|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim potest sciri nisi verum, ut dicitur in I Poster.
Sed in contingentibus singularibus et futuris non est veritas
determinata, ut dicitur Lib. I Periher. Ergo Deus non habet
scientiam de futuris singularibus et contingentibus.
2. Praeterea, illud ad quod sequitur impossibile, est impossibile.
Sed ad hoc quod Deus sciat singulare contingens et futurum, sequitur
impossibile, scilicet quod scientia Dei fallatur. Ergo impossibile
est quod sciat singulare futurum contingens. Probatio mediae. Detur
quod Deus sciat aliquod futurum contingens singulare, ut Socratem
sedere. Aut ergo possibile est Socratem non sedere, aut non est
possibile. Si non est possibile; ergo impossibile Socratem non
sedere, ergo Socratem sedere est necessarium. Datum autem fuerat
quod esset contingens. Si autem sit possibile non sedere, hoc posito
non debet sequi aliquod inconveniens. Sequitur autem quod scientia
Dei fallatur. Ergo non erit impossibile scientiam Dei falli.
3. Sed dicebat, quod contingens ut in Deo est necessarium est.-
Sed contra, illud quod est in se contingens, non est necessarium
quoad Deum, nisi secundum quod est in ipso. Sed secundum quod est in
ipso, non est distinctum ab eo. Si igitur non est scitum a Deo nisi
secundum quod est necessarium, non erit scitum ab eo secundum quod est
in propria natura existens, secundum quod est a Deo distinctum.
4. Praeterea, secundum philosophum in I Prior., ex maiori de
necesse et minori de inesse sequitur conclusio de necesse. Sed haec
est vera: omne scitum a Deo necesse est esse. Si enim non esset quod
Deus scit esse, scientia eius esset falsa. Si ergo aliquid esse est
scitum a Deo, illud necesse est esse. Sed nullum contingens necesse
est esse. Ergo nullum contingens scitur a Deo.
5. Sed dicebat, quod cum dicitur: omne scitum a Deo necesse est
esse; non importatur necessitas ex parte creaturae, sed solum ex parte
Dei scientis.- Sed contra: cum dicitur: omne scitum a Deo necesse
est esse; necessitas attribuitur supposito dicti. Sed suppositum
dicti est id quod est scitum a Deo, non ipse Deus sciens. Ergo non
importatur per hoc necessitas nisi ex parte rei scitae.
6. Praeterea, quanto aliqua cognitio est certior in nobis, tanto
minus potest esse de contingentibus; scientia enim non est nisi de
necessariis, quia certior est opinione, quae potest esse de
contingentibus. Sed scientia Dei est certissima. Ergo non potest
esse nisi de necessariis.
7. Praeterea, in omni vera conditionali, si antecedens est
necessarium absolute, et consequens erit absolute necessarium. Sed
ista conditionalis est vera: si aliquid est scitum a Deo, illud
erit. Cum ergo hoc antecedens: hoc esse scitum a Deo sit absolute
necessarium, et consequens erit absolute necessarium: ergo omne quod
scitum est a Deo, necesse est absolute esse. Quod autem hoc sit
necessarium absolute: hoc esse scitum a Deo; sic probabat. Hoc est
quoddam dictum de praeterito. Sed omne dictum de praeterito, si est
verum, est necessarium, quia quod fuit, non potest non fuisse. Ergo
hoc est absolute necessarium.
8. Praeterea, omne aeternum est necessarium. Sed omne quod Deus
scivit, ab aeterno scivit. Ergo eum scivisse, est necessarium
absolute.
9. Praeterea, unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad
verum. Sed futura contingentia non habent esse. Ergo nec veritatem;
ergo non potest de eis scientia esse.
10. Praeterea, secundum philosophum in IV metaphysicorum, qui
non intelligit unum determinatum nihil intelligit. Sed futurum
contingens, si est maxime ad utrumlibet, nullo modo est determinatum,
nec in se nec in sua causa. Ergo nullo modo potest de eo scientia
esse.
11. Praeterea, Hugo de sancto Victore, dicit, in Lib. de
sacramentis, quod Deus nihil cognoscit extra se, qui habet omnia apud
se. Sed nihil est contingens nisi extra ipsum; in eo enim nihil est
potentialitatis. Ergo ipse nullo modo futurum contingens cognoscit.
12. Praeterea, per medium necessarium non potest cognosci aliquid
contingens: quia si medium est necessarium, et conclusio necessaria.
Sed Deus cognoscit omnia per hoc medium quod est sua essentia.
Ergo, cum hoc medium sit necessarium videtur quod non possit aliquod
contingens cognoscere.
1. Sed contra. Est quod in Psal. XXXII, V, 15,
dicitur: qui finxit singillatim corda eorum, intelligit in omnia opera
eorum. Sed opera hominum sunt contingentia, cum dependeant a libero
arbitrio. Ergo futura contingentia cognoscit Deus.
2. Praeterea, omne necessarium scitur a Deo. Sed omne contingens
est necessarium, secundum quod ad divinam cognitionem refertur, ut
dicit Boetius in V de Consolat. Ergo omne contingens est scitum a
Deo.
3. Praeterea, Augustinus dicit in VI de Trinitate, quod Deus
scit mutabilia immutabiliter. Sed ex hoc est aliquid contingens, quod
mutabile; quia contingens dicitur quod potest esse et non esse. Ergo
Deus scit contingentia immutabiliter.
4. Praeterea, Deus cognoscit res in quantum est causa earum. Sed
Deus non solum est causa necessariorum, sed etiam contingentium.
Ergo tam necessaria quam contingentia cognoscit.
5. Praeterea, secundum hoc cognoscit Deus res, quod in ipso est
exemplar omnium rerum. Sed exemplar divinum quod est contingentium et
mutabilium, potest esse immutabile, sicut et materialium est
immateriale, et compositorum simplex exemplar. Ergo videtur quod
sicut Deus cognoscit composita et materialia, quamvis ipse sit
immaterialis et simplex, ita cognoscat contingentia, quamvis in eo
contingentia locum non habeat.
6. Praeterea, scire est causam rei cognoscere. Sed Deus scit
omnium contingentium causam; scit enim seipsum, qui est causa omnium.
Ergo ipse scit contingentia.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem diversimode est
erratum. Quidam enim de divina scientia iudicare volentes ad modum
scientiae nostrae, dixerunt quod Deus futura contingentia non
cognoscit. Sed hoc non potest esse, quia secundum hoc non haberet
providentiam de rebus humanis, quae contingenter eveniunt. Et ideo
alii dixerunt, quod Deus omnium futurorum scientiam habet; sed cuncta
ex necessitate eveniunt, alias scientia Dei falleretur de eis. Sed
hoc etiam esse non potest, quia secundum hoc periret liberum
arbitrium, nec esset necessarium consilium quaerere; iniustum etiam
esset poenas vel praemia pro meritis reddere, ex quo cuncta ex
necessitate aguntur. Et ideo dicendum est, quod Deus omnia futura
cognoscit; nec tamen propter hoc impeditur quin aliqua contingenter
eveniant. Ad huius autem evidentiam, sciendum est, quod in nobis
sunt quaedam potentiae et habitus cognoscitivi in quibus nunquam
falsitas esse potest, sicut sensus, et scientia, et intellectus
principiorum; quidam vero in quibus potest esse falsum, sicut
imaginatio, et opinio, et extimatio. Ex hoc autem falsitas accidit
in aliqua cognitione, quod non est ita in re sicut apprehenditur; unde
si aliqua vis cognoscitiva est talis quod nunquam in ea est falsitas,
oportet quod suum cognoscibile nunquam deficiat ab eo quod de ipso
cognoscens apprehendit. Necessarium autem non potest impediri quin
sit, antequam fiat, eo quod causae eius sunt immutabiliter ordinatae
ad eius productionem. Unde per huiusmodi habitus, qui semper sunt
veri, possunt necessaria cognosci, etiam quando sunt futura, sicut
cognoscimus futuram eclipsim vel ortum solis per veram scientiam. Sed
contingens impediri potest antequam sit in esse productum: quia tunc
non est nisi in causis suis, quibus potest accidere impedimentum ne
perveniant ad effectum; sed postquam iam contingens in esse productum
est, iam impediri non potest. Et ideo de contingenti, secundum quod
est in praesenti, potest esse iudicium illius potentiae vel habitus in
quo nunquam falsitas invenitur, sicut sensus iudicat Socratem sedere
quando sedet. Ex quo patet, quod contingens, ut futurum est, per
nullam cognitionem cognosci potest, cui falsitas subesse non possit;
unde cum divinae scientiae non subsit falsitas nec subesse possit,
impossibile esset quod de contingentibus futuris scientiam haberet
Deus, si cognosceret ea ut futura sunt. Tunc autem aliquid
cognoscitur ut futurum est, quando inter cognitionem cognoscentis et
rei eventum invenitur ordo praeteriti ad futurum. Hic autem ordo non
potest inveniri inter cognitionem divinam et quamcumque rem
contingentem; sed semper ordo divinae cognitionis ad rem quamcumque est
sicut ordo praesentis ad praesens. Quod quidem hoc modo intelligi
potest. Si aliquis videret multos transeuntes per unam viam
successive, et hoc per aliquod tempus, in singulis partibus temporis
videret praesentialiter aliquos transeuntium, ita quod in toto tempore
suae visionis omnes transeuntes praesentialiter videret; nec tamen
simul omnes praesentialiter quia tempus suae visionis non est totum
simul. Si autem sua visio tota simul posset existere, simul
praesentialiter omnes videret, quamvis non omnes simul praesentialiter
transirent; unde, cum visio divinae scientiae aeternitate mensuretur,
quae est tota simul, et tamen totum tempus includit, nec alicui parti
temporis deest, sequitur ut quidquid in tempore geritur, non ut
futurum, sed ut praesens videat: hoc enim quod est a Deo visum est
quidem futurum rei alteri, cui succedit in tempore; sed ipsi divinae
visioni, quae non (est) in tempore, sed extra tempus, non est
futurum, sed praesens. Ita ergo nos videmus futurum ut futurum, quia
visioni nostrae futurum est, cum tempore nostra visio mensuretur; sed
divinae visioni, quae est extra tempus, futurum non est: sicut et
aliter videret transeuntes ordinatim ille qui esset in ordine
transeuntium, qui non videret nisi illa quae ante ipsum sunt; et
aliter ille qui extra ordinem transeuntium esset, qui omnes transeuntes
simul inspiceret. Sicut ergo visus noster non fallitur unquam videns
contingentia cum sunt praesentia, et tamen ex hoc non removetur quin
illa contingenter eveniant; ita Deus infallibiliter videt omnia
contingentia, sive quae nobis sunt praesentia, sive quae praeterita,
sive quae futura, quia sibi non sunt futura, sed ea inspicit esse tunc
quando sunt; unde ex hoc non removetur quin contingenter eveniant.
Difficultas autem in hoc accidit, eo quod divinam cognitionem
significare non possumus nisi per modum nostrae cognitionis
consignificando temporum differentias: si enim significaretur ut est
Dei scientia, magis deberet dici quod Deus scit hoc esse, quam quod
sciat futurum esse; quia sibi nunquam sunt futura, sed semper
praesentia: unde etiam, ut Boetius dicit in libro V de
consolatione, eius cognitio de futuris magis proprie dicitur
providentia quam praevidentia: quia ea porro, quasi longe positus, in
aeternitatis specula intuetur: quamvis et praevidentia dici possit
propter ordinem eius quod ab eo scitur ad alia quibus futurum est.
Ad primum igitur dicendum, quod licet contingens non sit determinatum
quamdiu futurum est, tamen ex quo productum est in rerum natura,
veritatem determinatam habet; et hoc modo super illud fertur intuitus
divinae cognitionis.
Ad secundum dicendum, quod sicut dictum est, contingens refertur ad
divinam cognitionem secundum quod ponitur esse in rerum natura: ex quo
autem est, non potest non esse tunc quando est, quia quod est,
necesse est esse quando est, ut in I perihermeneias dicitur; non
tamen sequitur quod simpliciter sit necessarium, nec quod scientia Dei
fallatur, sicut et visus meus non fallitur dum video Socratem sedere,
quamvis hoc sit contingens.
Ad tertium dicendum, quod contingens pro tanto, dicitur esse
necessarium, secundum quod est scitum a Deo, quia scitur ab eo
secundum quod est iam praesens, non tamen secundum quod futurum est.
Ex hoc aliquam necessitatem sortitur, ut possit dici quod necessario
evenit: eventus enim non est nisi eius quod futurum est, quia quod iam
est, non potest evenire ulterius, sed verum est illud evenisse; et
hoc est necessarium.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur: omne scitum a Deo est
necesse; haec est duplex: quia potest esse vel de dicto vel de re.
Si sit de dicto, tunc est composita et vera, et est sensus: hoc
dictum: omne scitum a Deo esse, est necessarium, quia non potest
esse quod Deus aliquid sciat esse et id non sit. Si sit de re, sic
est divisa et falsa, et est sensus: id quod est scitum a Deo,
necesse est esse: res enim quae a Deo sunt scitae, non propter hoc
necessario eveniunt, ut ex dictis patet. Et si obiiciatur, quod ista
distinctio non habet locum nisi in formis quae sibi invicem succedere
possunt in subiecto, ut albedo et nigredo; non autem potest esse ut
aliquid sit scitum a Deo, et postea nescitum; et sic distinctio
praedicta hic locum non habet: dicendum, quod quamvis scientia Dei
invariabilis sit, et semper eodem modo, tamen dispositio secundum quam
res refertur ad Dei cognitionem, non semper eodem modo se habet ad
ipsam: refertur enim res ad Dei cognitionem secundum quod est in sua
praesentialitate: praesentialitas autem rei non semper ei convenit;
unde res potest accipi cum tali dispositione, vel sine ea; et sic per
consequens potest accipi illo modo quo refertur ad Dei cognitionem,
vel alio modo; et secundum hoc praedicta distinctio procedit.
Ad quintum dicendum, quod si sit de re praedicta propositio, verum
est quod necessitas ponitur circa ipsum quod est scitum a Deo; sed si
sit de dicto, necessitas non ponitur circa ipsam rem, sed circa
ordinem scientiae ad scitum.
Ad sextum dicendum, quod sicut scientia nostra non potest esse de
futuris contingentibus, ita nec scientia Dei; et adhuc multo minus,
si ea ut futura cognosceret; cognoscit autem ea ut praesentia sibi,
aliis autem futura; et ideo ratio non procedit.
Ad septimum dicendum, quod circa hoc est diversa opinio. Quidam enim
dixerunt, quod hoc antecedens est contingens: hoc est scitum a Deo;
eo quod, quamvis sit praeteritum, tamen importat ordinem ad futurum,
et ideo non est necessarium; sicut cum dicitur: hoc fuit futurum;
istud praeteritum non est necessarium, quia quod fuit futurum, potest
non esse futurum, ut in II enim de Gener. et Corruption.
dicitur: futurus quis incedere non incedet. Sed hoc nihil est: quia
cum dicitur: hoc est futurum, vel fuit futurum; designatur ordo qui
est in causis illius rei ad productionem eius. Quamvis autem causae
quae sunt ordinatae ad aliquem effectum possint impediri, ut effectus
non consequatur ex eis, non tamen potest impediri quin fuerint
aliquando ad hoc ordinatae; unde, licet quod est futurum, possit non
esse futurum, nunquam tamen potest non fuisse futurum. Et ideo alii
dicunt, quod hoc antecedens est contingens, quia est compositum ex
necessario et contingenti: scientia enim Dei est necessaria, sed
scitum ab eo est contingens: quorum utrumque in praedicto antecedente
includitur; sicut et hoc est contingens: Socrates est homo albus;
vel: Socrates est animal et currit. Sed hoc iterum nihil est: quia
veritas propositionis non variatur per necessitatem et contingentiam,
ex eo quod materialiter in locutione ponitur, sed solum ex principali
compositione in qua fundatur veritas propositionis; unde eadem ratio
necessitatis et contingentiae est in utraque istarum: ego cogito
hominem esse animal; et: ego cogito Socratem currere. Et ideo, cum
actus principalis qui significatur in hoc antecedente, Deus scit
Socratem currere, sit necessarius; quantumcumque illud quod
materialiter ponitur, sit contingens, ex hoc non impeditur quin
antecedens praedictum sit necessarium. Et ideo alii concedunt
simpliciter, quod sit necessarium; sed dicunt, quod ex antecedente
necessario absolute, non oportet quod sequatur consequens necessarium
absolute, nisi quando antecedens est causa proxima consequentis. Si
enim sit causa remota, potest necessitas effectus impediri per
contingentiam causae proximae; sicut quamvis sol sit causa necessaria,
tamen floritio arboris, quae est eius effectus, est contingens, quia
causa eius proxima est variabilis, scilicet vis generativa plantae.
Sed hoc etiam non videtur sufficiens, quia hoc non est propter naturam
causae et causati quod ex antecedente necessario sequitur consequens
necessarium, sed magis propter ordinem consequentis ad antecedens:
quia contrarium consequentis nullo modo potest stare cum antecedente;
quod contingeret, si ex antecedente necessario sequeretur consequens
contingens; unde hoc accidere est necesse in qualibet conditionali, si
vera sit, sive antecedens sit effectus, sive causa proxima, sive
remota; et si hoc non inveniatur in conditionali, nullo modo erit
vera; unde et haec conditionalis est falsa: si sol movetur, arbor
florebit. Et ideo aliter dicendum est, quod hoc antecedens est
simpliciter necessarium, et consequens est necessarium absolute, eo
modo quo ad antecedens sequitur. Aliter enim est de his quae
attribuuntur rei secundum se, aliter de his quae attribuuntur ei
secundum quod est cognita. Illa enim quae attribuuntur ei secundum
se, conveniunt ei secundum modum suum. Sed illa quae attribuuntur ei
vel quae consequuntur ad ipsam in quantum est cognita, sunt secundum
modum cognoscentis. Unde, si in antecedente significetur aliquid quod
pertineat ad cognitionem, oportet quod consequens accipiatur secundum
modum cognoscentis, et non secundum modum rei cognitae; ut si dicam:
si ego intelligo aliquid, illud est immateriale; non enim oportet ut
quod intelligitur, sit immateriale, nisi secundum quod est
intellectum: et similiter cum dico: si Deus scit aliquid, illud
erit; consequens est sumendum, non secundum dispositionem rei in
seipsa, sed secundum modum cognoscentis. Quamvis autem res in
seipsa, sit futura, tamen secundum modum cognoscentis est praesens;
et ideo magis esset dicendum: si Deus scit aliquid, hoc est; quam:
hoc erit; unde idem est iudicium de ista: si Deus scit aliquid, hoc
erit; et de hac: si ego video Socratem currere, Socrates currit:
quorum utrumque est necessarium dum est.
Ad octavum dicendum, quod quamvis contingens, dum est futurum, non
habeat esse, tamen ex quo est praesens, esse habet et veritatem; et
sic divinae visioni substat, quamvis etiam Deus cognoscat ordinem
unius ad alterum, et sic cognoscat aliquid esse futurum alteri. Sed
sic non est inconveniens quod ponatur, quod Deus scit aliquid esse
futurum quod non erit; in quantum, scilicet, scit aliquas causas esse
inclinatas ad aliquem effectum, qui non producetur; sic enim nunc non
loquimur de cognitione futuri, prout a Deo in suis causis videtur,
sed prout cognoscitur in seipso; sic enim cognoscitur ut praesens.
Ad nonum dicendum, quod secundum quod est scitum a Deo est praesens,
et ita est determinatum ad unam partem, quantumcumque dum est futurum
sit ad utrumlibet.
Ad decimum dicendum, quod Deus nihil cognoscit extra se, si ly extra
referatur ad id quo cognoscit; cognoscit autem aliquid extra se, si
referatur ad id quod cognoscit; et de hoc supra dictum est.
Ad undecimum dicendum, quod duplex est cognitionis medium. Unum,
quod est medium demonstrationis; et hoc oportet esse conclusioni
proportionatum, ut eo posito, conclusio ponatur; et tale medium
cognoscendi non est Deus respectu contingentium. Aliud medium
cognitionis est, quod est similitudo rei cognitae, et tale medium
cognitionis est divina essentia; non tamen adaequatum alicui, etsi sit
proprium singulorum, ut supra dictum est.
|
|