|
Et videtur quod sic.
1. Intellectus enim humanus cognoscit abstrahendo formam a materia.
Sed abstractio formae a materia non aufert ei particularitatem; quia
etiam in mathematicis, quae sunt a materia abstracta, est considerare
particulares lineas. Ergo intellectus noster per hoc quod immaterialis
est, non impeditur quin singularia cognoscat.
2. Praeterea, singularia non distinguuntur secundum quod conveniunt
in natura communi, quia participatione speciei plures homines sunt unus
homo. Si ergo intellectus noster non cognoscit nisi universalia, tunc
intellectus noster non cognosceret distinctionem unius singularis ab
alio; et sic intellectus noster non dirigeret in operabilibus, in
quibus per electionem dirigimur, quae distinctionem unius ab altero
praesupponit.
3. Sed dicebat, quod intellectus noster singularia cognoscit, in
quantum applicat formam universalem ad aliquod particulare.- Sed
contra, intellectus noster non potest applicare unum ad aliud nisi
utrumque praecognoscat. Ergo cognitio singularis praecedit
applicationem universalis ad singulare; non ergo applicatio praedicta
potest esse causa quare intellectus noster singulare cognoscat.
4. Praeterea, secundum Boetium in V de consolatione philosophiae,
quidquid potest virtus inferior, potest superior. Sed, ut ipse
ibidem dicit, intellectus est supra imaginationem, et imaginatio supra
sensum. Ergo, cum sensus singulare cognoscat, et intellectus noster
singulare cognoscere poterit.
Sed contra est quod Boetius dicit quod universale est dum
intelligitur, singulare dum sentitur.
Responsio. Dicendum, quod quaelibet actio sequitur conditionem
formae agentis, quae est principium actionis, sicut calefactio
mensuratur secundum modum caloris. Similitudo autem cogniti, qua
informatur potentia cognoscitiva est principium cognitionis secundum
actum sicut calor calefactionis; et ideo oportet ut quaelibet cognitio
sit secundum modum formae quae est in cognoscente. Unde, cum
similitudo rei quae est in intellectu nostro, accipiatur ut separata a
materia, et ab omnibus materialibus conditionibus, quae sunt
individuationis principia; relinquitur quod intellectus noster, per se
loquendo, singularia non cognoscit, sed universalia tantum. Omnis
enim forma, in quantum huiusmodi, universalis est; nisi forte sit
forma subsistens, quae, ex hoc ipso quod subsistit, incommunicabilis
est. Sed per accidens contingit quod intellectus noster singulare
cognoscat; ut enim philosophus dicit in III de anima, phantasmata
se habent ad intellectum nostrum sicut sensibilia ad sensum, ut
colores, qui sunt extra animam, ad visum; unde, sicut species quae
est in sensu, abstrahitur a rebus ipsis, et per eam cognitio sensus
continuatur ad ipsas res sensibiles; ita intellectus noster abstrahit
speciem a phantasmatibus, et per eam eius cognitio quodammodo ad
phantasmata continuatur. Sed tamen tantum interest; quod similitudo
quae est in sensu, abstrahitur a re ut ab obiecto cognoscibili, et
ideo per illam similitudinem res ipsa per se directe cognoscitur;
similitudo autem quae est in intellectu, non abstrahitur a phantasmate
sicut ab obiecto cognoscibili, sed sicut a medio cognitionis, per
modum quo sensus noster accipit similitudinem rei quae est in speculo,
dum fertur in eam non ut in rem quamdam, sed ut in similitudinem rei.
Unde intellectus noster non directe ex specie quam suscipit, fertur ad
cognoscendum phantasma, sed ad cognoscendum rem cuius est phantasma.
Sed tamen per quamdam reflexionem redit etiam in cognitionem ipsius
phantasmatis, dum considerat naturam actus sui, et speciei per quam
intuetur, et eius a quo speciem abstrahit, scilicet phantasmatis:
sicut per similitudinem quae est in visu a speculo acceptam, directe
fertur visus in cognitionem rei speculatae; sed per quamdam reversionem
fertur per eamdem in ipsam similitudinem quae est in speculo.
Inquantum ergo intellectus noster per similitudinem quam accepit a
phantasmate, reflectitur in ipsum phantasma a quo speciem abstraxit,
quod est similitudo particularis, habet quamdam cognitionem de
singulari secundum continuationem quamdam intellectus ad imaginationem.
Ad primum igitur dicendum, quod duplex est materia a qua fit
abstractio; scilicet materia intelligibilis et sensibilis, ut patet in
VII Metaph.: et dico intelligibilem, ut quae consideratur in
natura continui; sensibilem autem sicut est materia naturalis.
Utraque autem dupliciter accipitur; scilicet ut signata, et ut non
signata: et dico signatam secundum quod consideratur cum determinatione
dimensionum, harum scilicet vel illarum; non signatam autem quae sine
determinatione dimensionum consideratur. Secundum hoc igitur sciendum
est, quod materia signata est individuationis principium, a qua
abstrahit omnis intellectus, secundum quod dicitur abstrahere ab hic et
nunc. Intellectus autem naturalis non abstrahit a materia sensibili
non signata: considerat enim hominem et carnem et os, in cuius
definitione cadit sensibilis materia non signata: sed a materia
sensibili totaliter abstrahit intellectus mathematicus, non autem a
materia intelligibili non signata. Unde patet quod abstractio, quae
est communis omni intellectui, facit formam esse universalem.
Ad secundum dicendum, quod secundum philosophum in III de anima,
non solum intellectus est movens in nobis, sed etiam phantasia, per
quam universalis conceptio intellectus ad particulare operabile
applicatur; unde intellectus est quasi movens remotum; sed ratio
particularis et phantasia sunt movens proximum.
Ad tertium dicendum, quod homo praecognoscit singularia per
imaginationem et sensum, et ideo potest applicare cognitionem
universalem quae est in intellectu, ad particulare: non enim, proprie
loquendo, sensus aut intellectus cognoscunt, sed homo per utrumque,
ut patet in I de anima.
Ad quartum dicendum, quod illud quod potest virtus inferior, potest
etiam superior; non tamen eodem modo, sed nobiliori; unde eamdem rem
quam cognoscit sensus, cognoscit et intellectus, nobilius tamen, quia
immaterialius; et sic non sequitur, quod si sensus singulare
cognoscit, quod intellectus cognoscat.
|
|