|
Et videtur quod non.
1. Intellectus enim noster singularia non cognoscit, quia est a
materia separatus. Sed intellectus divinus est multo magis separatus a
materia quam noster. Ergo singularia non cognoscit.
2. Sed dicebat quod intellectus noster non habet hoc solum quod
singularia non cognoscit quia est immaterialis, sed quia abstrahit a
rebus cognitionem.- Sed contra, intellectus noster non accipit a
rebus nisi mediante sensu vel imaginatione: per prius ergo a rebus
accipiunt sensus et imaginatio quam intellectus, et tamen per sensum et
imaginationem singularia cognoscuntur. Ergo non est aliqua ratio quod
intellectus singularia non cognoscat, quia cognitionem a rebus
accipit.
3. Sed dicebat, quod intellectus accipit a rebus formam penitus
depuratam, non autem sensus et imaginatio.- Sed contra, depuratio
formae in intellectu receptae non est ratio quare intellectus singularia
non cognoscat ratione termini a quo; immo secundum hoc magis deberet
cognoscere, quia secundum hoc totam assimilationem suam trahit, quod a
re recipit. Relinquitur ergo quod depuratio formae non impedit
cognitionem singularis nisi secundum terminum ad quem, qui est puritas
quam in intellectu habet. Sed ista puritas formae est tantum propter
immunitatem intellectus a materia. Ergo ista est sola ratio quare
intellectus noster singularia non cognoscit, quia est a materia
separatus; et sic habetur propositum, quod Deus singularia non
cognoscat.
4. Praeterea, si Deus cognoscit singularia, oportet quod omnia
cognoscat, quia eadem est ratio de uno et de omnibus. Sed non
cognoscit omnia. Ergo nulla cognoscit. Probatio mediae. Sicut
dicit Augustinus in Enchir., melius est multa nescire, quam scire,
scilicet vilia. Sed inter singularia multa sunt vilia. Cum ergo omne
quod melius est, sit Deo reponendum, videtur quod non omnia
singularia cognoscat.
5. Praeterea, omnis cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad
cognitum. Sed nulla est assimilatio singularium ad Deum: quia
singularia sunt mutabilia et materialia, et multa alia huiusmodi
habent, quorum contraria penitus sunt in Deo. Ergo Deus singularia
non cognoscit.
6. Praeterea, quidquid Deus cognoscit, perfecte cognoscit. Sed
perfecta cognitio non habetur de re nisi quando cognoscitur eo modo quo
est. Cum ergo Deus non cognoscat singulare eo modo quo est (quia
singulare materialiter est, Deus autem immaterialiter cognoscit),
videtur quod Deus non possit perfecte singulare cognoscere; et ita
nullo modo cognoscat.
7. Sed dicebat, quod perfecta cognitio requirit ut cognoscens
cognoscat rem eo modo quo est, ut modus accipiatur ex parte cogniti;
non autem si accipiatur ex parte cognoscentis.- Sed contra, cognitio
fit per applicationem cogniti ad cognoscentem. Ergo oportet quod idem
sit modus cogniti et cognoscentis; et sic praedicta distinctio nulla
videtur.
8. Praeterea, secundum philosophum, si aliquis vult invenire rem
aliquam, oportet quod aliquam de ea notitiam praehabeat; nec sufficit
quod per formam communem habeat, nisi forma illa per aliquid
contrahatur: sicut aliquis servum amissum quaerere, non posset
convenienter, nisi aliquam notitiam de ipso praehabuisset; quia non
recognosceret quando etiam inveniret eum: nec sufficeret quod sciret
eum esse hominem, quia sic eum a ceteris non discerneret; sed oportet
quod habeat aliquam notitiam per ea quae sunt propria ei. Si igitur
Deus debet cognoscere aliquod singulare, oportet quod forma communis
per quam cognoscit, scilicet essentia sua, per aliquid contrahatur.
Cum ergo non sit aliquid in ipso per quod contrahi possit, videtur
quod ipse singularia non cognoscat.
9. Sed dicebat, quod illa species per quam Deus cognoscit, ita est
communis quod tamen est propria unicuique.- Sed contra, proprium et
commune ad invicem opponuntur. Ergo non potest esse ut idem sit forma
communis et propria.
10. Praeterea, cognitio visus non determinatur ad aliquod coloratum
per lucem, quae est medium in visu; sed determinatur per obiectum,
quod est res ipsa colorata. Sed in cognitione divina qua res
cognoscit; essentia eius se habet sicut medium cognitionis, et sicut
lux quaedam per quam omnia cognoscuntur, ut etiam Dionysius dicit
VII cap. de divinis nominibus. Ergo cognitio eius nullo modo
determinatur ad aliquod singulare; et sic singularia non cognoscit.
11. Praeterea, scientia, cum sit qualitas, est talis forma per
cuius variationem mutatur subiectum. Sed ad variationem scitorum
mutatur scientia; quia, si scio te sedere, te surgente scientiam
amisi. Ergo ad variationem scitorum mutatur sciens. Sed Deus nullo
modo mutari potest. Ergo singularia, quae sunt variabilia, ab eo
scita esse non possunt.
12. Praeterea, nullus potest scire singulare, nisi sciat illud per
quod singulare completur. Sed completivum singularis in quantum
huiusmodi, est materia; Deus autem materiam non cognoscit. Ergo nec
singularia. Probatio mediae. Quaedam sunt, ut dicit Boetius, et
Commentator in II Metaph., quae sunt nobis difficillima ad
cognoscendum propter defectum nostrum, sicut ea quae sunt
manifestissima in natura, ut substantiae immateriales; quaedam vero
quae non cognoscuntur propter sui defectum, sicut illa quae habent
minimum de esse, ut motus, et tempus, et vacuum, et huiusmodi. Sed
materia prima habet minimum de esse. Ergo Deus materiam non
cognoscit, cum secundum se sit incognoscibilis.
13. Sed dicebat, quod quamvis sit incognoscibilis intellectui
nostro, est tamen cognoscibilis intellectui divino.- Sed contra,
intellectus noster cognoscit rem per similitudinem acceptam a re; sed
intellectus divinus per similitudinem quae est causa rei. Sed maior
convenientia requiritur inter similitudinem, quae est causa rei, et
rem ipsam, quam inter aliam similitudinem. Cum ergo defectus materiae
sit in causa ut non possit esse in intellectu nostro tanta similitudo
quae sufficiat ad eius cognitionem, multo fortius erit in causa ut non
sit in intellectu divino similitudo materiae ad ipsam cognoscendam.
14. Praeterea, secundum Algazel, haec est ratio quare Deus
cognoscat seipsum, quia tria quae ad intelligendum requiruntur
(scilicet substantia intelligens quae sit a materia separata, et
intelligibile separatum a materia, et unio utriusque) in Deo
inveniuntur; ex quo habetur quod nihil intelligitur nisi in quantum est
a materia separatum. Sed singulare, in quantum huiusmodi, non est a
materia separabile. Ergo singulare intelligi non potest.
15. Praeterea, cognitio media est inter cognoscentem et obiectum;
et quanto cognitio magis a cognoscente desilit, tanto imperfectior
est. Quandocumque autem in aliquid cognitio fertur quod est extra
cognoscentem, in aliud desilit. Cum ergo cognitio divina sit
perfectissima, non videtur quod cognitio eius sit de singularibus,
quae sunt extra ipsum.
16. Praeterea, cognitionis actus sicut dependet a potentia
cognoscitiva essentialiter, ita essentialiter dependet ab obiecto
cognoscibili. Sed inconveniens est ponere quod actus divinae
cognitionis, qui est sua essentia, ab aliquo extra se essentialiter
dependeat. Ergo inconveniens est dicere, quod cognoscat singularia,
quae sunt extra ipsum.
17. Praeterea, nihil cognoscitur nisi per modum quo est in
cognoscente, ut Boetius dicit in V de consolatione. Sed res sunt in
Deo immaterialiter; et ita, absque concretione materiae et
conditionum ipsius. Ergo non cognoscit ea quae a materia dependent,
sicut sunt singularia.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Corinth., XIII, 12:
tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Ipse autem apostolus qui
loquebatur, quoddam singulare erat. Ergo singularia a Deo sunt
cognita.
2. Praeterea, res cognoscuntur a Deo in quantum ipse est causa
earum, ut ex praedictis, patet. Sed ipse est causa singularium.
Ergo singularia cognoscit.
3. Praeterea, impossibile est cognoscere naturam instrumenti, nisi
cognoscatur id ad quod instrumentum est ordinatum. Sed sensus sunt
quaedam potentiae instrumentaliter ordinatae ad singularium
cognitionem. Si ergo Deus singularia non cognosceret, etiam naturam
sensus ignoraret; et, per consequens, etiam naturam intellectus
humani, cuius formae in imaginatione existentes sunt obiectum; quod
est absurdum.
4. Praeterea, potentia Dei et sapientia adaequantur. Ergo
quidquid subest potentiae, subest eius scientiae. Sed potentia eius
se extendit ad productionem singularium. Ergo et scientia eius se
extendit ad cognitionem eorumdem.
5. Praeterea, sicut supra dictum est, Deus habet de rebus propriam
et distinctam cognitionem. Sed hoc non esset, nisi sciret ea quibus
res ad invicem distinguuntur. Ergo cognoscit singulares conditiones
cuiuslibet rei secundum quas una res ab alia distinguitur; ergo
cognoscit singularia in sua singularitate.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc multipliciter erratum fuit.
Quidam enim, ut Commentator in XI Metaphysic., simpliciter
negaverunt Deum singularia cognoscere, nisi forte in universali;
volentes naturam intellectus divini ad mensuram nostri intellectus
coarctare. Sed hic error per rationem philosophi destrui potest, qua
contra Empedoclem invehitur in I de anima, et in III Metaph.:
si enim ut ex dictis Empedoclis sequebatur, Deus odium ignoraret quod
alia cognoscebant, sequeretur Deum esse insipientissimum, cum tamen
ipse sit felicissimus, ac per hoc sapientissimus; similiter ergo et si
ponatur Deus singularia ignorare, quae nos omnes cognoscimus. Et
ideo alii dixerunt, ut Avicenna et sequaces eius, quod Deus
unumquodque singularium cognoscit quasi in universali, dum cognoscit
omnes causas universales, ex quibus singulare producitur: sicut si
quis astrologus cognosceret omnes motus caeli et distantias caelestium
corporum, cognosceret unamquamque eclipsim quae futura est usque ad
centum annos; non tamen cognosceret eam in quantum est singulare
quoddam, ut sciret eam nunc esse vel non esse, sicut rusticus eam
cognoscit dum eam videt. Et hoc modo ponunt Deum singularia
cognoscere; non quasi singularem eorum naturam inspiceret, sed per
cognitionem universalium causarum. Sed etiam haec positio stare non
potest quia ex causis universalibus non consequuntur nisi formae
universales, si non sit aliquid per quod formae individuentur. Ex
formis autem universalibus congregatis, quotcumque fuerint, non
constituitur aliquod singulare; quia adhuc collectio illarum formarum
potest intelligi in pluribus esse: et ideo, si aliquis modo supradicto
per causas universales eclipsim cognosceret, nihil singulare, sed
universale tantum cognosceret. Universalis enim effectus
proportionatur causae universali, particularis autem particulari; et
sic remanet praedictum inconveniens, quod Deus singularia ignoraret.
Et ideo simpliciter concedendum est quod Deus omnia singularia
cognoscit non solum in universalibus causis, sed etiam unumquodque
secundum propriam et singularem suam naturam. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod scientia divina, quam de rebus habet, comparatur
scientiae artificis, eo quod est causa omnium rerum, sicut ars
artificiatorum. Artifex autem secundum hoc cognoscit artificiatum per
formam artis quam apud se habet secundum quod ipsum producit: artifex
autem non producit nisi formam, quia materiam ad artificialia
praeparavit natura; et ideo artifex per artem suam non cognoscit
artificiata nisi ratione formae. Omnis autem forma de se universalis
est; et ideo aedificator per artem suam cognoscit quidem domum in
universali, non autem hanc vel illam, nisi secundum quod per sensum
eius notitiam sumit. Sed si forma artis esset productiva materiae,
sicut est et formae, per eam cognosceret artificiatum et ratione formae
et ratione materiae. Et ideo, cum individuationis principium sit
materia, non solum cognosceret ipsum secundum naturam universalem, sed
etiam in quantum est singulare quoddam. Unde, cum ars divina sit
productiva non solum formae, sed materiae, in arte sua non solum
existit similitudo formae, sed materiae; et ideo cognoscit res et
quantum ad formam et quantum ad materiam; unde non solum universalia
sed et singularia cognoscit. Sed tunc restat dubitatio; cum omne quod
est in aliquo, sit in eo per modum eius in quo est; et ita similitudo
rei non sit in Deo nisi immaterialiter; unde est quod intellectus
noster, ex hoc ipso quod immaterialiter recipit formas rerum,
singularia non cognoscit: Deus autem cognoscit? Cuius ratio
manifeste apparet, si consideretur diversa habitudo quam habent ad rem
similitudo rei quae est in intellectu nostro, et similitudo rei quae
est in intellectu divino. Illa enim quae est in intellectu nostro,
est accepta a re secundum quod res agit in intellectum nostrum, agendo
per prius in sensum; materia autem, propter debilitatem sui esse,
quia est in potentia ens tantum, non potest esse principium agendi; et
ideo res quae agit in animam nostram, agit solum per formam. Unde
similitudo rei quae imprimitur in sensum nostrum, et per quosdam gradus
depurata, usque ad intellectum pertingit, est tantum similitudo
formae. Sed similitudo rerum quae est in intellectu divino, est
factiva rei; res autem, sive forte sive debile esse participet, hoc
non habet nisi a Deo; et secundum hoc similitudo omnis rei in Deo
existit quod res illa a Deo esse participat: unde similitudo
immaterialis quae est in Deo, non solum est similitudo formae, sed
materiae. Et quia ad hoc quod aliquid cognoscatur, requiritur quod
similitudo eius sit in cognoscente, non autem quod sit per modum quo
est in re: inde est quod intellectus noster non cognoscit singularia,
quorum cognitio ex materia dependet quia non est in eo similitudo
materiae; non autem propter hoc quod similitudo sit in eo
immaterialiter: sed intellectus divinus, qui habet similitudinem
materiae, quamvis immaterialiter, potest singularia cognoscere.
Ad primum igitur dicendum, quod intellectus noster cum hoc quod est
separatus a materia, habet cognitionem acceptam a rebus; et ideo nec
materialiter recipit, nec similitudo materiae esse potest; et propter
hoc singularia non cognoscit; secus autem est de intellectu divino, ut
ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod sensus et imaginatio sunt vires organis
affixae corporalibus; et ideo similitudines rerum recipiuntur in eis
materialiter, id est cum materialibus conditionibus, quamvis absque
materia, ratione cuius singularia cognoscunt. Secus autem est de
intellectu divino; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod ex termino depurationis contingit, quod
immaterialiter recipiatur forma, quod non sufficit ad hoc quod
singulare non cognoscatur; sed ex principio huius actionis contingit
quod similitudo materiae in intellectu non recipiatur, sed formae
tantum; et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod omnis notitia secundum se de genere bonorum
est; sed per accidens contingit quod notitia quorumdam vilium mala sit
vel ex eo quod est occasio turpis actus alicuius, et secundum hoc
quaedam scientiae sunt prohibitae; vel ex hoc quod per quasdam
scientias aliquis a melioribus retrahitur; et sic quod in se est
bonum, efficitur alicui malum; quod in Deo contingere non potest.
Ad quintum dicendum, quod ad cognitionem non requiritur similitudo
conformitatis in natura, sed similitudo repraesentationis tantum;
sicut per statuam auream ducimur in memoriam alicuius hominis. Ratio
autem procedit ac si similitudo conformitatis naturae ad cognitionem
requireretur.
Ad sextum dicendum, quod perfectio cognitionis consistit in hoc ut
cognoscatur res esse eo modo quo est; non ut modus rei cognitae sit in
cognoscente; sicut saepe supra dictum est.
Ad septimum dicendum, quod applicatio cogniti ad cognoscentem, quae
cognitionem facit, non est intelligenda per modum identitatis, sed per
modum cuiusdam repraesentationis; unde non oportet quod sit idem modus
cognoscentis et cogniti.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procederet, si similitudo qua
Deus cognoscit, esset ita communis, quod non esset singulis propria;
cuius contrarium supra, ostensum est.
Ad nonum dicendum, quod idem secundum idem non potest esse commune et
proprium. Qualiter autem essentia divina, per quam Deus cognoscit
omnia, sit similitudo communis omnium, et tamen propria singulis,
supra expositum est.
Ad decimum dicendum, quod in visu corporali est duplex medium: medium
scilicet sub quo cognoscit, quod est lumen; et hoc medio non
determinatur visus ad aliquod determinatum obiectum; est et aliud
medium quo cognoscit, scilicet similitudo rei cognitae: et hoc medio
determinatur visus ad speciale obiectum. Essentia autem divina in
cognitione divina, qua cognoscit res, tenet locum utriusque; et ideo
propriam cognitionem de singulis rebus facere potest.
Ad undecimum dicendum, quod scientia Dei nullo modo variatur secundum
variationem scibilium; ex hoc enim contingit quod nostra scientia ex
eorum variatione varietur, quia alia conceptione cognoscit res
praesentes, vel praeteritas vel futuras; et inde est quod Socrate non
sedente, illa cognitio quae habebatur de eo quod sederet, efficitur
falsa. Sed Deus eodem intuitu videt res ut praesentes, praeteritas
vel futuras; unde eadem veritas in intellectu eius remanet,
qualitercumque res varietur.
Ad duodecimum dicendum, quod illa quae habent deficiens esse,
secundum hoc deficiunt a cognoscibilitate intellectus nostri, quod
deficiunt a ratione agendi; non autem ita est de intellectu divino,
qui non accipit scientiam a rebus, ut ex dictis patet.
Ad decimumtertium dicendum, quod in intellectu divino, qui est causa
materiae, potest esse similitudo materiae, quasi in ipsam imprimens;
non autem in intellectu nostro potest esse similitudo quae sufficiat ad
materiae cognitionem, ut ex dictis patet.
Ad decimumquartum dicendum, quod quamvis singulare, in quantum
huiusmodi, non possit a materia separari, tamen potest cognosci per
similitudinem a materia separatam, quae est materiae similitudo; sic
enim, etsi sit separata a materia secundum esse, non tamen est
separata secundum repraesentationem.
Ad decimumquintum dicendum, quod actus divinae cognitionis non est
aliquid diversum ab eius essentia, cum in eo sit idem intellectus et
intelligere, quia sua actio est sua essentia: unde per hoc quod
cognoscit aliquid extra se, eius cognitio non potest dici desiliens vel
defluens. Et praeterea, nulla actio cognitivae virtutis potest dici
desiliens sicut sunt actus virtutum naturalium, qui procedunt ab agente
in patiens; quia cognitio non dicit effluxum a cognoscente in
cognitum, sicut est in actionibus naturalibus, sed magis dicit
existentiam cogniti in cognoscente.
Ad decimumsextum dicendum, quod actus cognitionis divinae nullam
dependentiam habet ad cognitum; relatio enim quae importatur, non
importat dependentiam ipsius cognitionis ad cognitum, sed magis e
converso ipsius cogniti ad cognitionem; sicut e converso relatio quae
importatur in nomine scientiae, designat dependentiam nostrae scientiae
a scibili. Nec hoc modo se habet actus cognitionis ad obiectum sicut
ad potentiam cognoscitivam; substantificatur enim in esse suo per
potentiam cognoscitivam, non autem per obiectum; quia actus est in
ipsa potentia, sed non in obiecto.
Ad decimumseptimum dicendum, quod hoc modo aliquid cognoscitur,
secundum quod est in cognoscente repraesentatum, et non secundum quod
est in cognoscente existens. Similitudo enim in vi cognoscitiva
existens non est principium cognitionis rei secundum esse quod habet in
potentia cognoscitiva, sed secundum relationem quam habet ad rem
cognitam. Et inde est quod non per modum quo similitudo rei habet esse
in cognoscente, res cognoscitur, sed per modum quo similitudo in
intellectu existens est repraesentativa rei; et ideo, quamvis
similitudo divini intellectus habeat esse immateriale, quia tamen est
similitudo materiae, est etiam principium cognoscendi materialia, et
ita singularia.
|
|