|
Et videtur quod sic.
1. Quia scientia est assimilatio scientis ad rem scitam. Sed
scientia Dei est perfecta. Ergo perfecte assimilabitur rebus scitis.
Sed scita a Deo, sunt variabilia. Ergo scientia eius est
variabilis.
2. Praeterea, omnis scientia quae potest falli, est variabilis.
Sed scientia Dei potest falli; est enim de contingenti, quod potest
non esse. Et si non sit, scientia Dei fallitur. Ergo est
variabilis.
3. Praeterea, scientia nostra, quae est per receptionem a rebus,
est per modum scientis. Ergo scientia Dei, quae est per hoc quod
confert aliquid rebus, est per modum rei scitae. Sed scita a Deo
sunt variabilia. Ergo et scientia eius variabilis.
4. Praeterea, ablato uno relativorum aufertur et reliquum. Ergo et
variato uno variatur et reliquum. Sed scita a Deo sunt variabilia.
Ergo et scientia eius est variabilis.
5. Praeterea, omnis scientia quae potest augeri vel minui, potest
variari. Sed scientia Dei potest augeri et minui. Ergo potest
variari. Probatio mediae. Omnis sciens qui quandoque scit plura,
quandoque pauciora, eius scientia variatur. Ergo sciens qui potest
plura scire quam scit, vel pauciora, habet scientiam variabilem. Sed
Deus potest plura scire quam sciat; scit enim aliqua esse vel fuisse,
vel futura esse, quae facturus est; posset autem plura facere, quae
nunquam est facturus; et ita posset plura scire quam sciat; et eadem
ratione potest pauciora scire quam sciat, quia potest dimittere aliquid
eorum quae facturus est. Ergo eius scientia potest augeri et minui.
6. Sed dicebat, quod quamvis plura essent subiecta vel pauciora
divinae scientiae, non tamen eius scientia variaretur.- Sed contra,
sicut possibilia sunt subiecta potentiae divinae, ita scibilia sunt
subiecta divinae scientiae. Sed si Deus posset plura facere quam
potuerit, eius potentia augeretur; minueretur autem, si posset in
pauciora. Ergo, eadem ratione, si plura sciret quam prius
scivisset, eius scientia augeretur.
7. Praeterea, Deus quandoque scivit Christum nasciturum, nunc
autem nescit eum esse nasciturum, sed esse iam natum. Ergo Deus
aliquid scit quod prius nescivit, et aliquid scivit quod nunc nescit;
et sic eius scientia variatur.
8. Praeterea, sicut ad scientiam requiritur scibile, ita requiritur
et modus sciendi. Sed si modus cognoscendi variaretur quo Deus scit,
scientia eius esset variabilis. Ergo, eadem ratione, cum scibilia ab
ipso varientur, eius scientia variabilis erit.
9. Praeterea, in Deo dicitur esse quaedam scientia approbationis,
secundum quam solos bonos cognoscit. Sed Deus potest approbare quos
non approbavit. Ergo potest scire quod prius nescivit; et sic videtur
eius scientia variabilis.
10. Praeterea, sicut scientia Dei est ipse Deus, ita et potentia
Dei est ipse Deus. Sed a potentia Dei dicimus res mutabiliter in
esse produci. Ergo, eadem ratione, a scientia Dei res mutabiliter
cognoscuntur sine aliquo detrimento divinae perfectionis.
11. Praeterea, omnis scientia quae transit de uno in alterum, est
variabilis. Sed scientia Dei est huiusmodi, quia per essentiam suam
cognoscit res. Ergo est variabilis.
1. Sed contra. Est quod dicitur Iacob, cap. I, 17: apud
quem non est transmutatio nec et cetera.
2. Praeterea, motus est actus imperfecti, ut dicitur in III de
anima. Sed in divina scientia nulla est imperfectio. Ergo est
invariabilis.
3. Praeterea, omnia mota reducuntur ad unum primum immobile. Sed
prima causa omnium variabilium est divina scientia, sicut causa
artificiatorum est ars. Ergo scientia Dei est invariabilis.
Responsio. Dicendum, quod, cum scientia sit media inter
cognoscentem et cognitum, dupliciter potest accidere variatio in ipsa:
uno modo ex parte cognoscentis; alio modo ex parte cogniti. Ex parte
autem cognoscentis tria in scientia considerare possumus; scilicet
ipsam scientiam, actum eius, et modum ipsius: et secundum haec tria
potest variatio in scientia accidere ex parte scientis. Accidit enim
variatio in ea ex parte ipsius scientiae quando de novo acquiritur
scientia alicuius quod prius nesciebatur vel amittitur scientia eius
quod prius sciebatur. Et secundum hoc attenditur generatio vel
corruptio, aut augmentum vel diminutio ipsius scientiae. Talis autem
variatio in scientia divina accidere non potest, quia scientia divina,
ut supra ostensum est, non solum est entium, sed etiam non entium;
non autem potest aliquid esse praeter ens vel non ens, quia inter
affirmationem et negationem nihil est medium. Quamvis autem secundum
quemdam modum scientia Dei sit tantum existentium in praesenti,
praeterito vel futuro, scilicet secundum quod scientia ordinatur ad
opus quod facit voluntas: si tamen per hunc modum sciendi sciret
aliquid quod prius nescivit, nulla variatio ex hoc accideret in
scientia ipsius, cum scientia eius sit aequaliter entium et non
entium, quantum ex parte eius est; sed si esset ex hoc aliqua variatio
in Deo, hoc esset ex parte voluntatis, quae determinat scientiam ad
aliquid ad quod prius non determinabat. Sed nec in voluntate ipsius ex
hoc aliqua variatio accidere potest; cum enim hoc sit de ratione
voluntatis ut libere actum suum producat; quantum est ex ipsa ratione
voluntatis, aequaliter potest in utrumque oppositorum exire; ut
scilicet, velit vel non velit facere aut non facere; sed tamen non
potest esse ut simul dum vult non velit; nec in voluntate divina, quae
immutabilis est, potest accidere ut prius voluerit aliquid et postea
nolit illud idem secundum idem tempus, quia sic voluntas eius esset
temporalis et non tota simul. Unde si loquamur de necessitate
absoluta, non est necesse eum velle hoc quod vult, ergo absolute
loquendo possibile est eum non velle; sed si loquamur de necessitate
quae est ex suppositione, sic necesse est eum velle, si vult vel si
voluit; et sic ex suppositione praedicta loquendo, non est possibile
eum non velle scilicet si vult vel si voluit. Mutatio autem cum
requirat duos terminos, semper respicit ultimum in ordine ad primum;
unde hoc solummodo sequeretur, quod eius voluntas esset mutabilis, si
esset possibile non velle quod vult si prius voluisset. Et sic patet
quod ex hoc quod possunt plura esse scita a Deo per hunc modum
scientiae vel pauciora, nulla variatio ponitur in scientia eius vel in
voluntate ipsius; hoc enim est eum posse plura scire quod posse
scientiam suam per voluntatem determinare ad plura facienda. Sed ex
parte actus accidit variatio in scientia tripliciter. Uno modo ex eo
quod actu considerat quod prius non considerabat; sicut dicimus illum
variari, qui exit de habitu in actum. Iste autem variationis modus in
scientia Dei esse non potest, quia ipse non est sciens secundum
habitum, sed solum secundum actum, quia non est in eo aliqua
potentialitas qualis est in habitu. Alio modo accidit variatio in actu
sciendi ex hoc quod modo considerat unum, et modo aliud. Sed istud
etiam non potest esse in divina cognitione, quia ipse per unam speciem
suae essentiae omnia videt, et ideo omnia simul intuetur. Tertio modo
ex hoc quod aliquis in considerando discurrit de uno in aliud; quod
etiam in Deo accidere non potest, quia cum discursus requirat duo
inter quae sit, non potest dici discursus in scientia ex hoc quod duo
videt, si illa duo uno intuitu videat; quod accidit in divina
scientia, per hoc quod omnia per unam speciem videt. Sed ex parte
modi cognoscendi accidit variatio in scientia ex hoc quod aliquid
limpidius et perfectius cognoscitur nunc quam prius; quod quidem potest
contingere ex duobus. Uno modo ex diversitate medii per quod fit
cognitio; sicut accidit in eo qui prius scivit aliquid per probabile
medium, et post scit idem per medium necessarium; quod etiam in Deo
accidere non potest, quia essentia sua, quae est ei medium
cognoscendi, est invariabilis. Alio modo ex virtute intellectiva,
secundum quod unus homo melioris ingenii acutius aliquid cognoscit,
etiam per idem medium; quod etiam in Deo accidere non valet, quia
virtus qua cognoscit, est sua essentia, quae invariabilis est. Unde
relinquitur scientiam Dei omnino invariabilem esse ex parte
cognoscentis. Ex parte autem rei cognitae scientia variatur secundum
veritatem et falsitatem; quia eadem existimatione remanente, si res
mutetur, erit existimatio falsa quae prius fuit vera; quod etiam in
Deo non potest esse, quia intuitus divinae cognitionis fertur ad rem
secundum quod est, in sua praesentialitate, prout est iam determinata
ad unum; et ulterius quantum ad hoc non potest variari. Si enim res
ipsa aliam dispositionem accipiat, illa iterum erit eodem modo divinae
visioni subiecta; et sic scientia Dei nullo modo variabilis est.
Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio scientiae ad scitum non est
secundum conformitatem naturae, sed secundum repraesentationem; unde
non oportet quod rerum variabilium sit scientia variabilis.
Ad secundum dicendum, quod quamvis scitum a Deo secundum se
consideratum sit possibile aliter esse; tamen hoc modo divinae
cognitioni substat, secundum quod non potest aliter se habere, ut ex
dictis, patet.
Ad tertium dicendum, quod omnis scientia, sive sit per receptionem a
rebus, sive per impressionem in res, est per modum scientis; quia
utraque est secundum hoc quod similitudo rei cognitae est in
cognoscente; quod autem est in aliquo, est in eo per modum eius in quo
est.
Ad quartum dicendum, quod illud ad quod refertur divina scientia,
secundum hoc quod substat scientiae divinae, est invariabile; unde et
scientia invariabilis est quantum ad veritatem, quae variari potest per
mutationem relationis praedictae.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur: Deus potest scire quod
nescit; loquendo etiam de scientia visionis, potest dupliciter
intelligi. Uno modo in sensu composito; scilicet ex suppositione quod
Deus non sciverit illud quod dicitur posse scire; et sic falsum est.
Non enim potest utrumque horum esse simul, scilicet ut Deus
nesciverit aliquid, et postea sciat illud. Alio modo in sensu
diviso; et sic non includitur aliqua suppositio vel conditio sub
potestate; unde in hoc sensu est verum, ut ex dictis patet. Quamvis
autem hoc in aliquo sensu concedatur quod Deus potest scire quod prius
nescivit, non tamen potest concedi in aliquo sensu Deus potest scire
plura quam sciat; quia cum per hoc quod dicitur plura, importetur
comparatio ad praeexistens, semper intelligitur in sensu composito.
Et eadem ratione nullo modo est concedendum, quod scientia Dei possit
augeri vel minui.
Sextum concedimus.
Ad septimum dicendum, quod Deus scit enuntiabilia, non componendo et
dividendo, ut prius dictum est, et ideo, sicut cognoscit diversas res
eodem modo, quando sunt et quando non sunt, ita cognoscit diversa
enuntiabilia eodem modo quando sunt vera et quando sunt falsa, quia
unumquodque cognoscit esse verum illo tempore quo verum est. Scit enim
hoc enuntiabile Socratem currere esse verum, quando verum est; et
similiter hoc enuntiabile Socratem esse cursurum, et sic de aliis; et
ideo, quamvis non sit modo verum, Socratem currere, sed cucurrisse,
nihilominus tamen Deus utrumque scit, quia simul intuetur utrumque
tempus quo utrumque enuntiabile est verum. Si autem sciret enuntiabile
formando enuntiabile in seipso, tunc non sciret aliquod enuntiabile
nisi quando est verum, sicut et in nobis accidit; et sic eius scientia
variaretur.
Ad octavum dicendum, quod modus sciendi est in ipso sciente; non
autem ipsa res scita secundum suam naturam est in ipso sciente; et ideo
modi sciendi varietas faceret scientiam variabilem, non autem variatio
rerum scitarum.
Ad nonum patet responsio ex dictis.
Ad decimum dicendum, quod actus potentiae terminatur extra agentem ad
rem in propria natura, in qua res habet esse variabile; et ideo
conceditur ex parte rei productae, quod res producitur in esse
mutabiliter. Sed scientia est de rebus secundum quod res aliquo modo
sunt in cognoscente; unde cum cognoscens sit invariabilis,
invariabiliter ab eo res cognoscuntur.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis Deus per essentiam suam alia
cognoscat, non est ibi aliquis transitus, quia eodem intuitu essentiam
suam et alia videt. Et sic patet responsio ad omnia.
|
|