|
Et videtur quod non.
1. Origenes enim super epistolam ad Romanos ait: non propterea
aliquid erit, quia id scit Deus futurum; sed quia futurum est, ideo
scitur a Deo antequam fiat. Ergo magis videtur quod res sint causa
scientiae Dei quam e converso.
2. Praeterea, posita causa ponitur effectus. Sed scientia Dei
fuit ab aeterno. Si ergo ipsa est causa rerum, videtur quod res ab
aeterno fuerint, quod est haereticum.
3. Praeterea, a causa necessaria sequitur effectus necessarius;
unde et demonstrationes quae sunt per causam necessariam, habent
conclusiones necessarias. Sed scientia Dei est necessaria, cum sit
aeterna. Ergo et res, quae sunt scitae a Deo, omnes essent
necessariae; quod est absurdum.
4. Praeterea, si scientia Dei sit causa rerum, tunc hoc modo se
habet scientia Dei ad res sicut res se habent ad scientiam nostram.
Sed res ponit modum suum in scientia nostra, quia de rebus necessariis
habemus necessariam scientiam. Si ergo scientia Dei esset causa
rerum, modum necessitatis imponeret omnibus rebus scitis; quod est
falsum.
5. Praeterea, causa prima vehementius influit in causatum quam
secunda. Sed scientia Dei, si est causa rerum, erit causa prima.
Cum ergo ex causis secundis necessariis sequatur necessitas in
effectibus, multo magis a scientia Dei sequetur necessitas in rebus;
et sic idem quod prius.
6. Praeterea, essentialiorem comparationem habet scientia ad res ad
quas comparatur ut causa, quam ad res ad quas comparatur ut effectus;
quia causa imprimit in effectum, sed non e converso. Sed scientia
nostra, quae comparatur ad res ut effectus earum, requirit
necessitatem in rebus scitis ad hoc ut sit ipsa necessaria. Ergo si
scientia Dei esset causa rerum, multo amplius necessitatem requireret
in rebus scitis; et ita non cognosceret contingentia; quod est contra
praedicta.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit XV de Trinitate:
universas creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt,
ideo novit Deus; sed ideo sunt quia novit. Ergo scientia Dei est
causa rerum.
2. Praeterea, scientia Dei est quaedam ars rerum creandarum, unde
dicit Augustinus in VI de Trinit., quod verbum est ars plena
rationum viventium. Sed ars est causa artificiatorum. Ergo scientia
Dei est causa rerum creatarum.
3. Praeterea, ad hoc facere videtur opinio Anaxagorae, quam
commendat philosophus, qui ponebat primum principium rerum esse
intellectum, qui omnia movet et distinguit.
Responsio. Dicendum, quod effectus non potest esse simplicior quam
causa; unde oportet quod in quibuscumque invenitur una natura, quod
sit reducere in unum principium illius naturae; sicut omnia calida
reducuntur in unum primum calidum, scilicet ignem, qui est causa
caloris in aliis, ut dicitur in II Metaph. Et ideo, cum omnis
similitudo attendatur secundum convenientiam alicuius formae, oportet
quod quaecumque sunt similia, ita se habeant, quod vel unum sit causa
alterius, vel ambo ex una causa causentur. In omni autem scientia est
assimilatio scientis ad scitum; unde oportet quod vel scientia sit
causa sciti, vel scitum sit causa scientiae, vel utrumque ab una causa
causetur. Non potest autem dici quod res scitae a Deo sint causae
scientiae in eo; quia res sunt temporales, et scientia Dei sit
aeterna, temporale autem non potest esse causa aeterni. Similiter non
potest dici quod utrumque ab una causa causetur; quia in Deo nihil
potest esse causatum, cum ipse sit quidquid habet. Unde relinquitur
quod scientia eius sit causa rerum. Sed e converso scientia nostra
causata est a rebus, inquantum, scilicet, eam a rebus accipimus.
Sed scientia Angelorum neque est causa rerum, neque ab eis causata;
sed utrumque est ab una causa; sicut enim Deus formas naturales
influit rebus, ut subsistant, ita similitudines earum infundit
mentibus Angelorum ad cognoscendum res. Sciendum tamen, quod
scientia inquantum scientia, non dicit causam activam, sicut nec forma
inquantum est forma; actio enim est ut in exeundo aliquid ab agente;
sed forma inquantum huiusmodi, habet esse in perficiendo illud in quo
est, et quiescendo in ipso; et ideo forma non est principium agendi
nisi mediante virtute; et in quibusdam quidem ipsa forma est virtus,
sed non secundum rationem formae; in quibusdam autem virtus est aliud a
forma substantiali rei, sicut videmus in corporibus, a quibus non
progrediuntur actiones nisi mediantibus aliquibus suis qualitatibus.
Similiter etiam scientia significatur per hoc quod aliquid est in
sciente, non ex hoc quod sit aliquid a sciente; et ideo a scientia
nunquam procedit effectus nisi mediante voluntate, quae de sui ratione
importat influxum quemdam ad volita; sicut a substantia nunquam exit
actio nisi mediante virtute, quamvis in quibusdam sit idem voluntas et
scientia, ut in Deo; in quibusdam autem non, ut in aliis.
Similiter etiam a Deo, cum sit causa prima omnium, procedunt
effectus mediantibus causis secundis; unde inter scientiam Dei, quae
est causa rei, et ipsam rem causatam invenitur duplex medium: unum ex
parte Dei, scilicet divina voluntas; aliud ex parte ipsarum rerum
quantum ad quosdam effectus, scilicet causae secundae, quibus
mediantibus proveniunt res a scientia Dei. Omnis autem effectus non
solum sequitur conditionem causae primae, sed etiam mediae; et ideo
res scitae a Deo procedunt ab eius scientia per modum voluntatis, et
per modum causarum secundarum; nec oportet quod in omnibus modum
scientiae sequantur.
Ad primum igitur dicendum, quod intentio Origenis est dicere, quod
scientia Dei non est causa quae inducat necessitatem in scito, ut ex
hoc cogatur aliquid evenire, quia Deus illud scit. Quod autem
dicit, quia futurum est, ideo scitur a Deo, non importatur causa
essendi, sed causa inferendi tantum.
Ad secundum dicendum, quod quia res procedunt a scientia mediante
voluntate, non oportet quod in esse prodeant quandocumque est
scientia, sed quando voluntas determinat.
Ad tertium dicendum, quod effectus sequitur necessitatem causae
proximae, quae etiam potest esse medium ad demonstrandum effectum: non
autem oportet quod sequatur necessitatem causae primae, quia potest
impediri effectus ex causa secunda si sit contingens; sicut patet in
effectibus qui producuntur in generabilibus et corruptibilibus per motum
corporum caelestium, mediantibus virtutibus inferioribus: sunt enim
effectus contingentes propter defectibilitatem virtutum naturalium,
quamvis motus caeli sit semper eodem modo se habens.
Ad quartum dicendum, quod res est proxima causa scientiae nostrae, et
ideo modum suum ponit in ea; sed Deus est causa prima; unde non est
simile. Vel dicendum, quod non propterea scientia nostra est
necessaria de rebus necessariis, quia res scitae causant scientiam;
sed magis propter adaequationem veritatis ad res scitas, quae
requiritur in scientia.
Ad quintum dicendum, quod quamvis causa prima vehementius influat quam
secunda tamen effectus non completur nisi adveniente operatione
secundae; et ideo, si sit possibilitas ad deficiendum in causa
secunda, est etiam eadem possibilitas deficiendi in effectu, quamvis
causa prima deficere non possit: sed multo amplius si causa prima
posset deficere, et effectus deficere posset. Quia ergo ad esse
effectus requiritur utraque causa, utrisque defectus inducit defectum
in effectu; et ideo quaecumque earum ponatur contingens, sequitur
effectum esse contingentem: non autem si altera tantum ponatur
necessaria, effectus erit necessarius, propter hoc quod ad esse
effectus utraque causa requiritur. Sed quia causa secunda non potest
esse necessaria si prima sit contingens, inde est quod ad necessitatem
causae secundae sequitur necessitas in effectu.
Ad sextum dicendum sicut dictum est ad quartum.
|
|