|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Augustinus XII de civitate Dei: quidquid
scitur scientis comprehensione finitur. Sed quod est infinitum,
finiri non potest. Ergo quod est infinitum a Deo nescitur.
2. Sed dicebat, quod Deus scit infinita scientia simplicis
notitiae, non autem scientia visionis.- Sed contra, omnis scientia
perfecta comprehendit, et per consequens finit, illud quod scit. Sed
sicut scientia visionis in Deo est perfecta, ita scientia simplicis
notitiae. Ergo sicut scientia visionis non potest esse infinitorum,
ita nec scientia simplicis notitiae.
3. Praeterea, quidquid Deus cognoscit, per intellectum cognoscit.
Sed cognitio intellectus visio dicitur. Ergo quidquid Deus
cognoscit, scit per scientiam visionis; si ergo per scientiam visionis
nescit infinita; nullo modo scit infinita.
4. Praeterea, omnium quae sunt cognita a Deo, rationes in Deo
sunt, et sunt actu in eo. Si ergo infinita sunt scita a Deo,
infinitae rationes actu erunt in ipso; quod videtur impossibile.
5. Praeterea, quidquid Deus scit, perfecte cognoscit. Sed nihil
perfecte cognoscitur nisi cognitio cognoscentis pertranseat usque ad
intima rei. Ergo quidquid Deus cognoscit, quodammodo pertransit
illud. Sed infinitum nullo modo potest transiri neque a finito neque
ab infinito. Ergo Deus nullo modo infinita cognoscit.
6. Praeterea, quicumque intuetur aliquid, suo intuitu finit illud.
Sed quidquid Deus cognoscit, intuetur. Ergo quod est infinitum, ab
eo cognosci non potest.
7. Praeterea, si scientia Dei est infinitorum, ipsa erit etiam
infinita. Sed hoc esse non potest, cum omne infinitum sit
imperfectum, ut probatur III Physic. Ergo scientia Dei nullo
modo est infinitorum.
8. Praeterea, quod repugnat definitioni infiniti, nullo modo potest
infinito attribui. Sed cognosci repugnat definitioni infiniti, quia
infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid ultra
accipere, ut dicitur in III Physic., illud autem quod cognoscitur
oportet a cognoscente accipi; nec plene cognoscitur cuius aliquid est
extra cognoscentem; et sic patet quod definitioni infiniti repugnat
quod plene ab aliquo cognoscatur. Cum quidquid Deus cognoscit, plene
cognoscat: ergo Deus infinita non cognoscit.
9. Praeterea, scientia Dei est mensura rei scitae. Sed infiniti
non potest esse aliqua mensura. Ergo infinitum non cadit sub scientia
Dei.
10. Praeterea, nihil aliud est mensuratio, quam certificatio de
mensurati quantitate. Si ergo Deus cognosceret infinitum, et sic
sciret quantitatem eius, mensuraret ipsum; quod est impossibile, quia
infinitum, in quantum infinitum, est immensum. Ergo Deus non
cognoscit infinitum.
1. Sed contra. Sicut dicit Augustinus, in XII de civitate
Dei, quamvis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen
incomprehensibilis ei cuius scientiae non est numerus.
2. Praeterea, cum Deus nihil faciat incognitum, quidquid potest
facere potest scire. Sed Deus potest facere infinita. Ergo potest
infinita scire.
3. Praeterea, ad intelligendum aliquid, requiritur immaterialitas
ex parte intelligentis et ex parte intellecti, et coniunctio
utriusque. Sed in infinitum est immaterialior intellectus divinus quam
aliquis intellectus creatus. Ergo in infinitum est magis
intellectivus. Sed intellectus creatus potest cognoscere infinita in
potentia. Ergo divinus potest cognoscere infinita in actu.
4. Praeterea, Deus scit quaecumque sunt, erunt, et fuerunt. Sed
si mundus in infinitum duraret, nunquam generatio finiretur; et sic
essent singularia infinita. Hoc autem esset Deo possibile. Ergo non
est impossibile ipsum cognoscere infinita.
5. Praeterea, sicut dicit Commentator in XI Metaphys., omnes
proportiones et formae quae sunt in potentia in prima materia, sunt in
actu in primo motore: cui etiam consonat quod Augustinus dicit, quod
rationes seminales rerum sunt in prima materia, sed rationes causales
sunt in Deo. Sed in materia prima sunt infinitae formae in potentia,
eo quod potentia eius passiva est infinita. Ergo et in primo motore,
scilicet Deo, sunt infinita in actu. Sed quidquid est actu in eo,
ipse cognoscit. Ergo infinita cognoscit.
6. Praeterea, Augustinus, in XV de civitate Dei, contra
Academicos disputans, qui negabant aliquid esse verum, ostendit,
quod non solum est numerosa multitudo verorum, sed etiam infinita per
quandam reduplicationem intellectus supra seipsum, vel etiam
dictionis; ut si ego dico aliquid verum verum est me dicere verum, et
verum est me dicere dicere verum, et sic in infinitum. Sed omnia vera
Deus cognoscit. Ergo Deus cognoscit infinita.
7. Praeterea, quidquid est in Deo, Deus est. Ergo scientia Dei
est ipse Deus. Sed Deus, est infinitus, quia nullo modo
comprehenditur. Ergo et scientia eius est infinita; ergo ipse habet
infinitorum scientiam.
Responsio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus XII de Civit.
Dei, quidam volentes iudicare de intellectu divino secundum modum
intellectus nostri, dixerunt, quod Deus non potest cognoscere
infinita, sicut nec nos; et ideo, cum ponerent eum cognoscere
singularia, et cum hoc ponerent mundum aeternum, sequebatur quod esset
revolutio eorumdem secundum numerum in diversis saeculis: quod penitus
absurdum est. Unde dicendum quod Deus infinita cognoscit, ut potest
ostendi ex his quae sunt supra determinata. Cum enim ipse sciat non
solum quae fuerunt, vel sunt, vel erunt, sed etiam omnia quae nata
sunt bonitatem eius participare, cum huiusmodi sint infinita, eo quod
sua bonitas infinita est, relinquitur quod ipse infinita cognoscit;
quod, qualiter fiat, considerandum est. Sciendum est igitur, quod
secundum virtutem medii cognoscendi, cognitio ad multa vel ad pauca se
extendit; sicut similitudo quae recipitur in visu, est determinata
secundum particulares conditiones rei, unde non est ductiva in
cognitionem nisi unius rei; sed similitudo rei recepta in intellectu,
est absoluta a particularibus conditionibus, unde cum sic elevatior,
est ductiva in plura. Et quia una forma universalis nata est ab
infinitis singularibus participari, inde est quod intellectus
quodammodo infinita cognoscit. Sed quia illa similitudo quae est in
intellectu, non ducit in cognitionem singularis quantum ad ea quibus
singularia ad invicem distinguuntur, sed solum quantum ad naturam
communem; inde est quod intellectus noster per speciem quam habet apud
se non est cognoscitivus infinitorum nisi in potentia; sed medium illud
quo Deus cognoscit, scilicet essentia sua, est infinitorum
similitudo, quae ipsam imitari possunt; nec tantum quantum ad id quod
commune est eis, sed etiam quantum ad ea quibus ad invicem
distinguuntur, ut ex praecedentibus patet; unde divina scientia habet
efficaciam ad infinita cognoscendum. Quomodo autem actu infinita
cognoscat, hoc modo considerandum est. Nihil prohibet aliquid esse
infinitum uno modo, et alio modo finitum: ut si aliquod corpus esset
quidem longitudine infinitum, sed latitudine finitum; et similiter
potest esse in formis: ut si aliquod corpus infinitum ponamus esse
album, quantitas albedinis extensiva, secundum quam dicitur quanta per
accidens, erit infinita; quantitas autem eius per se, scilicet
intensiva, nihilominus esset finita; et similiter est de quacumque
alia forma corporis infiniti: quia omnis forma recepta in aliqua
materia finitur ad modum recipientis, et ita non habet intensionem
infinitam. Infinitum autem, sicut repugnat cognitioni, ita et
repugnat transitioni: infinitum enim nec cognosci nec transiri potest:
nihilominus tamen, si aliquid moveatur super infinitum non per viam
infinitatis suae, transiri poterit; sicut quod est infinitum
longitudine, et latitudine finitum, potest pertransiri latitudine,
sed non longitudine: ita etiam si aliquod infinitum cognoscatur per
viam per quam est infinitum, nullo modo perfecte cognosci potest; si
autem cognoscatur non per viam infiniti, sic perfecte cognosci
poterit: quia enim infiniti ratio congruit quantitati, secundum
philosophum in I Phys., omnis autem quantitas de sui ratione habet
ordinem partium; sequitur quod tunc infinitum per viam infiniti
cognoscatur, quando apprehenditur pars post partem. Unde si sic
debeat intellectus noster cognoscere corpus album infinitum, nullo modo
cognoscere poterit perfecte ipsum, neque albedinem eius; si autem
cognoscat ipsam naturam albedinis vel corporeitatis, quae invenitur in
corpore infinito, sic cognoscet infinitum perfecte quantum ad omnes
partes eius, non tamen per viam infiniti; et sic possibile est ut
intellectus noster quodammodo infinitum continuum perfecte cognoscat;
sed infinita discrete nullo modo, eo quod non potest per unam speciem
multa cognoscere; et inde est quod si multa debet considerare, oportet
quod unum post alterum cognoscat, et ita quantitatem discretam per viam
infiniti cognoscit. Unde si cognosceret infinitam multitudinem in
actu, sequeretur quod cognosceret infinitum per viam infiniti; quod
est impossibile. Sed divinus intellectus per unam speciem cognoscit
omnia; unde simul et uno intuitu est eius cognitio de omnibus; et sic
non cognoscit multitudinem secundum ordinem partium multitudinis, et
sic potest infinitam multitudinem cognoscere non per viam infiniti: si
enim per viam infiniti deberet cognoscere, ut acciperet multitudinis
partem post partem, nunquam veniret ad finem, unde non perfecte
cognosceret. Unde concedo simpliciter, quod Deus actu cognoscit
infinita absolute, nec ipsa infinita adaequant intellectum eius, sicut
ipse a se cognitus suum intellectum adaequat: quia essentia in
infinitis creatis est finita, quasi intensive sicut albedo in corpore
infinito; essentia autem Dei est infinita omnibus modis; et secundum
hoc omnia infinita sunt Deo finita, et sunt comprehensibilia ab ipso.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum hoc dicitur finiri a sciente,
quod scitur quod intellectum scientis non excedit, ut aliquid eius sit
extra intellectum scientis: sic enim se habet ad intellectum scientis
per modum finiti: nec est inconveniens hoc accidere de infinito quod
non per viam infiniti scitur.
Ad secundum dicendum, quod scientia simplicis notitiae et visionis
nullam differentiam important ex parte scientis, sed solum ex parte rei
scitae: dicitur enim scientia visionis in Deo ad similitudinem visus
corporalis, qui res extra se positas intuetur; unde secundum scientiam
visionis Deus scire non dicitur nisi quae sunt extra ipsum, quae sunt
vel praesentia, vel praeterita, vel futura; sed scientia simplicis
notitiae, ut supra probatum est, est eorum quae non sunt, nec erunt,
nec fuerunt: nec alio modo scit Deus ista et illa: unde non est ex
parte scientiae visionis quod Deus infinita non videat; sed ex parte
ipsorum visibilium quae non sunt; quae si esse ponerentur infinita vel
actu vel successione, procul dubio ea Deus cognosceret scientia
visionis.
Ad tertium dicendum, quod visus proprie est quidam corporalis sensus;
unde si nomen visionis ad immaterialem cognitionem transferatur, hoc
non erit nisi metaphorice. In talibus autem locutionibus secundum
diversas similitudines in rebus repertas diversa est ratio veritatis;
unde nihil prohibet aliquando omnem divinam scientiam visionem dici,
aliquando vero solam illam quae est praeteritorum, praesentium vel
futurorum.
Ad quartum dicendum, quod ipse Deus per suam essentiam est similitudo
rerum omnium, et propria uniuscuiusque; unde in Deo non dicuntur esse
plures rationes rerum nisi secundum respectus eius ad diversas
creaturas; qui quidem respectus sunt relationes rationis tantum. Non
autem est inconveniens relationes rationis multiplicari in infinitum,
ut Avicenna dicit in metaphysica sua.
Ad quintum dicendum, quod pertransitio importat motum de uno in
aliud; et quia Deus non discurrendo cognoscit omnes partes infiniti,
sive continui, sive discreti, sed uno simplici intuitu; perfecte
infinitum cognoscit, nec tamen infinitum intelligendo pertransit.
Ad sextum dicendum sicut ad primum.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa procedit de infinito privative
dicto, quod solum in quantitatibus invenitur; omne enim privative
dictum est imperfectum; non autem procedit de infinito negative dicto,
quomodo Deus infinitus dicitur: hoc enim perfectionis est ut aliquid
per nihil terminetur.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa probat quod infinitum cognosci
non potest per viam infiniti: quia quamcumque partem quantitatis eius
acceperis, cuiuscumque mensurae, semper aliquid erit accipere de
ipso. Sed Deus non hoc modo cognoscit infinitum ut transeat de parte
in partem.
Ad nonum dicendum, quod illud quod est infinitum quantitate, habet
esse finitum, ut dictum est, et secundum hoc divina scientia potest
esse infiniti mensura.
Ad decimum dicendum, quod ratio mensurationis consistit in hoc quod
fiat certitudo de quantitate alicuius determinata: sic autem infinitum
Deus non cognoscit, ut sciat aliquam eius quantitatem determinatam,
quia eam non habet; unde non repugnat rationi infiniti quod a Deo
sciatur.
|
|