|
Et videtur quod non.
1. Omnis enim scientia vel est causa sciti, vel causata ab eo, vel
saltem ab una causa procedens. Sed scientia Dei non est causa
malorum, nec mala sunt causa eius, nec aliquid aliud est causa
utriusque; ergo scientia Dei non est de malis.
2. Praeterea, sicut dicitur in II Metaphys., unumquodque sicut
se habet ad esse, ita se habet ad verum. Sed malum non est aliquod
ens, ut Dionysius et Augustinus dicunt; ergo malum non est verum.
Sed nihil scitur nisi verum. Ergo malum non potest sciri a Deo.
3. Praeterea, Commentator dicit in III de anima, quod
intellectus qui semper est in actu, non cognoscit privationem omnino.
Sed intellectus Dei maxime semper est in actu. Ergo nullam
privationem cognoscit. Sed malum est privatio boni, ut Augustinus
dicit. Ergo Deus non cognoscit malum.
4. Praeterea, quidquid cognoscitur, cognoscitur vel per simile,
vel per contrarium. Sed essentiae Dei, per quam Deus omnia
cognoscit, malum non est simile: neque etiam est ei contrarium, quia
ei nocere non potest: malum autem dicitur quia nocet. Ergo Deus non
cognoscit mala.
5. Praeterea, illud quod non est addiscibile, non est scibile.
Sed, sicut dicit Augustinus in libro de libero arbitrio, malum non
est addiscibile: per disciplinam enim non nisi bona discuntur. Ergo
malum non est scibile; ergo non est cognitum a Deo.
6. Praeterea, qui scit grammaticam, grammaticus est. Ergo qui
scit malum, malus est. Sed Deus non est malus; ergo nescit mala.
1. Sed contra. Nullus potest ulcisci quae ignorat. Sed Deus est
ultor malorum. Ergo cognoscit mala.
2. Praeterea, nullum bonum deest Deo. Sed scientia malorum bona
est, quia per eam mala vitantur. Ergo Deus habet scientiam de
malis.
Responsio. Dicendum, quod secundum philosophum in IV
metaphysicorum, qui non intelligit aliquid unum, nihil intelligit.
Per hoc autem aliquid est unum, quod est in se indivisum, et ab aliis
distinctum; unde oportet quod quicumque cognoscit aliquid quod sciat
distinctionem eius ab aliis. Prima autem ratio distinctionis est in
affirmatione et negatione: et ideo oportet quod quicumque scit
affirmationem, cognoscat negationem; et quia privatio nihil aliud est
quam negatio subiectum habens, ut dicitur in IV Metaphysicor., et
alterum contrariorum semper est privatio, ut dicitur in eodem, et in
I Physic., inde est quod ex hoc ipso quod cognoscitur aliquid,
cognoscitur eius privatio et eius contrarium. Unde, cum Deus habeat
propriam cognitionem de omnibus suis effectibus, unumquodque prout est
in sua natura distinctum, cognoscens; oportet quod omnes negationes et
privationes oppositas cognoscat, et omnes contrarietates in rebus
repertas; unde, cum malum sit privatio boni, oportet quod ex hoc ipso
quod scit quodlibet bonum et mensuram cuiuscumque, quod cognoscat
quodlibet malum.
Ad primum ergo dicendum, quod propositio illa habet veritatem de
scientia quae habetur de re per suam similitudinem. Malum autem non
cognoscitur a Deo per suam similitudinem, sed per similitudinem sui
oppositi; unde non sequitur quod Deus sit causa malorum, quia
cognoscit mala; sed sequitur quod sit causa boni, cui opponitur
malum.
Ad secundum dicendum, quod non ens, ex hoc ipso quod opponitur enti,
dicitur quodammodo ens, ut patet in IV Metaphys.; unde et ex hoc
ipso quod bono opponitur malum, habet rationem cognoscibilis et veri.
Ad tertium dicendum, quod opinio Commentatoris fuit, quod Deus
cognoscens essentiam suam non determinate cognosceret singulos
effectus, prout sunt in propria natura distincti; sed solummodo
cognosceret naturam essendi, quae in omnibus invenitur. Malum autem
non opponitur universali enti, sed enti particulari; unde ex hoc
sequitur quod malum non cognosceret. Sed haec positio falsa est, ut
ex praedictis patet; unde et hoc quod sequitur, scilicet quod
privationem et mala non cognoscat. Secundum enim intentionem
Commentatoris, privatio non cognoscitur ab intellectu nisi per
absentiam formae ab intellectu, quae non potest esse in intellectu qui
semper est in actu. Sed hoc non est necessarium, quia ex hoc ipso
quod cognoscitur res, cognoscitur privatio rei; unde utrumque
cognoscitur per praesentiam formae in intellectu.
Ad quartum dicendum, quod oppositio unius ad aliud potest accipi
dupliciter: uno modo in generali, sicut dicimus malum opponi bono; et
hoc modo malum opponitur Deo: alio modo in speciali, prout dicimus
hoc album opponi huic nigro; et sic non est oppositio mali nisi ad
illud bonum quod potest per malum privari, et cui potest esse nocivum;
et sic malum non opponitur Deo. Unde Augustinus dicit in libro
XII de civitate Dei, quod vitium opponitur Deo tamquam malum
bono; sed naturae, quam vitiat, non solum opponitur ut malum bono,
sed etiam ut nocivum.
Ad quintum dicendum, quod malum in quantum est scitum, est bonum,
quia scire malum, bonum est; et sic verum est quod omne addiscibile
est bonum; non autem quod sit secundum se bonum, sed solum in quantum
est scitum.
Ad sextum dicendum, quod grammatica scitur in habendo grammaticam,
non autem malum; et ideo non est simile.
|
|