|
Et videtur quod non.
1. Quia, sicut dicit Boetius, universale est dum intelligitur,
singulare dum sentitur. Sed in Deo non est cognitio sensitiva, sed
intellectiva tantum. Ergo Deus non habet nisi universalem cognitionem
de rebus.
2. Praeterea, si Deus cognoscit creaturas, aut cognoscit eas
pluribus, aut uno. Si pluribus: ergo eius scientia plurificatur
etiam ex parte cognoscentis, quia id quod cognoscitur, in cognoscente
est. Si autem uno: et per unum non potest haberi de multis cognitio
distincta et propria, videtur quod Deus non habeat propriam
cognitionem de rebus.
3. Praeterea, sicut Deus est causa rerum, eo quod eis esse
influit; ita ignis est causa calidorum ex hoc quod eis calorem
influit. Sed si ignis seipsum cognosceret, cognoscendo calorem suum
non cognosceret alia, nisi in quantum sunt calida. Ergo Deus
cognoscendo essentiam suam, non cognoscit alia, nisi in quantum sunt
entia. Sed istud non est habere cognitionem propriam de rebus, sed
maxime universalem. Ergo Deus non habet propriam cognitionem de
rebus.
4. Praeterea, cognitio propria de re aliqua haberi non potest nisi
per speciem, quae nihil plus vel minus contineat quam in re sit; sicut
enim viridis color imperfecte cognosceretur per speciem deficientem ab
ipso, scilicet nigri, ita imperfecte cognosceretur per speciem
superexcedentem, scilicet albi, in quo perfectissime natura coloris
invenitur; unde et albedo est mensura omnium colorum, ut dicitur in X
Metaph. Sed quantum essentia divina superat creaturam, tantum
creatura deficit a Deo. Cum ergo divina essentia nullo modo proprie
et complete possit cognosci mediante creatura, nec creatura poterit
proprie cognosci mediante essentia divina. Sed Deus non cognoscit
creaturam nisi per essentiam suam. Ergo non habet propriam cognitionem
de creaturis.
5. Praeterea, omne medium quod facit propriam cognitionem de re,
potest assumi ut medium demonstrationis ad concludendum illud. Sed
essentia divina non hoc modo se habet ad creaturam; alias creaturae
essent quandocumque fuit essentia divina. Ergo Deus cognoscens
creaturas per essentiam suam, non habet propriam cognitionem de rebus.
6. Praeterea, si Deus cognoscit creaturam, aut cognoscit eam in
propria natura, aut in idea. Si in propria natura: tunc propria
natura creaturae est medium quo Deus cognoscit creaturam. Sed medium
cognoscendi est perfectio cognoscentis. Ergo natura creaturae erit
perfectio divini intellectus; quod est absurdum. Si vero cognoscit
creaturam in idea: cum idea sit magis remota a re quam essentialia vel
accidentalia rei, minorem cognitionem habebit de re quam illa quae est
per essentialia vel accidentalia eius. Sed omnis propria cognitio de
re habetur vel per essentialia vel per accidentalia eius; quia etiam
accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut
dicitur in I de anima. Ergo Deus non habet propriam cognitionem de
rebus.
7. Praeterea, per medium universale non potest haberi propria
cognitio de aliquo particulari; sicut per animal non potest haberi
propria cognitio de homine. Sed essentia divina est medium maxime
universale, quia communiter se habet ad omnia cognoscenda. Ergo Deus
per essentiam non potest habere propriam cognitionem de creaturis.
8. Praeterea, cognitio disponitur secundum medium cognoscendi.
Ergo propria cognitio non habebitur nisi per proprium medium. Sed
essentia divina non potest esse proprium medium cognoscendi hanc
creaturam; quia si esset proprium (huic) iam alteri non esset medium
cognoscendi; quod enim est huic et alteri, est commune utrique, et
non proprium alteri. Ergo Deus per essentiam suam creaturas
cognoscens, non habet propriam cognitionem de eis.
9. Praeterea, Dionysius dicit VII cap. de divinis nominibus
quod Deus cognoscit materialia immaterialiter, et multa unite, sive
distincta indistincte. Sed talis est divina cognitio qualiter Deus
res cognoscit. Ergo Deus habet indistinctam cognitionem de rebus; et
ita, non proprie cognoscit hoc aut illud.
1. Sed contra. Nullus potest discernere inter illa de quibus non
habet propriam cognitionem. Sed Deus hoc modo creaturas cognoscit,
quod inter eas discernit; cognoscit enim hanc non esse illam; alias
non daret singulis secundum suam capacitatem, nec redderet unicuique
secundum opus suum, iuste de actibus hominum iudicando. Ergo Deus
habet propriam cognitionem de rebus.
2. Praeterea, nihil imperfectum est Deo attribuendum. Sed
cognitio qua cognoscitur aliquid in communi et non in speciali, est
imperfecta, cum aliquid ei desit. Ergo divina cognitio non est in
communi tantum de rebus, sed etiam in speciali.
3. Praeterea, secundum hoc accideret, Deum, qui est
felicissimus, esse insipientissimum, si non cognosceret de rebus hoc
quod nos cognoscimus; quod etiam pro inconvenienti habet philosophus in
Lib. de anima, et in III Metaph.
Responsio. Dicendum, quod ex hoc ipso quod Deus res ordinat ad suum
finem, probari potest quod Deus propriam cognitionem habet de rebus;
quia non potest res aliqua in proprium finem ordinari per aliquam
cognitionem, nisi cognoscatur propria eius natura, secundum quam habet
determinatam habitudinem ad finem illum. Qualiter autem hoc esse
possit, hoc modo considerandum est. Per cognitionem enim causae non
cognoscitur effectus, (nisi) secundum hoc quod effectus ex ea
consequitur. Unde, si sit aliqua causa universalis, cuius actio ad
aliquem effectum non determinetur nisi mediante aliqua causa
particulari; per cognitionem illius causae communis non habebitur
propria cognitio de effectu, sed scietur in communi tantum; sicut
actio solis determinatur ad productionem huius plantae mediante vi
seminativa, quae est in terra vel in semine; unde si sol cognosceret
seipsum, non haberet cognitionem propriam de hac planta, sed communem
tantum, nisi cum hoc cognosceret propriam causam eius. Et ideo ad hoc
quod habeatur propria et perfecta cognitio de aliquo effectu, oportet
quod in cognoscente congregentur omnes cognitiones causarum communium et
propriarum; et hoc est quod philosophus dicit in principio Physic.:
tunc cognoscere dicimur unumquodque, cum causas cognoscimus primas, et
principia prima usque ad elementa, id est usque ad causas proximas, ut
Commentator exponit. Secundum hoc autem aliquid in cognitione divina
ponimus, secundum quod ipse per essentiam suam est causa eius; sic
enim in ipso est ut cognosci possit. Unde, cum ipse sit causa omnium
causarum propriarum et communium, ipse per essentiam suam cognoscit
omnes causas proprias et communes, quia nihil est in re per quod
determinetur eius natura communis, cuius Deus non sit causa; et ideo
per quam rationem ponitur cognoscere communem naturam rerum, per eamdem
ponetur cognoscere propriam naturam uniuscuiusque, et proprias causas
eius. Et hanc rationem assignat Dionysius VII cap. de divinis
nominibus, sic dicens: si secundum unam causam Deus omnibus
existentibus esse tradidit, secundum eamdem causam sciet omnia; et
infra: ipsa enim omnium causa seipsam cognoscens vacat alicubi, si ea
quae sunt ab ipsa, et quorum est causa, ignoraverit. Vacare dicit
deficere a causalitate alicuius quod in re invenitur; quod sequeretur,
si aliquid eorum quae sunt in re, ignoraret. Et sic patet ex dictis,
quod omnia similia quae inducuntur ad manifestandum quod Deus per se
omnia cognoscit, sunt deficientia; sicut quod inducitur de puncto,
qui si se cognosceret, dicitur quod lineas cognosceret; et de luce,
quod cognoscendo se, cognosceret colores; non enim quidquid est in
linea, potest reduci in punctum sicut in causam, nec quidquid est in
colore, ad lucem; unde punctus cognoscens seipsum, non cognosceret
lineam nisi in universali, similiter nec lux colorem; secus autem est
de cognitione divina, ut ex dictis patet.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum illud Boetii est intelligendum
de intellectu nostro, non autem de intellectu divino, qui singularia
cognoscere potest, ut infra dicetur. Et tamen intellectus noster
singularia non cognoscens, propriam cognitionem habet de rebus,
cognoscens eas secundum proprias rationes speciei; unde etsi etiam
intellectus divinus singularia non cognosceret, nihilominus posset
propriam de rebus cognitionem habere.
Ad secundum dicendum, quod Deus cognoscit omnia uno, quod est ratio
plurium, scilicet essentia sua, quae est similitudo rerum omnium; et
quia essentia sua est propria ratio uniuscuiusque rei, ideo de
unoquoque propriam cognitionem habet. Qualiter autem unum possit esse
multorum propria ratio et communis, sic considerari potest. Essentia
enim divina secundum hoc est ratio alicuius rei, quod res illa divinam
essentiam imitatur. Nulla autem res imitatur divinam essentiam ad
plenum; sic enim non posset esse nisi una imitatio ipsius; nec sua
essentia esset per modum istum nisi unius propria ratio, sicut una sola
est imago patris perfecte eum imitans, scilicet filius. Sed quia res
creata imperfecte imitatur divinam essentiam, contingit esse diversas
res diversimode imitantes; in quarum tamen nulla est aliquid quod non
deducatur a similitudine divinae essentiae; et ideo illud quod est
proprium unicuique rei, habet in divina essentia quid imitetur; et
secundum hoc divina essentia est similitudo rei quantum ad proprium
ipsius rei, et sic est propria eius ratio: et eadem ratione est
propria ratio alterius, et omnium aliorum. Est igitur communis omnium
ratio, in quantum ipsa res est una, quam omnia imitantur: sed est
propria huius ratio vel illius, secundum quod res eam diversimode
imitantur: et sic propriam cognitionem divina essentia facit de
unaquaque re, in quantum est propria ratio uniuscuiusque.
Ad tertium dicendum, quod ignis non est causa calidorum quantum ad
omne id quod in eis invenitur, sicut dictum est de essentia divina; et
ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod albedo superabundat a viridi colore quantum
ad alterum eorum quod est de natura coloris, scilicet quantum ad
lucem, quae est quasi formale in compositione coloris, et secundum hoc
est mensura aliorum colorum; sed in coloribus invenitur aliquid aliud
quod est quasi materiale in ipsis, scilicet terminatio diaphani, et
secundum hoc albedo non est mensura colorum: et sic patet quod in
specie albedinis non est totum id quod in aliis coloribus invenitur; et
ideo per speciem albedinis non potest haberi propria cognitio de
quolibet aliorum colorum; secus autem est de essentia divina. Et
praeterea in essentia divina sunt res aliae sicut in causa; alii autem
colores non sunt in albedine sicut in causa; et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum, quod demonstratio est species argumentationis,
quae quodam discursu intellectus perficitur: unde intellectus divinus,
qui sine discursu est, non cognoscit per essentiam suam effectus quasi
demonstrando, etsi certiorem cognitionem habeat per essentiam suam de
rebus quam demonstrator per demonstrationem. Si quis etiam essentiam
eius comprehenderet, certius per eam singulorum naturam cognosceret
quam per medium demonstrationis conclusio cognoscatur. Nec tamen
sequitur quod effectus Dei sint ab aeterno, propter hoc quod essentia
eius est aeterna; quia effectus non sunt hoc modo in essentia ut semper
in seipsis sint, sed ut quandoque sint; quando, scilicet, divina
sapientia determinatur.
Ad sextum dicendum, quod Deus cognoscit res in propria natura, si
ista determinatio referatur ad cognitionem ex parte cogniti; si autem
loquamur de cognitione ex parte cognoscentis, sic cognoscit res in
idea, id est per ideam, quae est similitudo omnium quae sunt in re,
et accidentalium et essentialium, quamvis ipsa non sit accidens rei
neque essentia eius; sicut etiam similitudo rei in intellectu nostro
non est accidentalis vel essentialis ipsi rei, sed similitudo vel
essentiae vel accidentis.
Ad septimum dicendum, quod essentia divina est universale medium quasi
universalis causa. Alio autem modo se habet ad faciendum cognitionem
rerum causa universalis, et forma universalis: in forma enim
universali est effectus in potentia quasi materiali; sicut differentiae
sunt in genere secundum proportionem qua formae sunt in materia, ut
Porphyrius dicit: sed effectus sunt in causa in potentia activa;
sicut domus est in mente artificis in potentia activa. Et quia
unumquodque cognoscitur secundum quod est in actu, et non secundum quod
est in potentia, ideo hoc quod differentiae specificantes genus sunt in
genere in potentia, non sufficit ad hoc quod per formam generis
habeatur propria cognitio de specie; sed ex hoc quod propria alicuius
rei sunt in aliqua causa activa, sufficit ut per causam illam habeatur
cognitio de illa re: unde per ligna et lapides non cognoscitur domus,
sicut cognoscitur per formam suam, quae est in artifice. Et quia in
Deo sunt propriae condiciones uniuscuiusque rei sicut in causa activa,
ideo, quamvis sit universale medium, potest propriam cognitionem
facere de unaquaque re.
Ad octavum dicendum, quod essentia divina est et commune medium et
proprium, sed non secundum idem, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod cum dicitur: Deus scit distincta
indistincte; si ly indistincte determinet cognitionem ex parte
cognoscentis, sic verum est; et sic intelligit Dionysius, quia ipse
una cognitione omnia distincta cognoscit. Si autem determinet
cognitionem ex parte cogniti, sic falsa est: Deus enim cognoscit
distinctionem unius rei ab alia, et cognoscit id per quod unum ab alio
distinguitur; unde propriam cognitionem habet de unoquoque.
|
|