quam
secunda, quia prius est eius comparatio ad intellectum divinum quam
humanum; unde, etiam si intellectus humanus non esset, adhuc res
verae dicerentur in ordine ad intellectum divinum. Sed si uterque
intellectus, rebus remanentibus per impossibile, intelligeretur
auferri, nullo modo ratio veritatis remaneret.
Responsio ergo ad primum quod, sicut ex iam dictis patet, verum per
prius dicitur de intellectu vero, et per posterius de re sibi
adaequata; et utroque modo convertitur cum ente, sed diversimode,
quia secundum quod dicitur de rebus, convertitur cum ente per
praedicationem: omne enim ens est adaequatum intellectui divino, et
potens adaequare sibi intellectum humanum, et e converso. Si autem
accipiatur prout dicitur de intellectu, sic convertitur cum ente quod
est extra animam, non per praedicationem, sed per consequentiam; eo
quod cuilibet intellectui vero oportet quod respondeat aliquod ens, et
e converso.
Per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est in aliquo non sequitur illud
in quo est, nisi quando causatur ex principiis eius; unde lux quae
causatur in aere ab extrinseco, scilicet sole, sequitur motum solis
magis quam aerem. Similiter et veritas quae est in anima causata a
rebus, non sequitur aestimationem animae, sed existentiam rerum:
quoniam eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa
similiter et intellectus.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus loquitur de visione intellectus
humani, a qua rei veritas non dependet. Sunt enim multae res quae
nostro intellectu non cognoscuntur; nulla tamen res est quam
intellectus divinus non cognoscat actu, et intellectus humanus in
potentia; cum intellectus agens dicatur quo est omnia facere,
intellectus possibilis quo est omnia fieri. Unde in definitione rei
verae potest poni visio in actu intellectus divini, non autem
intellectus humani nisi in potentia, sicut ex superioribus patet.
|
|