|
Et videtur quod sic.
1. Ubicumque enim est communitas univocationis vel analogiae, ibi
est aliqua similitudo. Sed inter creaturam et Deum nulla potest esse
similitudo. Ergo non potest aliquid esse utrique commune secundum
univocationem vel secundum analogiam. Si ergo nomen scientiae de Deo
et nobis dicitur, hoc erit aequivoce tantum. Probatio mediae. Isa.
XL, 18, dicitur: cui similem fecistis Deum? etc., quasi
dicat: nulli similis esse potest.
2. Praeterea, ubicumque est aliqua similitudo, ibi est aliqua
comparatio. Sed Dei ad creaturam nulla potest esse comparatio, cum
creatura sit finita, et Deus infinitus. Ergo nulla potest esse eorum
similitudo; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, ubicumque est aliqua comparatio, ibi oportet esse
aliquam formam quae secundum magis vel minus vel aequaliter a pluribus
habeatur. Sed hoc non potest dici de Deo, et creatura quia sic esset
aliquid Deo simplicius. Ergo inter ipsum et creaturam non est aliqua
comparatio; et ita nec similitudo nec communitas, nisi aequivocationis
tantum.
4. Praeterea, maior est distantia eorum quorum nulla est
similitudo, quam quorum est similitudo aliqua. Sed inter Deum et
creaturam est infinita distantia, qua nulla maior esse potest; ergo
non est inter ea aliqua similitudo, et sic idem quod prius.
5. Praeterea, maior est distantia creaturae ad Deum quam entis
creati ad non ens, cum ens creatum non excedat non ens nisi secundum
quantitatem suae entitatis, quae non est infinita. Sed enti et non
enti nihil potest esse commune nisi secundum aequivocationem tantum, ut
dicitur in VI Metaph.: ut, puta, si id quod vocamus hominem,
alii vocent non hominem. Ergo nec Deo et creaturae potest esse
aliquid commune nisi secundum aequivocationem puram.
6. Praeterea, in omnibus analogiis ita est, quod vel unum ponitur
in definitione alterius, sicut ponitur substantia in definitione
accidentis, et actus in definitione potentiae; vel aliquid idem
ponitur in definitione utriusque, sicut sanitas animalis ponitur in
definitione sani, quod dicitur de urina et cibo, quorum alterum est
conservativum, alterum significativum sanitatis. Sed creatura et
Deus non hoc modo se habent, neque quod unum in definitione ponatur
alterius, neque quod aliquid idem in definitione utriusque ponatur,
etiam dato quod Deus definitionem haberet. Ergo videtur quod nihil
secundum analogiam dici possit de Deo, et creaturis; et ita restat
quod aequivoce pure dicatur quidquid de eis communiter dicitur.
7. Praeterea, magis differt substantia et accidens quam duae species
substantiae. Sed idem nomen impositum ad significandum duas species
substantiae secundum propriam utriusque rationem, aequivoce pure de his
dicitur, sicut hoc nomen canis impositum caelesti, latrabili, et
marino. Ergo multo fortius, si unum nomen imponatur substantiae et
accidenti. Sed nostra scientia est accidens, divina autem, est
substantia. Ergo nomen scientiae de utraque pure aequivoce dicitur.
8. Praeterea, scientia nostra non est nisi quaedam imago divinae
scientiae. Sed nomen rei non convenit imagini nisi aequivoce, unde
animal aequivoce dicitur de vero animali et picto secundum philosophum
in praedicamentis; ergo et nomen scientiae pure aequivoce dicitur de
scientia Dei et nostra.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit in V Metaph., quod
illud est perfectum simpliciter in quo omnium generum perfectiones
inveniuntur; et hoc est Deus, ut Commentator ibidem dicit. Sed
perfectiones aliorum generum non dicerentur inveniri in ipso, nisi
aliqua similitudo esset perfectionis ipsius ad aliorum generum
perfectiones. Ergo creaturae ad eum est aliqua similitudo; non ergo
pure aequivoce dicitur scientia, vel quidquid aliud dicitur, de
creatura et Deo.
2. Praeterea, Genes. I, 26 dicitur: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram. Ergo est aliqua similitudo
creaturae ad Deum, et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod impossibile est dicere aliquid univoce
praedicari de creatura et Deo. In omnibus enim univocis communis est
ratio nominis utrique eorum de quibus nomen univoce praedicatur; et sic
quantum ad illius nominis rationem univoca in aliquo aequalia sunt,
quamvis secundum esse unum altero possit esse prius vel posterius,
sicut in ratione numeri omnes numeri sunt aequales, quamvis secundum
naturam rei unus altero naturaliter prior sit. Creatura autem
quantumcumque imitetur Deum, non tamen potest pertingere ad hoc ut
eadem ratione aliquid sibi conveniat qua convenit Deo: illa enim quae
secundum eamdem rationem sunt in diversis, sunt eis communia secundum
rationem substantiae sive quidditatis, sed sunt discreta secundum
esse. Quidquid autem est in Deo, hoc est suum proprium esse; sicut
enim essentia in eo est idem quod esse, ita scientia est idem quod esse
scientem in eo; unde, cum esse quod est proprium unius rei non possit
alteri communicari, impossibile est ut creatura pertingat ad eamdem
rationem habendi aliquid quod habet Deus, sicut impossibile est quod
ad idem esse perveniat. Similiter etiam esset in nobis: si enim in
Socrate non differret homo et hominem esse, impossibile esset quod
homo univoce diceretur de eo et Platone, quibus est esse diversum;
nec tamen potest dici quod omnino aequivoce praedicetur quidquid de Deo
et creaturis dicitur, quia nisi esset aliqua convenientia creaturae ad
Deum secundum rem, sua essentia non esset creaturarum similitudo; et
ita cognoscendo suam essentiam non cognosceret creaturas. Similiter
etiam nec nos ex rebus creatis in cognitionem Dei pervenire possemus;
nec nominum quae creaturis aptantur, unum magis de eo dicendum esset
quam aliud; quia in aequivocis non differt quodcumque nomen imponatur,
ex quo nulla rei convenientia attenditur. Unde dicendum est, quod nec
omnino univoce, nec pure aequivoce, nomen scientiae de scientia Dei
et nostra praedicatur; sed secundum analogiam, quod nihil est dictu
quam secundum proportionem. Convenientia autem secundum proportionem
potest esse dupliciter: et secundum haec duo attenditur analogiae
communitas. Est enim quaedam convenientia inter ipsa quorum est ad
invicem proportio, eo quod habent determinatam distantiam vel aliam
habitudinem ad invicem, sicut binarius cum unitate, eo quod est eius
duplum; convenientia etiam quandoque attenditur non duorum ad invicem
inter quae sit proportio sed magis duarum ad invicem proportionum,
sicut senarius convenit cum quaternario ex hoc quod sicut senarius est
duplum ternarii, ita quaternarius binarii. Prima ergo convenientia
est proportionis, secunda autem proportionalitatis; unde et secundum
modum primae convenientiae invenimus aliquid analogice dictum de duobus
quorum unum ad alterum habitudinem habet; sicut ens dicitur de
substantia et accidente ex habitudine quam accidens ad substantiam
habet; et sanum dicitur de urina et animali, ex eo quod urina habet
aliquam habitudinem ad sanitatem animalis. Quandoque vero dicitur
aliquid analogice secundo modo convenientiae; sicut nomen visus dicitur
de visu corporali et intellectu, eo quod sicut visus est in oculo, ita
intellectus in mente. Quia ergo in his quae primo modo analogice
dicuntur, oportet esse aliquam determinatam habitudinem inter ea quibus
est aliquid per analogiam commune, impossibile est aliquid per hunc
modum analogiae dici de Deo et creatura; quia nulla creatura habet
talem habitudinem ad Deum per quam possit divina perfectio
determinari. Sed in alio modo analogiae nulla determinata habitudo
attenditur inter ea quibus est aliquid per analogiam commune; et ideo
secundum illum modum nihil prohibet aliquod nomen analogice dici de Deo
et creatura. Sed tamen hoc dupliciter contingit: quandoque enim illud
nomen importat aliquid ex principali significato, in quo non potest
attendi convenientia inter Deum et creaturam, etiam modo praedicto;
sicut est in omnibus quae symbolice de Deo dicuntur, ut cum dicitur
Deus leo, vel sol, vel aliquid huiusmodi, quia in horum definitione
cadit materia, quae Deo attribui non potest. Quandoque vero nomen
quod de Deo et creatura dicitur, nihil importat ex principali
significato secundum quod non possit attendi praedictus convenientiae
modus inter creaturam et Deum; sicut sunt omnia in quorum definitione
non clauditur defectus, nec dependent a materia secundum esse, ut
ens, bonum, et alia huiusmodi.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut Dionysius dicit in IX cap.
de divinis nominibus, Deus nullo modo creaturis similis dicendus est,
sed creaturae possunt similes Deo dici aliquo modo. Quod enim ad
imitationem alicuius fit, si perfecte illud imitetur, simpliciter
potest ei simile dici; sed non e converso, quia homo non dicitur
similis suae imagini, sed e converso: si autem imperfecte imitetur,
tunc potest dici et simile et dissimile illud quod imitatur ei ad cuius
imitationem fit: simile quidem, secundum hoc quod repraesentat; sed
non simile, inquantum a perfecta repraesentatione deficit. Et ideo
sacra Scriptura Deum creaturis esse similem omnibus modis negat, sed
creaturam esse similem Deo quandoque quidem concedit, quandoque autem
negat: concedit, cum dicit hominem ad similitudinem Dei factum; sed
negat, cum dicit in Psal.: Deus, quis similis erit tibi?
Ad secundum dicendum, quod philosophus, in I Topic., ponit
duplicem modum similitudinis. Unum qui invenitur in diversis
generibus; et hic attenditur secundum proportionem vel
proportionalitatem, ut quando alterum se habet ad alterum sicut aliud
ad aliud, ut ipse ibidem dicit. Alium modum in his quae sunt eiusdem
generis, ut quando idem diversis inest. Similitudo autem non requirit
comparationem secundum determinatam habitudinem quae primo modo
dicitur, sed solum quae secundo; unde non oportet ut primus modus
similitudinis a Deo removeatur respectu creaturae.
Ad tertium dicendum, quod obiectio illa manifeste procedit de
similitudine secundi modi, quam concedimus creaturae ad Deum non
esse.
Ad quartum dicendum, quod similitudo quae attenditur ex eo quod aliqua
duo participant unum, vel ex eo quod unum habet habitudinem
determinatam ad aliud, ex qua scilicet ex uno alterum comprehendi
possit per intellectum, diminuit distantiam; non autem similitudo quae
est secundum convenientiam proportionum. Talis enim similitudo
similiter invenitur in multum vel parum distantibus; non enim est maior
similitudo proportionalitatis inter duo et unum et sex et tria, quam
inter duo et unum, et centum et quinquaginta. Et ideo infinita
distantia creaturae ad Deum similitudinem praedictam non tollit.
Ad quintum dicendum, quod etiam enti et non enti aliquid secundum
analogiam convenit, quia ipsum non ens, ens dicitur analogice, ut
patet in IV Metaphysic.; unde nec distantia quae est inter
creaturam et Deum, communitatem analogiae impedire potest.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de communitate analogiae
quae accipitur secundum determinatam habitudinem unius ad alterum: tunc
enim oportet quod unum in definitione alterius ponatur, sicut
substantia in definitione accidentis; vel aliquid unum in definitione
duorum, ex eo quod utraque dicuntur per habitudinem ad unum, sicut
substantia in definitione quantitatis et qualitatis.
Ad septimum dicendum, quod quamvis inter duas species substantiae sit
maior convenientia quam inter accidens et substantiam, tamen possibile
est ut nomen non imponatur illis speciebus diversis secundum
considerationem alicuius convenientiae quae sit inter ea; et tunc erit
nomen pure aequivocum: nomen vero quod convenit substantiae et
accidenti, potest esse impositum secundum considerationem alicuius
convenientiae inter ea, unde non erit aequivocum, sed analogum.
Ad octavum dicendum, quod hoc nomen animal imponitur non ad
significandum figuram exteriorem, in qua pictura imitatur animal
verum, sed ad significandum interiorem naturam, in qua non imitatur;
et ideo nomen animalis de vero et picto aequivoce dicitur; sed nomen
scientiae convenit creaturae et creatori secundum id in quo creatura
creatorem imitatur; et ideo non omnino aequivoce praedicatur de
utroque.
|
|