|
Et videtur quod dicatur personaliter.
1. Quidquid enim in divinis importat relationem principii,
personaliter dicitur. Sed veritas est huiusmodi, ut patet per
Augustinum in Lib. de vera religione: ubi dicit, quod veritas
divina est summa similitudo principii sine ulla dissimilitudine, unde
falsitas oritur. Ergo veritas in divinis personaliter dicitur.
2. Praeterea, sicut nihil est sibi simile, ita nihil est sibi
aequale. Sed similitudo in divinis importat distinctionem personarum,
secundum Hilarium, ex hoc quod nihil est sibi simile. Ergo eadem
ratione, et aequalitas. Sed veritas est aequalitas quaedam. Ergo
importat personalem distinctionem in divinis.
3. Praeterea, omne quod importat in divinis emanationem,
personaliter dicitur. Sed veritas importat quamdam emanationem, quia
significat conceptionem intellectus, sicut et verbum. Ergo, sicut et
verbum personaliter dicitur, ita et veritas.
Sed contra, trium personarum est una veritas, ut dicit Augustinus in
Lib. VIII de Trinitate. Ergo est essentiale, et non
personale.
Responsio. Dicendum, quod veritas in divinis dupliciter accipi
potest: uno modo proprie, alio modo quasi metaphorice. Si enim
proprie accipiatur veritas, tunc importabit aequalitatem intellectus
divini et rei. Et quia intellectus divinus primo intelligit rem quae
est essentia sua, per quam omnia alia intelligit, ideo et veritas in
Deo principaliter importat aequalitatem intellectus divini et rei,
quae est essentia eius, et consequenter intellectus divini ad res
creatas. Intellectus autem divinus et essentia sua non adaequantur ad
invicem sicut mensurans et mensuratum, cum unum non sit principium
alterius, sed sunt omnino idem; unde veritas ex tali aequalitate
resultans nullam principii rationem importat, sive accipiatur ex parte
essentiae, sive ex parte intellectus, quae una et eadem ibi est;
sicuti enim ibi est idem intelligens et res intellecta, ita est ibi
eadem veritas rei et veritas intellectus, sine aliqua connotatione
principii. Sed si accipiatur veritas intellectus divini secundum quod
adaequatur rebus creatis, sic adhuc remanebit eadem veritas, sicut per
idem intelligit Deus se et alia; sed tamen additur in intellectu
veritatis ratio principii ad creaturas, ad quas intellectus divinus
comparatur ut mensura et causa. Omne autem nomen quod in divinis
rationem principii vel quod est a principio, non importat, vel etiam
importans rationem principii ad creaturas, essentialiter dicitur.
Unde in divinis si veritas proprie accipiatur, essentialiter dicitur;
tamen appropriatur personae filii, sicut ars et cetera quae ad
intellectum pertinent. Metaphorice vel similitudinarie accipitur
veritas in divinis, quando accipimus eam ibi secundum illam rationem
qua invenitur in rebus creatis, in quibus dicitur veritas, secundum
quod res creata imitatur suum principium, scilicet intellectum
divinum. Unde et similiter hoc modo veritas dicitur in divinis summa
imitatio principii, quae filio convenit; et secundum hanc acceptionem
veritatis, veritas proprie convenit filio, et personaliter dicitur;
et sic loquitur Augustinus in Lib. de vera religione.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod aequalitas in divinis quandoque importat
relationem quae designat distinctionem personalem, sicut cum dicimus,
quod pater et filius sunt aequales; et secundum hoc, in nomine
aequalitatis, realis distinctio intelligitur. Quandoque autem in
nomine aequalitatis non intelligitur realis distinctio, sed rationis
tantum, sicut cum dicimus sapientiam et bonitatem divinam esse
aequales. Unde non oportet quod distinctionem personalem importet; et
talis est aequalitas importata per nomen veritatis, cum sit aequalitas
intellectus et essentiae.
Ad tertium dicendum, quod quamvis veritas sit concepta per
intellectum, nomine tamen veritatis non exprimitur ratio conceptionis,
sicut nomine verbi; unde non est simile.
|
|