|
Et videtur quod sic.
1. Anselmus enim in Monologion, de veritate enuntiabilium loquens
dicit: sive intelligatur veritas habere, sive dicatur veritas non
habere principium vel finem, nullo claudi potest veritas principio vel
fine. Sed omnis veritas intelligitur habere principium vel finem, vel
non habere principium vel finem. Ergo nulla veritas clauditur
principio et fine. Sed omne quod est huiusmodi, est aeternum. Ergo
omnis veritas est aeterna.
2. Praeterea, omne illud cuius esse sequitur ad destructionem sui
esse, est aeternum, quia sive ponatur esse, sive non esse, sequitur
quod est: et oportet secundum quodcumque tempus ponere de unoquoque
quod sit vel non sit. Sed ad destructionem veritatis sequitur
veritatem esse; quia si veritas non est, veritatem non esse est
verum, et nihil potest esse verum nisi veritate. Ergo veritas est
aeterna.
3. Praeterea, si veritas enuntiabilium non est aeterna, ergo erat
assignare quando non erat enuntiabilium veritas. Sed tunc hoc
enuntiabile erat verum, nullam veritatem enuntiabilium esse. Ergo
veritas enuntiabilium erat; quod est contrarium ei quod fuit datum.
Ergo non potest dici veritatem enuntiabilium non esse aeternam.
4. Praeterea, philosophus probat materiam esse aeternam in I
Phys., (quamvis hoc falsum sit), per hoc quod remanet post sui
corruptionem, et est ante suam generationem; eo quod si corrumpitur,
in aliquid corrumpitur, et si generatur, ex aliquo generatur; illud
autem ex quo aliquid generatur, et illud in quod aliquid corrumpitur,
est materia. Sed similiter veritas si ponatur corrumpi vel generari,
sequitur quod sit ante suam generationem et post suam corruptionem;
quia si generatur, mutata est de non esse in esse, et si corrumpitur,
mutata est de esse in non esse. Quando autem non est veritas, verum
est veritatem non esse, quod utique non potest esse, nisi veritas
sit. Ergo veritas est aeterna.
5. Praeterea, omne quod non potest intelligi non esse, est
aeternum, quia quicquid potest non esse, potest intelligi non esse.
Sed veritas etiam enuntiabilium, non potest intelligi non esse, quia
intellectus non potest intelligere aliquid, nisi intelligat hoc esse
verum. Ergo veritas etiam enuntiabilium est aeterna.
7. Praeterea, illud quod est futurum semper fuit futurum, et quod
est praeteritum semper erit praeteritum. Sed ex hoc propositio de
futuro est vera, quia aliquid est futurum; et ex hoc propositio de
praeterito est vera, quia aliquid est praeteritum. Ergo veritas
propositionis de futuro semper fuit, et veritas propositionis de
praeterito semper erit; et ita non solum veritas prima est aeterna,
sed etiam multae aliae.
8. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de libero arbitrio, quod
nihil magis est aeternum quam ratio circuli, et duo et tria esse
quinque. Sed horum veritas est veritas creata. Ergo aliqua veritas
praeter primam veritatem est aeterna.
9. Praeterea, ad veritatem enuntiationis non requiritur quod actu
enuntietur aliquid, sed sufficit quod sit illud de quo potest
enuntiatio formari. Sed antequam mundus esset, fuit aliquid de quo
potuit enuntiari etiam praeter Deum. Ergo antequam mundus fieret,
fuit enuntiabilium veritas. Quod autem fuit ante mundum, est
aeternum. Ergo enuntiabilium veritas est aeterna. Probatio mediae.
Mundus factus est ex nihilo, id est post nihil. Ergo antequam mundus
esset, erat eius non esse. Sed enuntiatio vera non solum formatur de
eo quod est, sed etiam de eo quod non est, sicut enim contingit vere
enuntiari quod est, esse, ita contingit vere enuntiari quod non est,
non esse, ut patet in I Periher. Ergo antequam mundus esset, fuit
unde vera enuntiatio formari potuit.
10. Praeterea, omne quod scitur, est verum dum scitur. Sed Deus
ab aeterno scivit omnia enuntiabilia. Ergo omnium enuntiabilium
veritas est ab aeterno; et ita plures veritates sunt aeternae.
11. Sed dicebat, quod ex hoc non sequitur quod illa sint vera in
seipsis, sed in intellectu divino.- Sed contra, secundum hoc
oportet aliqua esse vera secundum hoc quod sunt scita. Sed ab aeterno
omnia sunt scita a Deo non solum secundum quod sunt in mente eius, sed
etiam in propria natura existentia. Eccli. cap. XXIII, 29:
domino Deo nostro, antequam crearentur, nota sunt omnia, sic et post
perfectum cognoscit omnia; et ita non aliter cognoscit res postquam
perfectae sunt quam ab aeterno cognoverit. Ergo ab aeterno fuerunt
plures veritates non solum in intellectu divino, sed secundum se.
12. Praeterea, secundum hoc dicitur esse aliquid simpliciter,
secundum quod est in sui complemento. Sed ratio veritatis completur in
intellectu. Si ergo in intellectu divino fuerunt ab aeterno plura vera
simpliciter, concedendum est plures veritates esse aeternas.
13. Praeterea, Sapient., I, 15: iustitia perpetua est et
immortalis. Sed veritas est pars iustitiae, ut dicit Tullius in
rhetorica. Ergo est perpetua et immortalis.
14. Praeterea, universalia sunt perpetua et incorruptibilia. Sed
verum est maxime universale, quia convertitur cum ente. Ergo veritas
est perpetua et incorruptibilis.
15. Sed dicebat, quod universale non corrumpitur per se, sed per
accidens.- Sed contra, magis debet denominari aliquid per id quod
convenit ei per se, quam per id quod convenit ei per accidens. Si
ergo veritas per se loquendo est perpetua et incorruptibilis, non autem
corrumpitur vel generatur nisi per accidens, concedendum est quod
veritas universaliter dicta sit aeterna.
16. Praeterea, ab aeterno Deus fuit prior mundo. Ergo relatio
prioritatis in Deo fuit ab aeterno. Sed posito uno relativorum,
necesse est poni et reliquum. Ergo ab aeterno fuit posterioritas mundi
ad Deum. Ergo ab aeterno fuit aliquid aliud extra Deum cui aliquo
modo competit veritas; et sic idem quod prius.
17. Sed dicebat, quod illa relatio prioritatis et posterioritatis
non est aliquid in rerum natura, sed in ratione tantum.- Contra
sicut dicit Boetius in fine de Consolat., Deus est prior mundo
natura, etsi mundus semper fuisset. Ergo illa relatio prioritatis est
relatio naturae, et non rationis tantum.
18. Praeterea, veritas significationis est rectitudo
significationis. Sed ab aeterno fuit rectum aliquid significari.
Ergo veritas significationis fuit ab aeterno.
19. Praeterea, ab aeterno fuit verum, patrem genuisse filium, et
spiritum sanctum processisse ab utroque. Sed ista sunt plura vera.
Ergo plura vera sunt ab aeterno.
20. Sed dicebat, quod ista sunt vera una veritate; unde non
sequitur plures veritates esse ab aeterno.- Sed contra, alio pater
est pater et generat filium; alio filius est filius et spirat spiritum
sanctum. Sed eo quo pater est pater, haec est vera: pater generat
filium, vel pater est pater; eo autem quo filius est filius, haec est
vera: filius est genitus a patre. Ergo huiusmodi propositiones non
sunt una veritate verae.
21. Praeterea, quamvis homo et risibile convertantur, non tamen
est eadem veritas utriusque semper istarum propositionum: homo est
homo; et: homo est risibile; propter hoc quod non est eadem
proprietas quam praedicat hoc nomen homo, et quam praedicat hoc nomen
risibile: sed similiter non est eadem proprietas quam importat hoc
nomen pater, et hoc nomen filius. Ergo non est eadem veritas dictarum
propositionum.
22. Sed dicebat, quod istae propositiones non fuerunt ab
aeterno.- Sed contra, quandocumque est intellectus qui potest
enuntiare, potest esse enuntiatio. Sed ab aeterno fuit intellectus
divinus intelligens patrem esse patrem, et filium esse filium, et ita
enuntians sive dicens; cum, secundum Anselmum, summo spiritui idem
sit dicere quod intelligere. Ergo enuntiationes praedictae fuerunt ab
aeterno.
1. Sed contra. Nullum creatum est aeternum. Veritas omnis praeter
primam est creata. Ergo sola prima veritas est aeterna.
2. Praeterea, ens et verum convertuntur. Sed solum unum ens est
aeternum. Ergo sola una veritas est aeterna.
Responsio. Dicendum, quod sicut prius dictum est, veritas
adaequationem quandam et commensurationem importat; unde secundum hoc
denominatur aliquid verum, sicut et denominatur aliquid commensuratum.
Mensuratur autem corpus et mensura intrinseca, ut linea, vel
superficie, vel profunditate, et mensura extrinseca, sicut locatum
loco, et motus tempore, et pannus ulna. Unde et aliquid potest
denominari verum dupliciter: uno modo a veritate inhaerente; alio modo
ab extrinseca veritate: et sic denominantur omnes res verae a prima
veritate. Et quia veritas quae est in intellectu, mensuratur a rebus
ipsis; sequitur quod non solum veritas rei, sed etiam veritas
intellectus, vel enuntiationis, quae intellectum significat, a
veritate prima denominetur. In hac autem adaequatione vel
commensuratione intellectus ac rei non requiritur quod utrumque
extremorum sit in actu. Intellectus enim noster potest nunc adaequari
his quae in futurum erunt, nunc autem non sunt; aliter non esset haec
vera: Antichristus nascetur; unde hoc denominatur verum a veritate
quae est in intellectu tantum, etiam quando non est res ipsa.
Similiter etiam intellectus divinus adaequari potuit ab aeterno his
quae ab aeterno non fuerunt, sed in tempore sunt facta; et sic ea quae
sunt in tempore, denominari possunt vera ab aeterno a veritate
aeterna. Si ergo accipimus veritatem creatorum verorum eis
inhaerentem, quam invenimus in rebus, et intellectu creato, sic
veritas non est aeterna, nec rerum, nec enuntiabilium; cum ipsae
res, vel intellectus, quibus ipsae veritates inhaerent, non sint ab
aeterno. Si autem accipiatur veritas verorum creatorum, qua
denominantur omnia vera, sicut extrinseca mensura, quae est veritas
prima, sic omnium, et rerum, et enuntiabilium, et intellectuum,
veritas est aeterna; et huiusmodi veritatis aeternitatem venatur
Augustinus in Lib. Soliloq. et Anselmus in Monolog.; unde
Anselmus in libro de veritate: intelligere potes quomodo summam
veritatem in meo Monologio probavi non habere principium vel finem,
per veritatem orationis. Haec autem veritas prima non potest esse de
omnibus nisi una. In intellectu enim nostro non diversificatur veritas
nisi dupliciter: uno modo propter diversitatem cognitorum, de quibus
diversas cognitiones habet quas diversae veritates in anima
consequuntur; alio modo ex diverso modo intelligendi. Cursus enim
Socratis est res una, sed anima quae componendo et dividendo
cointelligit tempus, ut dicitur in III de anima, diversimode
intelligit cursum Socratis ut praesentem, praeteritum, et futurum;
et secundum hoc diversas conceptiones format, in quibus diversae
veritates inveniuntur. Uterque autem dictorum modorum diversitatis
inveniri non potest in divina cognitione. Non enim de diversis rebus
diversas cognitiones habet; sed una cognitione cognoscit omnia, quia
per unum, scilicet per essentiam suam, omnia cognoscit, non singulis
suam cognitionem immittens, ut dicit Dionysius in libro de divinis
nominibus. Similiter etiam sua cognitio non concernit aliquod tempus,
cum aeternitate mensuretur, quae abstrahit ab omni tempore, omne
tempus continens. Unde relinquitur quod non sunt plures veritates ab
aeterno.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Anselmus seipsum exponit in libro
de veritate, ideo dixit quod veritas enuntiationum non clauditur
principio et fine, non quia absque principio oratio fuerit, sed quia
non potest intelligi quando oratio esset, et veritas illi deesset;
illa scilicet oratio de qua agebat, qua significatur vere aliquid esse
futurum. Unde per hoc apparet quod noluit adstruere veritatem rei
creatae inhaerentem, vel orationem, esse sine principio et fine; sed
veritatem primam, a qua sicut a mensura extrinseca enuntiatio vera
dicitur.
Ad secundum dicendum, quod extra animam duo invenimus, scilicet rem
ipsam, et negationes et privationes rei; quae quidem duo non eodem
modo se habent ad intellectum. Res enim ipsa ex specie quam habet,
divino intellectui adaequatur, sicut artificiatum arti; et ex virtute
eiusdem speciei nata est sibi intellectum nostrum adaequare, in
quantum, per similitudinem sui receptam in anima, cognitionem de se
facit. Sed non ens extra animam consideratum, neque habet aliquid
unde intellectui divino coaequetur, neque unde cognitionem sui faciat
in intellectu nostro. Unde quod intellectui cuicumque aequetur, non
est ex ipso non ente, sed ex ipso intellectu, qui rationem non entis
accipit in seipso. Res ergo quae est aliquid positive extra animam,
habet aliquid in se unde vera dici possit. Non autem non esse rei,
sed quidquid veritatis ei attribuitur est ex parte intellectus. Cum
dicitur ergo: veritatem non esse, est verum; cum veritas quae hic
significatur, sit de non ente, nihil habet nisi in intellectu. Unde
ad destructionem veritatis quae est in re, non sequitur nisi esse
veritatem quae est in intellectu. Et ita patet quod ex hoc non potest
concludi nisi quod veritas quae est in intellectu, est aeterna; et
oportet utique quod sit in intellectu aeterno; et haec est veritas
prima. Unde ex praedicta ratione ostenditur, sola veritas prima esse
aeterna.
Et per hoc patet solutio ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod non potest intelligi simpliciter veritatem
non esse; potest tamen intelligi nullam veritatem creatam esse, sicut
et potest intelligi nullam creaturam esse. Intellectus enim potest
intelligere se non esse et se non intelligere, quamvis numquam
intelligat sine hoc quod sit vel intelligat; non enim oportet quod
quidquid intellectus intelligendo habet, intelligendo intelligat, quia
non semper reflectitur super seipsum; et ideo non est inconveniens, si
veritatem creatam, sine qua non potest intelligere, intelligat non
esse.
Ad sextum dicendum, quod illud quod est futurum, in quantum est
futurum, non est, et similiter quod est praeteritum, in quantum
huiusmodi. Unde eadem ratio est de veritate praeteriti et futuri,
sicut et de veritate non entis; ex qua non potest concludi aeternitas
alicuius veritatis, nisi primae, ut dictum est supra.
Ad septimum dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum, quod
illa sunt aeterna secundum quod sunt in mente divina; vel accipit
aeternum pro perpetuo.
Ad octavum dicendum, quod quamvis enuntiatio vera fiat de ente et de
non ente, non tamen ens et non ens eodem modo se habent ad veritatem,
ut ex praedictis patet; ex quibus patet solutio eius quod obiicitur.
Ad nonum dicendum, quod ab aeterno scivit Deus plura enuntiabilia,
sed tamen illa plura scivit una cognitione. Unde ab aeterno non fuit
nisi una veritas, per quam divina cognitio vera fuit de rebus pluribus
futuris in tempore.
Ad decimum dicendum, quod sicut ex praedictis patet, intellectus non
solum adaequatur his quae sunt in actu, sed etiam his quae actu non
sunt, praecipue intellectus divinus, cui nihil est praeteritum et
futurum. Unde quamvis res non fuerint ab aeterno in propria natura,
intellectus tamen divinus fuit adaequatus rebus in propria natura
futuris in tempore; et ideo veram cognitionem habuit de rebus ab
aeterno etiam in propria natura, quamvis rerum veritates ab aeterno non
fuerint.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis ratio veritatis compleatur in
intellectu, non tamen ratio rei in intellectu completur. Unde quamvis
concedatur simpliciter, quod veritas rerum omnium fuit ab aeterno, per
hoc quod fuit in intellectu divino; non tamen potest concedi
simpliciter quod res verae fuerint ab aeterno, propter hoc quod fuerunt
in intellectu divino.
Ad duodecimum dicendum, quod illud intelligitur de iustitia divina;
vel si intelligatur de iustitia humana, tunc dicitur esse perpetua,
sicut et res naturales dicuntur esse perpetuae, sicut dicimus quod
ignis semper movetur sursum propter inclinationem naturae, nisi
impediatur; et quia virtus, ut dicit Tullius, est habitus in modum
naturae rationi consentaneus; quantum ex natura virtutis est, habet
indeficientem inclinationem ad actum suum, quamvis aliquando
impediatur; et ideo etiam in principio Digestorum dicitur, quod
iustitia est constans et perpetua voluntas unicuique ius suum tribuens.
Et tamen veritas de qua nunc loquimur, non est pars iustitiae, sed
veritas quae est in confessionibus in iudicio faciendis.
Ad tertium decimum dicendum, quod hoc quod dicitur, universale
perpetuum esse et incorruptibile, Avicenna dupliciter exponit: uno
modo ut dicatur esse perpetuum et incorruptibile, ratione
particularium, quae nunquam inceperunt nec deficient secundum tenentes
aeternitatem mundi; generatio enim ad hoc est, secundum philosophos ut
salvetur perpetuum esse in specie, quod in individuo salvari non
potest. Alio modo ut dicatur esse perpetuum, quia non corrumpitur per
se, sed per accidens ad corruptionem individui.
Ad quartum decimum dicendum, quod aliquid attribuitur alicui per se
dupliciter. Uno modo positive, sicut igni attribuitur ferri sursum;
et a tali per se magis denominatur aliquid quam ab illo quod est per
accidens; magis enim dicimus ignem sursum ferri, et esse eorum quae
sursum feruntur, quam eorum quae deorsum, quamvis ignis per accidens
aliquando deorsum feratur, ut patet in ferro ignito. Quandoque vero
attribuitur aliquid per se alicui per modum remotionis, per hoc
scilicet quod removentur ab eo illa quae nata sunt contrariam
dispositionem inducere. Unde si per accidens aliquid eorum adveniat,
illa dispositio contraria simpliciter enunciabitur; sicut unitas per se
attribuitur materiae primae, non per positionem alicuius formae
unientis, sed per remotionem formarum diversificantium. Unde quando
adveniunt formae distinguentes materiam, magis simpliciter dicitur esse
plures materias quam unam. Et sic est in proposito; non enim dicitur
universale incorruptibile, quasi habeat aliquam formam incorruptionis,
sed quia non conveniunt ei secundum se dispositiones materiales, quae
sunt causa corruptionis in individuis; unde universale in rebus
particularibus existens simpliciter dicitur corrumpi in hoc et in illo.
Ad quintum decimum dicendum, quod cum alia genera, in quantum
huiusmodi, aliquid ponant in rerum natura (quantitas enim ex hoc ipso
quod quantitas est, aliquid dicit), sola relatio non habet, ex hoc
quod est huiusmodi, quod aliquid ponat in rerum natura, quia non
praedicat aliquid, sed ad aliquid. Unde inveniuntur quaedam
relationes, quae nihil in rerum natura ponunt, sed in ratione tantum;
quod quidem quadrupliciter contingit, ut ex dictis philosophi et
Avicennae sumi potest. Uno modo, ut quando aliquid ad seipsum
refertur, ut cum dicitur idem eidem idem; si enim haec relatio aliquid
in rerum natura poneret additum ei quod dicitur idem, esset in
infinitum procedere in relationibus, quia ipsa relatio per quam aliqua
res diceretur eadem, esset eadem sibi per aliquam relationem, et sic
in infinitum. Secundo, quando ipsa relatio ad aliquid refertur. Non
enim potest dici quod paternitas referatur ad subiectum suum per aliquam
relationem mediam, quia illa etiam relatio media indigeret alia media
relatione, et sic in infinitum. Unde illa relatio quae significatur
in comparatione paternitatis ad subiectum, non est in rerum natura,
sed in ratione tantum. Tertio, quando unum relativorum pendet ab
altero, et non e converso, sicut scientia dependet a scibili, et non
e converso; unde relatio scientiae ad scibile est aliquid in rerum
natura, non autem relatio scibilis ad scientiam, sed in ratione
tantum. Quarto, quando ens comparatur ad non ens; ut cum dicimus,
quod nos sumus priores his qui sunt futuri post nos; alias sequeretur
quod possent esse infinitae relationes in eodem, si generatio in
infinitum protenderetur in futurum. Ex duobus igitur ultimis apparet
quod relatio illa prioritatis nihil ponit in rerum natura, sed in
intellectu tantum; tum quia Deus non dependet a creaturis, tum quia
talis prioritas dicit comparationem entis ad non ens. Unde ex hoc non
sequitur quod sit aliqua veritas aeterna, nisi in intellectu divino,
qui solus est aeternus; et haec est veritas prima.
Ad sextum decimum dicendum, quod quamvis Deus natura prior sit rebus
creatis, non tamen sequitur quod illa relatio sit relatio naturae; sed
quia intelligitur ex consideratione naturae, eius quod prius dicitur,
et eius quod posterius dicitur; sicut et scibile dicitur prius natura
quam scientia, quamvis relatio scibilis ad scientiam non sit aliquid in
rerum natura.
Ad septimum decimum dicendum, quod cum dicitur: significatione non
existente rectum est aliquid significari; intelligitur secundum
ordinationem rerum in intellectu divino existentem; sicut arca non
existente rectum est arcam cooperculum habere, secundum dispositionem
artis in artifice. Unde nec ex hoc haberi potest quod alia veritas sit
aeterna quam prima.
Ad duodevicesimum dicendum, quod ratio veri fundatur supra ens.
Quamvis autem in divinis ponantur plures personae et proprietates; non
tamen ponitur ibi nisi unum esse, quia esse in divinis nonnisi
essentialiter dicitur; et omnium istorum enuntiabilium: patrem esse
vel generare, et filium esse vel genitum esse et similium; secundum
quod ad rem referuntur, est veritas una, quae est prima et aeterna
veritas.
Ad undevicesimum dicendum, quod quamvis alio pater sit pater, et
filius sit filius, quia hoc est paternitate, illud filiatione; tamen
idem est quo pater est, et quo filius est, quia utrumque est per
essentiam divinam, quae est una. Ratio autem veritatis, non fundatur
super rationem paternitatis et filiationis in quantum huiusmodi, sed
super rationem entitatis; paternitas autem et filiatio sunt una
essentia et ideo una est veritas utriusque.
Ad vigesimum dicendum, quod proprietas quam praedicat hoc nomen homo,
et hoc nomen risibile, non sunt idem per essentiam, nec habent unum
esse, sicut est de paternitate et filiatione; et ideo non est simile.
Ad vigesimum primum dicendum, quod intellectus divinus, quantumcumque
diversa non cognoscit nisi unica cognitione, et quae in seipsis habent
diversas veritates. Unde multo amplius non cognoscit nisi una
cognitione omnia huiusmodi quae de personis intelliguntur. Unde etiam
omnium eorum non est nisi una veritas.
|
|