|
Et videtur quod sic.
1. Anselmus in Lib. de veritate dicit: video hac ratione probari
veritatem immobilem permanere. Praemissa autem ratio fuit de veritate
significationis, ut ex praemissis, apparet. Ergo veritas
enuntiabilium est immutabilis; et eadem ratione veritas rei quam
significat.
2. Praeterea, si veritas enuntiationis mutatur, maxime mutatur ad
mutationem rei. Sed re mutata, veritas propositionis manet. Ergo
veritas enuntiationis est immutabilis. Probatio mediae. Veritas,
secundum Anselmum est rectitudo quaedam, in quantum aliquid implet hoc
quod accepit in mente divina. Sed haec propositio: Socrates sedet;
accepit in mente divina ut significaret sessionem Socratis, quam
significat etiam Socrate non sedente. Ergo etiam Socrate non sedente
manet in ea veritas; et ita veritas praedictae propositionis non
mutatur, etiam si res mutetur.
3. Praeterea, si veritas mutatur, hoc non potest esse nisi mutatis
his quibus veritas inest, sicut nec aliquae formae mutari dicuntur nisi
suis subiectis mutatis. Sed veritas non mutatur ad mutationem
verorum, quia destructis veris, adhuc remanet veritas, ut Augustinus
et Anselmus probant. Ergo veritas est omnino immutabilis.
4. Praeterea, veritas rei causa est veritatis propositionis; ex eo
enim quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa. Sed
veritas rei est immutabilis. Ergo veritas propositionis. Probatio
mediae. Anselmus in Lib. de veritate probat veritatem enuntiationis
immobilem permanere, secundum quam implet illud quod accepit in mente
divina. Sed similiter quaelibet res implet illud quod accepit in mente
divina ut haberet. Ergo cuiuslibet rei veritas est immutabilis.
5. Praeterea, illud quod semper manet omni mutatione perfecta,
nunquam mutatur; in alteratione enim colorum non dicimus superficiem
mutari, quia manet qualibet mutatione colorum facta. Sed veritas
manet in re, qualibet rei mutatione facta, quia ens et verum
convertuntur. Ergo veritas est immutabilis.
6. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed eadem
est causa veritatis harum trium propositionum: Socrates sedet;
sedebit; et sedit: scilicet Socratis sessio. Ergo eadem est earum
veritas. Sed si unum trium praedictorum est verum, oportet similiter
alterum duorum semper esse verum; si enim aliquando est verum:
Socrates sedet; semper fuit et erit verum: Socrates sedit vel
Socrates sedebit. Ergo una veritas trium propositionum semper uno
modo se habet, et ita est immutabilis; ergo eadem ratione quaelibet
alia veritas.
Sed contra, mutatis causis mutantur effectus. Sed res, quae sunt
causa veritatis propositionis, mutantur. Ergo et propositionum
veritas mutatur.
Responsio. Dicendum est, quod aliquid dicitur mutari dupliciter.
Uno modo, quia est subiectum mutationis, sicut dicimus corpus esse
mutabile, et sic nulla forma est mutabilis; et sic dicitur quod forma
est invariabili essentia consistens; unde, cum veritas significetur
per modum formae, praesens quaestio non est, an veritas sit mutabilis
hoc modo. Alio modo dicitur aliquid mutari, quia secundum ipsum fit
mutatio, sicut dicimus albedinem mutari, quia secundum ipsam corpus
alteratur; et sic quaeritur de veritate, an sit mutabilis. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod illud secundum quod est mutatio,
quandoque quidem mutari dicitur, quandoque autem non. Quando enim est
inhaerens ei quod movetur secundum ipsum, tunc et ipsum mutari
dicitur, sicut albedo vel quantitas mutari dicuntur, quando aliquid
secundum ipsa mutatur, eo quod ipsamet secundum hanc mutationem
succedunt sibi invicem in subiecto. Quando autem illud, secundum quod
est mutatio est extrinsecum, tunc in illa mutatione non movetur, sed
immobile perseverat, sicut locus non dicitur moveri quando aliquis
secundum locum movetur. Unde et in III Physic. dicitur, quod
locus est immobilis terminus continentis, eo quod per localem motum non
dicitur esse successio locorum in uno locato, sed magis multorum
locatorum in uno loco. Sed formarum inhaerentium, quae mutari
dicuntur ad mutationem subiecti, duplex est mutationis modus; aliter
enim dicuntur mutari formae generales, et aliter formae speciales.
Forma enim specialis post mutationem non remanet eadem nec secundum
esse nec secundum rationem, sicut albedo, facta alteratione, nullo
modo manet; sed forma generalis facta mutatione manet eadem secundum
rationem, sed non secundum esse; sicut facta mutatione de albo in
nigrum, manet quidem color secundum communem rationem coloris, sed non
eadem species coloris. Dictum est autem superius quod aliquid
denominatur verum veritate prima quasi mensura extrinseca, sed veritate
inhaerente quasi mensura intrinseca. Unde res creatae variantur quidem
in participatione veritatis primae; ipsa tamen veritas prima, secundum
quam dicuntur vera, nullo modo mutatur; et hoc est quod Augustinus
dicit in Lib. de libero Arbit.: mentes nostrae aliquando plus,
aliquando minus vident de ipsa veritate; sed ipsa in se manens nec
proficit nec deficit. Si autem accipiamus veritatem inhaerentem
rebus, sic veritas mutari dicitur, secundum quod aliqua secundum
veritatem mutantur. Unde, ut prius dictum est, veritas in creaturis
invenitur in duobus: in rebus ipsis, et in intellectu: veritas enim
actionis sub veritate rei comprehenditur, et veritas enuntiationis sub
veritate intellectus quam significat. Res autem dicitur vera et per
comparationem ad intellectum divinum et humanum. Si ergo accipiatur
veritas rei secundum ordinem ad intellectum divinum, tunc quidem
mutatur veritas rei mutabilis non in falsitatem sed in aliam veritatem,
veritas enim est forma maxime generalis, cum verum et ens
convertantur: unde sicut facta qualibet mutatione res manet ens,
quamvis alia secundum aliam formam, per quam habet esse; ita semper
remanet vera, sed alia veritate, quia, quamcumque formam, vel
privationem acquirat per mutationem, secundum eam intellectui divino
conformatur, qui eam ita cognoscit ut est secundum quamcumque
dispositionem. Si autem consideretur veritas rei in ordine ad
intellectum humanum, vel e converso, tunc quandoque fit mutatio de
veritate in falsitatem, quandoque autem de una veritate in aliam. Cum
enim veritas sit adaequatio rei et intellectus, ab aequalibus autem si
aequalia tollantur, adhuc aequalia remanent quamvis non eadem
aequalitate, oportet quod quando similiter mutatur intellectus et res,
remaneat quidem veritas, sed alia; sicut si Socrate sedente
intelligatur Socrates sedere, et postmodum non sedente intelligatur
non sedere. Sed quia ab uno aequalium si aliquid tollatur, et nihil a
reliquo, vel si ab utroque inaequalia tollantur, necesse est
inaequalitatem provenire, quae se habet ad falsitatem sicut aequalitas
ad veritatem; inde est quod si intellectu vero existente mutetur res
non mutato intellectu, vel e converso, aut utrumque mutetur, sed non
similiter, proveniet falsitas; et sic erit mutatio de veritate in
falsitatem, sicut si Socrate existente albo, intelligatur esse
albus, verus est intellectus; si autem postea intelligat eum esse
nigrum, Socrate albo remanente, vel e converso Socrate mutato in
nigredinem, adhuc albus intelligatur; vel eo mutato in pallorem,
intelligatur esse rubeus, falsitas erit in intellectu. Et sic patet
qualiter veritas mutetur, et qualiter veritas non mutatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Anselmus ibi loquitur de veritate
prima, prout secundum eam omnia dicuntur vera quasi mensura
extrinseca.
Ad secundum dicendum, quod quia intellectus reflectitur in seipsum,
et intelligit se sicut et alias res, ut dicitur in III de anima;
ideo quae ad intellectum pertinent, secundum quod ad rationem veritatis
spectat, possunt dupliciter considerari. Uno modo, secundum quod
sunt res quaedam; et sic eodem modo dicitur de eis veritas sicut de
aliis rebus; ut scilicet, sicut res dicitur vera, quia implet hoc
quod accepit in mente divina retinendo naturam suam, ita enuntiatio
dicatur vera retinendo naturam suam quae est ei dispensata in mente
divina, nec potest ab ea removeri, enuntiatione ipsa manente. Alio
modo secundum quod comparantur ad res intellectas, et sic dicitur
enuntiatio vera quando adaequatur rei; et talis veritas mutatur ut
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod veritas quae remanet destructis rebus
veris, est veritas prima, quae etiam rebus mutatis non mutatur.
Ad quartum dicendum, quod manente re, non potest fieri circa eam
mutatio quantum ad ea quae sunt sibi essentialia, sicut enuntiationi
est essentiale ut significet illud ad quod significandum est instituta.
Unde non sequitur quod veritas rei nullo modo sit mutabilis, sed quod
sit immutabilis quantum ad essentialia rei remanente re. In quibus
tamen accidit mutatio per rei corruptionem. Sed quantum ad
accidentalia, mutatio potest accidere etiam manente re; et ita quantum
ad accidentalia potest fieri mutatio veritatis rei.
Ad quintum dicendum, quod facta omni mutatione, manet veritas, sed
non eadem, ut ex praedictis patet.
Ad sextum dicendum, quod identitas veritatis non tantum dependet ex
identitate rei, sed ex identitate intellectus, sicut et identitas
effectus dependet ex identitate agentis et patientis. Quamvis autem
sit eadem res quae significatur illis tribus propositionibus, non tamen
est idem intellectus earum, quia in intellectus compositione adiungitur
tempus; unde secundum variationem temporis sunt diversi intellectus.
|
|