|
Et videtur quod non.
1. Istum enim fornicari est verum; sed hoc non est a veritate
prima. Ergo non omnis veritas est a veritate prima.
2. Sed dicebat, quod veritas signi vel intellectus, secundum quam
hoc dicitur verum, est a Deo, non autem secundum quod refertur ad
rem.- Sed contra, praeter veritatem primam non solum est veritas
signi, aut intellectus, sed etiam est veritas rei. Si ergo hoc verum
non sit a Deo secundum quod refertur ad rem, haec veritas rei non erit
a Deo; et sic habetur propositum, quod non omnis veritas alia sit a
Deo.
3. Praeterea, sequitur: iste fornicatur; ergo istum fornicari est
verum; ut fiat descensus a veritate propositionis ad veritatem dicti,
quae exprimit veritatem rei. Ergo veritas praedicta consistit in hoc
quod iste actus componitur isti subiecto. Sed veritas dicti non esset
ex compositione talis actus cum subiecto, nisi intelligeretur
compositio actus sub deformitate existentis. Ergo veritas rei non
solum est quantum ad ipsam essentiam actus, sed etiam quantum ad
deformitatem. Sed actus sub deformitate consideratus nullo modo est a
Deo. Ergo non omnis veritas rei est a Deo.
4. Praeterea, Anselmus dicit, quod res dicitur vera secundum quod
est ut debet esse; et inter modos quibus potest dici quod debet esse
res, ponit unum, secundum quem dicitur, quod res debet esse, quia
Deo permittente accidit. Sed permissio Dei extendit se etiam ad
deformitatem actus. Ergo veritas rei etiam ad deformitatem illam
pertingit. Sed deformitas illa nullo modo est a Deo. Ergo non omnis
veritas est a Deo.
5. Sed dicebat, quod sicut deformitas, vel privatio dicitur ens non
simpliciter, sed secundum quid, ita et dicitur habere veritatem, non
simpliciter, sed secundum quid; et talis veritas secundum quid non est
a Deo.- Sed contra, verum addit supra ens ordinem ad intellectum.
Sed deformitas vel privatio, quamvis in se non sit simpliciter ens,
tamen est simpliciter apprehensa per intellectum. Ergo, quamvis non
habeat simpliciter entitatem, habet tamen simpliciter veritatem.
6. Praeterea, omne secundum quid ad simpliciter reducitur; sicut
hoc quod est Aethiopem esse album dente, reducitur ad hoc, quod est
dentem Aethiopis esse album simpliciter. Si ergo aliqua veritas
secundum quid, non est a Deo, non omnis simpliciter veritas erit a
Deo; quod est absurdum.
7. Praeterea, quod non est causa causae, non est causa effectus;
sicut Deus non est causa deformitatis peccati, quia non est causa
defectus in libero arbitrio, ex quo deformitas peccati accidit. Sed
sicut esse est causa veritatis affirmativarum propositionum, ita non
esse negativarum. Cum ergo Deus non sit causa eius quod est non
esse, ut dicit Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum,
relinquitur quod Deus non sit causa negativarum propositionum; et sic
non omnis veritas est a Deo.
8. Praeterea, Augustinus dicit in libro Solil. quod verum est
quod ita se habet ut videtur. Sed malum aliquod ita se habet ut
videtur. Ergo aliquod malum est verum. Sed nullum malum est a Deo.
Ergo non omne verum est a Deo.
9. Sed dicebat, quod malum non videtur per speciem mali, sed per
speciem boni.- Sed contra. Species boni nunquam facit apparere nisi
bonum. Si ergo malum non videtur nisi per speciem boni, nunquam
appareret malum nisi bonum; quod est falsum.
1. Sed contra. I Cor. super illud, nemo potest dicere etc.,
dicit Ambrosius: omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto
est.
2. Praeterea, omnis bonitas creata, est a prima bonitate increata,
quae est Deus. Ergo eadem ratione omnis alia veritas est a prima
veritate, quae est Deus.
3. Praeterea, ratio veritatis completur in intellectu. Sed omnis
intellectus est a Deo. Ergo omnis veritas est a Deo.
4. Praeterea, Augustinus in Lib. Solil. dicit quod verum est id
quod est. Sed omne esse est a Deo. Ergo omnis veritas.
5. Praeterea, sicut verum convertitur cum ente, ita et unum et e
converso. Sed omnis unitas est a prima unitate ut dicit Augustinus in
libro de vera religione; ergo et omnis veritas est a prima veritate.
Responsio. Dicendum, quod in rebus creatis invenitur veritas in
rebus et in intellectu, ut ex dictis patet: in intellectu quidem
secundum quod adaequatur rebus quarum notionem habet; in rebus autem
secundum quod imitantur intellectum divinum, qui est earum mensura,
sicut ars est mensura omnium artificiatorum; et alio modo secundum quod
sunt natae facere de se veram apprehensionem in intellectu humano, qui
per res mensuratur, ut dicitur in X Metaph. Res autem existens
extra animam, per formam suam imitatur artem divini intellectus, et
per eandem nata est facere veram apprehensionem in intellectu humano,
per quam etiam formam unaquaeque res esse habet; unde veritas rerum
existentium includit in sui ratione entitatem earum, et superaddit
habitudinem adaequationis ad intellectum humanum vel divinum. Sed
negationes vel privationes existentes extra animam non habent aliquam
formam, per quam vel imitentur exemplar artis divinae, vel ingerant
sui notitiam in intellectu humano; sed quod adaequantur intellectui,
est ex parte intellectus, qui earum rationes apprehendit. Sic ergo
patet quod cum dicitur lapis verus et caecitas vera, non eodem modo
veritas se habet ad utrumque: veritas enim de lapide dicta claudit in
sui ratione lapidis entitatem, et superaddit habitudinem ad
intellectum, quae causatur etiam ex parte ipsius rei, cum habeat
aliquid secundum quod referri possit; sed veritas dicta de caecitate
non includit in seipsam privationem quae est caecitas, sed solummodo
habitudinem caecitatis ad intellectum; quae etiam non habet aliquid ex
parte ipsius caecitatis in quo sustentetur, cum caecitas non aequetur
intellectui ex virtute alicuius quod in se habeat. Patet ergo quod
veritas in rebus creatis inventa nihil aliud potest comprehendere quam
entitatem rei, et adaequationem rei ad intellectum vel aequationem
intellectus ad res vel ad privationes rerum; quod totum est a Deo,
quia et ipsa forma rei, per quam adaequatur, a Deo est, et ipsum
verum sicut bonum intellectus; ut dicitur in VI Ethic. quia bonum
uniuscuiusque rei consistit in perfecta operatione ipsius rei. Non est
autem perfecta operatio intellectus, nisi secundum quod verum
cognoscit; unde in hoc consistit eius bonum, in quantum huiusmodi.
Unde, cum omne bonum sit a Deo, et omnis forma, oportet absolute
dicere, quod omnis veritas sit a Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod cum sic arguitur: omne verum est a
Deo; istum fornicari est verum; ergo etc., incidit fallacia
accidentis, ut enim ex iam dictis patere potest. Cum dicimus: istum
fornicari est verum; non hoc dicimus quasi ipse defectus qui implicatur
in actu fornicationis includatur in ratione veritatis: sed verum
praedicat tantum adaequationem huius ad intellectum. Unde non debet
concludi: istum fornicari est a Deo; sed quod veritas eius sit a
Deo.
Ad secundum dicendum, quod deformitates et alii defectus non habent
veritatem sicut et aliae res, ut ex praedictis patet; et ideo,
quamvis veritas defectuum sit a Deo, non ex hoc potest concludi, quod
deformitas sit a Deo.
Ad tertium dicendum, quod secundum philosophum, VI Metaph.,
veritas non consistit in compositione quae est in rebus, sed in
compositione quam facit anima; et ideo veritas non consistit in hoc
quod iste actus cum deformitate sua inhaeret subiecto, hoc enim
pertinet ad rationem boni vel mali, sed ex hoc quod actus sic inhaerens
subiecto apprehensioni animae adaequatur.
Ad quartum dicendum, quod bonum, debitum, et rectum, et huiusmodi
omnia alio modo se habent ad permissionem divinam, et alio modo ad alia
signa voluntatis. In aliis enim refertur et ad id quod cadit sub actu
voluntatis, et ad ipsum voluntatis actum; sicut cum Deus praecipit
honorem parentum; et ipse honor parentum bonum quoddam est, et ipsum
etiam praecipere bonum est. Sed in permissione refertur tantum ad
actum permittentis, et non ad id quod sub permissione cadit; unde
rectum est quod Deus permittat deformitates incidere; non tamen
sequitur ex hoc quod ipsa deformitas aliquam rectitudinem habeat.
Ad quintum dicendum, quod veritas secundum quid quae competit
negationibus et defectibus, reducitur ad veritatem simpliciter, quae
est in intellectu, quae a Deo est; et ideo veritas defectuum a Deo
est, quamvis ipsi defectus a Deo non sint.
Ad sextum dicendum, quod non esse non est causa veritatis
propositionum negativarum quasi faciens eas in intellectu; sed ipsa
anima hoc facit conformans se non enti, quod est extra animam; unde
non esse extra animam existens, non est causa efficiens veritatis in
anima, sed quasi exemplaris. Obiectio autem procedebat de causa
efficiente.
Ad septimum dicendum, quod quamvis malum non sit a Deo, tamen quod
malum videatur tale quale est, est quidem a Deo; unde veritas qua
verum est malum esse, est a Deo.
Ad octavum dicendum, quod quamvis malum non agat in animam nisi per
speciem boni; quia tamen est bonum deficiens, anima deprehendit in se
rationem defectus, et in hoc concipit rationem mali; et sic malum
videtur malum.
|
|