|
Et videtur quod non.
1. Quia intellectus divinus semper se habet secundum eamdem
dispositionem; sed singulare, secundum quod nunc est et nunc non est,
habet dispositionem diversam. Ergo intellectus divinus non cognoscit
singulare nunc esse et nunc non esse.
2. Praeterea, inter potentias animae, illae quae aequaliter se
habent ad rem praesentem et absentem, ut imaginatio, non cognoscunt an
res nunc sit vel non sit; sed hoc cognoscunt illae solum potentiae quae
non sunt rerum absentium sicut praesentium, sicut sensus. Sed
intellectus divinus eodem modo se habet ad res praesentes et absentes.
Ergo non cognoscit res nunc esse vel non esse, sed cognoscit earum
naturam simpliciter.
3. Praeterea, secundum philosophum in VI metaphysicae, compositio
quae significatur cum dicitur aliquid esse vel non esse, non est in
rebus, sed in intellectu nostro tantum. Sed in intellectu divino non
potest esse aliqua compositio. Ergo non cognoscit rem esse vel non
esse.
4. Praeterea, Ioan. I, 3 et 4, dicitur: quod factum est, in
ipso vita erat: quod exponens Augustinus dicit, quod res creatae,
sunt in Deo sicut arca in mente artificis. Sed artifex per
similitudinem arcae, quam habet in mente sua, non cognoscit an arca
sit vel non sit. Ergo nec Deus cognoscit singulare esse vel non
esse.
5. Praeterea, quanto aliqua cognitio est nobilior, tanto est
divinae cognitioni similior. Sed cognitio intellectus comprehendentis
definitiones rerum est nobilior quam sensitiva cognitio: quia
intellectus definiens ad interiora rei progreditur, sed sensus circa
exteriora versatur. Cum ergo intellectus definiens non cognoscat an
res sit vel non sit, sed naturam rei simpliciter; sensus autem
cognoscat: videtur quod iste modus cognitionis sit Deo maxime
attribuendus qua cognoscitur rei natura simpliciter, sine hoc quod
sciatur esse res vel non esse. Ergo nec Deus cognoscit singulare nunc
esse vel non esse.
6. Praeterea, Deus cognoscit unamquamque rem per ideam rei quae est
apud ipsum. Sed illa idea aequaliter se habet ad rem sive sit sive non
sit; alias per eam futura non cognoscerentur ab eo. Ergo Deus non
cognoscit an res sit vel non sit.
1. Sed contra. Quanto aliqua cognitio est perfectior, tanto plures
conditiones in re cognita comprehendit. Sed divina cognitio est
perfectissima. Ergo cognoscit rem secundum omnem conditionem eius; et
ita cognoscit eam esse vel non esse.
2. Praeterea, ut ex dictis patet, Deus habet propriam et
distinctam cognitionem de rebus. Sed non distincte cognosceret res,
nisi distingueret rem quae est ab ea quae non est. Ergo scit rem esse
vel non esse.
Responsio. Dicendum, quod sicut se habet essentia universalis
alicuius speciei ad omnia per se accidentia illius speciei, ita se
habet essentia singularis ad omnia accidentia propria illius
singularis, cuiusmodi sunt omnia accidentia in eo inventa: quia per
hoc quod in ipso individuantur, efficiuntur ei propria. Intellectus
autem cognoscens essentiam speciei, per eam comprehendit omnia per se
accidentia speciei illius: quia, secundum philosophum, omnis
demonstrationis, per quam accidentia propria de subiecto concluduntur,
principium est quod quid est: unde et cognita propria essentia alicuius
singularis, cognoscerentur omnia accidentia singularis illius: quod
intellectus noster non potest: quia de essentia singularis est materia
signata, a qua intellectus noster abstrahit, et poneretur in eius
definitione, si singulare definitionem haberet. Sed intellectus
divinus, qui est apprehensor materiae, comprehendit non solum
essentiam universalem speciei, sed etiam essentiam singularem
uniuscuiusque individui; et ideo cognoscit omnia accidentia, et
communia toti speciei aut generi, et propria unicuique singulari;
inter quae unum est tempus, in quo invenitur unumquodque singulare in
rerum natura, secundum cuius determinationem dicitur nunc esse vel non
esse. Et ideo Deus cognoscit de unoquoque singulari quod nunc est vel
non est; et cognoscit omnia alia enuntiabilia quae formari possunt vel
de universalibus, vel de individuis. Sed tamen differenter circa hoc
se habet intellectus divinus ab intellectu nostro. Quia intellectus
noster diversas conceptiones format ad cognoscendum subiectum et
accidens, et ad cognoscendum diversa accidentia; et ideo discurrit de
cognitione substantiae ad cognitionem accidentis; et iterum ad hoc quod
inhaerentiam unius ad alterum cognoscat, componit unam speciem cum
altera, et unit ea quodammodo; et sic in seipso enuntiabilia format.
Sed intellectus divinus per unum, scilicet suam essentiam, cognoscit
omnes substantias, et omnia accidentia; et ideo neque discurrit de
substantia in accidens, neque componit unum cum altero; sed loco eius
quod in intellectu nostro est compositio specierum, in intellectu
divino est omnimoda unitas; et secundum hoc complexa incomplexe
cognoscit, sicut multa simpliciter et unite, et materialia
immaterialiter.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus divinus secundum unum et
idem cognoscit omnes dispositiones quae possunt variari in re; et
ideo, semper in una dispositione manens, ipse cognoscit omnes
dispositiones rerum qualitercumque variatarum.
Ad secundum dicendum, quod similitudo quae est in imaginatione, est
similitudo ipsius rei tantum, non autem est similitudo ad cognoscendum
tempus in quo res invenitur: secus autem est de intellectu divino; et
ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod loco compositionis quae est in intellectu
nostro, est unitas in intellectu divino; compositio autem est quaedam
imitatio unitatis: unde et unio dicitur; et sic patet quod Deus non
componendo, verius enuntiabilia cognoscit quam ipse intellectus
componens et dividens.
Ad quartum dicendum, quod arca quae est in mente artificis, non est
similitudo omnium quae possunt arcae convenire; et ideo non est simile
de cognitione artificis, et de cognitione divina.
Ad quintum dicendum, quod qui cognoscit definitionem, cognoscit in
potentia enuntiabilia, quae per definitionem demonstrantur; in
intellectu autem divino non differt esse in actu et posse; unde ex quo
cognoscit essentias rerum, statim comprehendit omnia accidentia quae
consequuntur.
Ad sextum dicendum, quod illa idea quae est in mente divina, pro
tanto se habet similiter ad rem in quacumque dispositione sit, quia est
similitudo rei secundum omnem eius dispositionem, et ideo per eam
cognoscitur de re in quacumque sit dispositione.
|
|