|
Et videtur quod sic.
1. Rationes enim in mente divina existentes, sunt factivae rerum,
nec una impedit aliam a sua actione. Cum ergo sint infinitae rationes
in mente divina, possunt ex eis consequi infiniti effectus, divina
potentia exequente.
2. Praeterea, potentia creatoris in infinitum excedit potentiam
creaturae. Sed de potentia creaturae est ut producantur infinita
successive. Ergo Deus potest simul producere infinita.
3. Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur ad actum, et
maxime si ad actum reduci non possit. Sed potentia Dei infinitorum
est. Ergo frustra esset talis potentia, nisi posset actu facere
infinita.
1. Sed contra. Est quod Seneca dicit: idea est exemplar rerum
quae naturaliter fiunt. Sed non possunt naturaliter esse infinita, et
ita nec fieri, ut videtur; quia quod non potest esse, non potest
fieri. Ergo in Deo infinitorum non erit idea. Sed Deus nihil
potest operari nisi per ideam; ergo Deus non potest operari infinita.
2. Praeterea, cum dicitur Deus creare res, nihil novum ex parte
creantis ponitur, sed ex parte creaturae tantum; unde hoc videtur esse
(idem) dictu Deum creare res, quod res exire in esse a Deo.
Ergo, eadem ratione, Deum posse creare res, idem est quod res posse
exire in esse a Deo. Sed res infinitae non possunt fieri, quia non
est in creatura potentia ad actum infinitum. Ergo nec Deus potest
infinita actu facere.
Responsio. Dicendum, quod duplex invenitur infiniti distinctio.
Uno modo distinguitur per potentiam et actum; et dicitur infinitum
potentia quod semper in successione consistit, ut in generatione et
tempore et divisione continui, in quibus omnibus est potentia ad
infinitum, semper uno post aliud accepto; actu autem infinitum, sicut
si poneremus lineam terminis carentem. Alio modo distinguitur
infinitum per se, et per accidens; cuius distinctionis intellectus hoc
modo patet. Infiniti enim ratio, ut dictum est, quantitati
congruit; quantitas autem per prius dicitur de discreta quantitate quam
de continua; et ideo ad videndum qualiter sit per se et per accidens
infinitum, considerandum est quod multitudo quandoque requiritur per
se, quandoque vero est per accidens tantum. Per se quidem multitudo
requiritur, ut patet in causis ordinatis et effectibus, quorum unum
habet dependentiam essentialem ad aliud; sicut anima movet calorem
naturalem, quo moventur nervi et musculi, quibus moventur manus, quae
movent baculum, quo movetur lapis; in his enim quodlibet posteriorum
per se dependet a quolibet praecedentium. Sed per accidens multitudo
invenitur, quando omnia quae in multitudine continentur, quasi loco
unius ponuntur, et indifferenter se habent sive sint unum, sive
multa, vel pauciora vel plura; sicut si aedificator facit domum, in
cuius factione plures serras consumit successive, multitudo serrarum
non requiritur ad factionem domus nisi per accidens ex hoc quod una non
potest semper durare; nec differt aliquid ad domum, quotcumque
ponantur; unde nec una earum habet dependentiam ad aliam, sicut erat
quando multitudo requirebatur per se. Secundum ergo hoc de infinito
variae opiniones processerunt. Quidam enim antiqui philosophi
posuerunt infinitum in actu non solum per accidens, sed per se;
volentes quod infinitum esset de necessitate eius quod ponebant
principium; unde etiam processum causarum in infinitum ponebant. Sed
hanc opinionem philosophus reprobat in II Metaphys., et in III
Phys. Alii vero Aristotelem sequentes concesserunt, quod infinitum
per se inveniri non potest neque in actu neque in potentia, quia non
est possibile quod aliquid essentialiter dependeat ab infinitis; sic
enim eius esse nunquam compleretur. Sed infinitum per accidens
posuerunt non solum esse in potentia, sed in actu; unde Algazel in
sua metaphysica ponit animas humanas a corporibus separatas esse
infinitas, quia hoc sequitur ex hoc quod mundus, secundum ipsum, est
aeternus: nec hoc inconveniens reputat, quia animarum ad invicem non
est aliqua dependentia; unde in multitudine illarum animarum non
invenitur infinitum nisi per accidens. Quidam vero posuerunt, quod
infinitum actu nec per se nec per accidens esse potest; sed solum
infinitum in potentia, quod in successione consistit, ut docetur in
III Physic.; et haec est positio Commentatoris in II
Metaphys. Sed hoc quod infinitum esse actu non possit, potest
contingere ex duobus: vel quia esse actu repugnet infinito ex hoc ipso
quod infinitum est, vel propter aliquid aliud; sicut moveri sursum
repugnat triangulo plumbeo, non quia triangulus, sed quia plumbeus.
Si ergo infinitum actu esse possit secundum rei naturam, secundum
mediam opinionem; vel si etiam esse non possit impediente aliquo alio
quam ipsa ratione infiniti; dico, quod Deus potest facere infinitum
actu esse. Si autem esse actu repugnet infinito secundum suam
rationem, tunc Deus hoc facere non potest; sicut non potest facere
hominem esse animal irrationale, quia hoc esset contradictoria esse
simul. Utrum autem esse actu repugnet infinito secundum rationem
suam, vel non, quia incidenter hoc motum est, discutiendum alias
relinquatur ad praesens. Ad argumenta autem utriusque partis
respondendum.
Ad primum igitur dicendum, quod rationes quae sunt in mente divina,
non producunt se in creatura secundum modum quo sunt in Deo, sed
secundum modum quem patitur ratio creaturae; unde, quamvis sunt
immateriales, tamen ex eis res in esse materiali producuntur. Si ergo
de ratione infiniti sit quod non sit simul in actu sed in successione,
sicut philosophus dicit in III physicorum; tunc rationes infinitae
quae sunt in mente divina, non possunt se in creaturis conficere omnes
simul, sed secundum successionem; et sic non sequitur esse infinita
actu.
Ad secundum dicendum, quod virtus creaturae dicitur aliquid non posse
dupliciter. Uno modo ex defectu virtutis; et tunc de illo quod
creatura non potest, recte arguitur quod Deus possit. Alio modo ex
eo quod illud quod creaturae impossibile dicitur, in seipso quamdam
repugnantiam continet; et hoc, sicut nec creaturae, ita nec Deo est
possibile, ut contradictoria esse simul; et de talibus erit infinitum
esse actu, si esse in actu rationi infiniti repugnet.
Ad tertium dicendum, quod frustra est quod non pertingit finem ad quem
est, ut dicitur II Physic.; unde ex hoc quod potentia non
reducitur ad actum, non dicitur esse frustra, nisi in quantum effectus
eius, vel ipse actus diversus ab ea existens, est potentiae finis.
Nullus autem divinae potentiae effectus est finis ipsius, nec actus
eius est diversus ab eo; et ideo ratio non sequitur.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod quamvis
secundum naturam non possint esse infinita simul, possunt tamen fieri;
quia esse infiniti non consistit in simul essendo, sed est sicut ea
quae sunt in fieri, ut dies, et agon, ut in III physicorum
dicitur. Nec tamen sequitur quod Deus sola illa facere possit quae
naturaliter fiunt. Idea enim secundum praedictam assignationem
accipitur secundum practicam cognitionem, quia est ex hoc quod
determinatur a divina voluntate ad actum; potest autem Deus voluntate
sua multa alia facere quam quae ab ipso determinata sunt ut sint, vel
fuerint, vel futura sint.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in creatione nihil sit novum nisi
quod est ex parte creaturae, tamen creationis nomen non solum hoc
importat, sed etiam quod est ex parte Dei; significat enim divinam
actionem, quae est sua essentia, et connotat effectum in creatura,
qui est accipere esse a Deo; unde non sequitur quod Deum posse creare
aliquid, idem sit quod aliquid posse creari ab eo: alias, antequam
creatura esset, nihil creare potuisset, nisi creaturae potentia
praeexisteret; quod est ponere materiam aeternam. Unde, quamvis
potentia creaturae non sit ad hoc quod sint infinita actu, non ex hoc
removetur quin Deus possit infinita actu facere.
|
|