|
Et videtur quod sic.
1. Anselmus enim dicit in libro de veritate quod sicut tempus se
habet ad temporalia, ita veritas ad res veras. Sed tempus ita se
habet ad omnia temporalia quod est unum tempus tantum. Ergo ita se
habebit veritas ad omnia vera quod erit tantum una veritas.
2. Sed dicebat, quod veritas dupliciter dicitur. Uno modo secundum
quod est idem quod entitas rei, ut definit eam Augustinus in Lib.
Solil.: verum est id quod est; et sic oportet esse plures veritates
secundum quod sunt plures essentiae rerum. Alio modo prout exprimit se
in intellectum, prout definit eam Hilarius: verum est declarativum
esse; et hoc modo, cum nihil possit aliquid manifestare intellectui
nisi secundum virtutem primae veritatis divinae, omnes veritates
quodammodo sunt unum in movendo intellectum, sicut et omnes colores
sunt unum in movendo visum, in quantum movent ipsum, in ratione
scilicet unius luminis.- Sed contra, tempus est unum numero omnium
temporalium. Si ergo ita se habet veritas ad res veras sicut tempus ad
temporalia, oportet omnium verorum unam esse numero veritatem; nec
sufficit omnes veritates esse unum in movendo, vel esse in exemplari
unam.
3. Praeterea, Anselmus in Lib. de veritate sic argumentatur: si
plurium verorum sunt plures veritates, oportet veritates variari
secundum varietates verorum. Sed veritates non variantur per
variationem rerum verarum, quia destructis rebus veris vel rectis adhuc
remanet veritas et rectitudo, secundum quam sunt vera vel recta. Ergo
est una tantum veritas. Minorem probat ex hoc quia, destructo signo,
adhuc remanet rectitudo significationis, quia rectum est ut
significetur hoc quod illud signum significabat; et eadem ratione,
destructo quolibet vero vel recto, eius rectitudo vel veritas remanet.
4. Praeterea, in creatis nihil est id cuius est veritas, sicut
veritas hominis non est homo, nec veritas carnis est caro. Sed
quodlibet ens creatum est verum. Ergo nullum ens creatum est veritas;
ergo omnis veritas est increatum, et ita est tantum una veritas.
5. Praeterea, nihil est maius mente humana nisi Deus, ut dicit
Augustinus. Sed veritas, ut probat Augustinus in Lib. Solil.,
est maior mente humana, quia non potest dici quod sit minor. Sic enim
haberet mens humana de veritate iudicare, quod falsum est. Non enim
de ea iudicat, sed secundum eam, sicut et iudex non iudicat de lege,
sed secundum eam, ut idem dicit in Lib. de vera Relig. Similiter
nec etiam dici potest quod sit ei aequalis, quia anima iudicat omnia
secundum veritatem; non autem iudicat omnia secundum seipsam. Ergo
veritas non est nisi Deus; et ita est tantum una veritas.
6. Praeterea, Augustinus probat in Lib. LXXXIII
quaestionum, quod veritas non percipitur sensu corporis, hoc modo:
nihil percipitur a sensu nisi mutabile. Sed veritas est immutabilis.
Ergo sensu non percipitur. Similiter argui potest: omne creatum est
mutabile. Sed veritas non est mutabilis. Ergo non est creatura;
ergo est res increata; ergo est tantum una veritas.
7. Praeterea, ibidem Augustinus argumentatur ad idem hoc modo:
nullum sensibile est quod non habeat aliquid simile falso, ita ut
internosci non possit; nam, ut alia praetermittam, omnia quae per
corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen
eorum patimur tamquam prorsus adsint, velut in somno, vel in furore.
Sed veritas non habet aliquid simile falso. Ergo veritas sensu non
percipitur. Similiter argui potest: omne creatum habet aliquid simile
falso, in quantum habet aliquid de defectu. Ergo nullum creatum est
veritas; et sic est una tantum veritas.
1. Sed contra. Augustinus in libro de vera religione: sicut
similitudo est forma similium, ita veritas est forma verorum. Sed
plurium similium plures similitudines. Ergo plurium verorum plures
veritates.
2. Praeterea, sicut omnis veritas creata derivatur a veritate
increata exemplariter, et ab ea suam veritatem habet, ita omne lumen
intelligibile a prima luce increata derivatur exemplariter, et vim
manifestandi habet. Dicimus tamen esse plura lumina intelligibilia,
ut patet per Dionysium. Ergo videtur consimili modo concedendum
simpliciter esse plures veritates.
3. Praeterea, colores quamvis habeant ex virtute lucis quod moveant
visum, tamen simpliciter dicuntur esse plures colores et differentes,
nec possunt dici esse unum nisi secundum quid. Ergo quamvis et omnes
veritates creatae se intellectui exprimant virtute primae veritatis,
non tamen ex hoc dici poterit una veritas nisi secundum quid.
4. Praeterea, sicut veritas creata non potest se intellectui
manifestare nisi virtute veritatis increatae, ita nulla potentia in
creatura potest aliquid agere nisi virtute potentiae increatae. Nec
aliquo modo dicimus esse unam potentiam omnium habentium potentiam.
Ergo nec dicendum est aliquo modo esse unam veritatem omnium verorum.
5. Praeterea, Deus comparatur ad res in habitudine triplicis
causae: scilicet effectivae, exemplaris et finalis; et per quamdam
appropriationem entitas rerum refertur ad Deum ut ad causam
efficientem, veritas ut ad causam exemplarem, bonitas ut ad causam
finalem, quamvis etiam singula possunt ad singula referri secundum
locutionis proprietatem. Sed non dicimus aliquo modo locutionis esse
unam bonitatem omnium bonorum, aut unam entitatem omnium entium. Ergo
nec dicere debemus unam veritatem omnium verorum.
6. Praeterea, quamvis sit una veritas increata, a qua omnes
veritates creatae exemplantur, non tamen eodem modo exemplantur ab
ipsa; quia, quamvis ipsa similiter se habeat ad omnia, non tamen
similiter omnia se habent ad ipsam, ut dicitur in Lib. de causis;
unde alio modo exemplatur ab ipsa veritas necessariorum et
contingentium. Sed diversus modus imitandi exemplar divinum facit
diversitatem in rebus creatis, ergo sunt simpliciter plures veritates
creatae.
7. Praeterea, veritas est adaequatio rei et intellectus. Sed
diversorum specie non potest esse una adaequatio rei ad intellectum.
Ergo, cum res verae sint specie diversae, non potest esse una veritas
omnium verorum.
8. Praeterea, Augustinus dicit in libro XII de Trinitate:
credendum est, mentis humanae naturam rebus intelligibilibus sic esse
connexam, ut in quadam luce sui generis omnia quae cognoscit,
intueatur. Sed lux per quam anima cognoscit omnia, est veritas.
Ergo veritas est de genere ipsius animae, et ita oportet veritatem
esse rem creatam; unde in diversis creaturis erunt diversae veritates.
Responsio. Dicendum, quod sicut ex praedictis, art. 2, patet,
veritas proprie invenitur in intellectu humano vel divino, sicut
sanitas in animali. In rebus autem aliis invenitur veritas per
relationem ad intellectum, sicut et sanitas dicitur de quibusdam aliis
in quantum sunt effectiva vel conservativa sanitatis animalis. Est
ergo veritas in intellectu divino quidem primo et proprie; in
intellectu vero humano proprie quidem sed secundario; in rebus autem
improprie et secundario, quia non nisi per respectum ad alteram duarum
veritatum. Veritas ergo intellectus divini est una tantum, a qua in
intellectu humano derivantur plures veritates, sicut ab una facie
hominis resultant plures similitudines in speculo, sicut dicit Glossa
super illud: diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritates
autem quae sunt in rebus, sunt plures, sicut et rerum entitates.
Veritas autem quae dicitur de rebus in comparatione ad intellectum
humanum, est rebus quodammodo accidentalis, quia posito quod
intellectus humanus non esset nec esse posset, adhuc res in sua
essentia permaneret. Sed veritas quae de eis dicitur in comparatione
ad intellectum divinum eis inseparabiliter communicatur: cum nec
subsistere possint nisi per intellectum divinum eas in esse
producentem. Per prius etiam inest rei veritas in comparatione ad
intellectum divinum quam humanum, cum ad intellectum divinum comparetur
sicut ad causam, ad humanum autem quodammodo sicut ad effectum, in
quantum intellectus scientiam a rebus accipit. Sic ergo res aliqua
principalius dicitur vera in ordine ad veritatem intellectus divini quam
in ordine ad veritatem intellectus humani. Si ergo accipiatur veritas
proprie dicta secundum quam sunt omnia principaliter vera, sic omnia
sunt vera una veritate, scilicet veritate intellectus divini; et sic
Anselmus de veritate loquitur in Lib. de veritate. Si autem
accipiatur veritas proprie dicta, secundum quam secundario res verae
dicuntur, sic sunt plurium verorum plures veritates et etiam unius veri
plures veritates in animabus diversis. Si autem accipiatur veritas
improprie dicta, secundum quam omnia dicuntur vera, sic sunt plurium
verorum plures veritates; sed unius veri tantum una veritas.
Denominantur autem res verae a veritate quae est in intellectu divino
vel in intellectu humano, sicut denominatur cibus sanus a sanitate quae
est in animali, et non sicut a forma inhaerente; sed a veritate quae
est in ipsa re, quae nihil aliud est quam entitas intellectui
adaequata, vel intellectum sibi adaequans, denominatur sicut a forma
inhaerente, sicut cibus denominatur sanus a qualitate sua, a qua sanus
dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod tempus comparatur ad temporalia sicut
mensura ad mensuratum; unde patet quod Anselmus loquitur de illa
veritate quae est mensura omnium rerum verarum; et ista est una numero
tantum, sicut tempus unum, ut in II arg. concluditur. Veritas
autem quae est in intellectu humano vel in ipsis rebus, non comparatur
ad res sicut mensura extrinseca et communis ad mensurata, sed vel sicut
mensuratum ad mensuram, ut est de veritate intellectus humani, et sic
oportet eam variari secundum varietatem rerum; vel sicut mensura
intrinseca, sicut est de veritate quae est in ipsis rebus: et has
etiam mensuras oportet plurificari secundum pluralitatem mensuratorum,
sicut diversorum corporum sunt diversae dimensiones.
Secundum concedimus.
Ad tertium dicendum, quod veritas quae remanet destructis rebus, est
veritas intellectus divini; et haec simpliciter est una numero:
veritas autem quae est in rebus vel in anima, variatur ad varietatem
rerum.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur: nulla res est sua veritas:
intelligitur de rebus quae habent esse completum in natura; sicut et
cum dicitur: nulla res est suum esse: et tamen esse rei quaedam res
creata est; et eodem modo veritas rei aliquid creatum est.
Ad quintum dicendum, quod veritas secundum quam anima de omnibus
iudicat, est veritas prima. Sicut enim a veritate intellectus divini
effluunt in intellectum angelicum species rerum innatae, secundum quas
omnia cognoscunt; ita a veritate intellectus divini procedit
exemplariter in intellectum nostrum veritas primorum principiorum
secundum quam de omnibus iudicamus. Et quia per eam iudicare non
possemus nisi secundum quod est similitudo primae veritatis, ideo
secundum primam veritatem dicimur de omnibus iudicare.
Ad sextum dicendum, quod veritas illa immutabilis, est veritas
prima; et haec neque sensu percipitur, neque aliquid creatum est.
Ad septimum dicendum, quod ipsa etiam veritas creata non habet aliquid
simile falso, quamvis creatura quaelibet aliquid simile falso habeat;
in tantum enim creatura aliquid simile falso habet, in quantum
deficiens est. Sed veritas non ex ea parte rem consequitur creatam qua
deficiens est, sed secundum quod a defectu recedit primae veritati
conformata.
Ad primum vero eorum quae contra obiiciuntur, dicendum est, quod
similitudo proprie invenitur in utroque similium; veritas autem, cum
sit quaedam convenientia intellectus et rei, non proprie invenitur in
utroque, sed in intellectu; unde, cum sit unus intellectus, scilicet
divinus, secundum cuius conformitatem omnia vera sunt et dicuntur,
oportet omnia vera esse secundum unam veritatem, quamvis in pluribus
similibus sint diversae similitudines.
Ad secundum dicendum, quod quamvis lumen intelligibile exempletur a
lumine divino, tamen lumen proprie dicitur de intelligibilibus
luminibus creatis; non autem veritas proprie dicitur de rebus
exemplatis ab intellectu divino; et ideo non dicimus unum lumen, sicut
dicimus, unam veritatem.
Et similiter dicendum ad tertium de coloribus; quia colores etiam
proprie visibiles dicuntur, quamvis non videantur nisi per lucem.
Et similiter dicendum ad quartum de potentia, et ad quintum de
entitate.
Ad sextum dicendum, quod quamvis exemplentur difformiter a veritate
divina, non tamen propter hoc excluditur quin res una veritate sint
verae, et non pluribus, proprie loquendo; quia illud quod diversimode
recipitur in rebus exemplatis, non proprie dicitur veritas, sicut
proprie dicitur veritas in exemplari.
Ad septimum dicendum, quod quamvis ea quae sunt diversa specie, ex
parte ipsarum rerum una adaequatione non adaequentur divino
intellectui, intellectus tamen divinus, cui omnia adaequantur, est
unus; et ex parte eius est una adaequatio ad res omnes, quamvis non
omnia sibi eodem modo adaequentur; et ideo modo praedicto omnium rerum
veritas una est.
Ad octavum dicendum, quod Augustinus loquitur de veritate quae est
exemplata ab ipsa mente divina in mente nostra, sicut similitudo faciei
resultat in speculo; et huiusmodi veritates resultantes in animabus
nostris a prima veritate, sunt multae, ut dictum est. Vel dicendum,
quod veritas prima quodammodo est de genere animae large accipiendo
genus, secundum quod omnia intelligibilia vel incorporalia unius
generis esse dicuntur, per modum quo dicitur Act., XVII, 28:
ipsius enim Dei et nos genus sumus.
|
|