|
Et videtur quod non.
1. Verum enim dicitur secundum comparationem entis ad intellectum.
Sed prima comparatio qua intellectus comparatur ad res, est secundum
quod format quidditates rerum, concipiendo definitiones earum. Ergo
in ista operatione intellectus principalius et prius invenitur verum.
2. Praeterea, verum est adaequatio rerum et intellectus. Sed sicut
intellectus componens et dividens potest adaequari rebus, ita
intellectus intelligens quidditates rerum. Ergo veritas non est tantum
in intellectu componente et dividente.
1. Sed contra. Est quod dicitur in VI Metaph.: verum et falsum
non sunt in rebus, sed in mente; in simplicibus autem, et quod quid
est, nec in mente.
2. Praeterea, in III de anima, indivisibilium intelligentia in
illis est in quibus non est verum et falsum.
Responsio. Dicendum, quod sicut verum per prius invenitur in
intellectu quam in rebus, ita etiam per prius invenitur in actu
intellectus componentis et dividentis quam in actu intellectus
quidditatem rerum formantis. Veri enim ratio consistit in adaequatione
rei et intellectus; idem autem non adaequatur sibi ipsi, sed
aequalitas diversorum est; unde ibi primo invenitur ratio veritatis in
intellectu ubi primo intellectus incipit aliquid proprium habere quod
res extra animam non habet, sed aliquid ei correspondens, inter quae
adaequatio attendi potest. Intellectus autem formans quidditatem
rerum, non habet nisi similitudinem rei existentis extra animam, sicut
et sensus in quantum accipit speciem sensibilis; sed quando incipit
iudicare de re apprehensa, tunc ipsum iudicium intellectus est quoddam
proprium ei, quod non invenitur extra in re. Sed quando adaequatur ei
quod est extra in re, dicitur iudicium verum; tunc autem iudicat
intellectus de re apprehensa quando dicit aliquid esse vel non esse,
quod est intellectus componentis et dividentis; unde dicit etiam
philosophus in VI Metaph., quod compositio et divisio est in
intellectu, et non in rebus. Et inde est quod veritas per prius
invenitur in compositione et divisione intellectus. Secundario autem
dicitur verum et per posterius in intellectu formante quiditates rerum
vel definitiones; unde definitio dicitur vera vel falsa, ratione
compositionis verae vel falsae, ut quando scilicet dicitur esse
definitio eius cuius non est, sicut si definitio circuli assignetur
triangulo; vel etiam quando partes definitionis non possunt componi ad
invicem, ut si dicatur definitio alicuius rei animal insensibile, haec
enim compositio quae implicatur, scilicet aliquod animal est
insensibile, est falsa. Et sic definitio non dicitur vera vel falsa
nisi per ordinem ad compositionem, sicut et res dicitur vera per
ordinem ad intellectum. Patet ergo ex dictis quod verum per prius
dicitur de compositione vel divisione intellectus; secundo dicitur de
definitionibus rerum, secundum quod in eis implicatur compositio vera
vel falsa; tertio de rebus secundum quod adaequantur intellectui
divino, vel aptae natae sunt adaequari intellectui humano; quarto
dicitur de homine, propter hoc quod electivus est verorum vel facit
existimationem de se vel de aliis veram vel falsam per ea quae dicit vel
facit. Voces autem eodem modo recipiunt veritatis praedicationem,
sicut intellectus quos significant.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis formatio quidditatis sit prima
operatio intellectus, tamen per eam non habet intellectus aliquid
proprium quod possit rei adaequari; et ideo non est ibi proprie
veritas.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
|
|