|
Et videtur quod non.
1. Quia, sicut dicit Dionysius in I cap. de divinis nominibus,
cognitiones non sunt nisi existentium. Sed illud quod nec est, nec
erit, nec fuit, non est aliquo modo existens. Ergo de eo cognitio
Dei esse non potest.
2. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad
cognitum. Sed intellectus divinus non potest assimilari ad non ens.
Ergo non potest cognoscere non ens.
3. Praeterea, cognitio Dei est de rebus per ideas. Sed non entis
non est idea. Ergo Deus non cognoscit non ens.
4. Praeterea, quidquid Deus cognoscit, est in verbo eius. Sed,
sicut dicit Anselmus in Monologion, eius quod nec fuit, nec est,
nec erit, non est aliquod verbum. Ergo talia Deus non cognoscit.
5. Praeterea, Deus non cognoscit nisi verum. Sed verum et ens
convertuntur. Ergo ea quae non sunt, Deus non cognoscit.
Sed contra, Roman., IV, 17: vocat ea quae non sunt, tamquam
ea quae sunt. Sed non vocaret non entia, nisi ea cognosceret. Ergo
cognoscit non entia.
Responsio. Dicendum, quod Deus habet cognitionem de rebus creatis
per modum quo artifex cognoscit artificiata, quae est artificiatorum
causa. Unde in contraria habitudine habet se illa cognitio ad res
cognitas, et nostra cognitio: nostra enim cognitio, quia est a rebus
accepta, naturaliter est posterior rebus; cognitio autem creatoris de
creaturis, et artificis de artificiatis naturaliter praecedit res
cognitas. Remoto autem priori removetur posterius, sed non e
converso; et inde est quod scientia nostra de rebus naturalibus esse
non potest nisi res ipsae praeexistant; sed apud intellectum divinum,
vel artificis, indifferenter est cognitio rei, sive sit sive non sit.
Sed sciendum, quod artifex de operabili habet duplicem cognitionem:
scilicet speculativam et practicam. Speculativam quidem, sive
theoricam cognitionem habet, cum rationes operis cognoscit sine hoc
quod ad operandum per intentionem applicet; sed tunc proprie habet
practicam cognitionem quando extendit per intentionem rationes operis ad
operationis finem; et secundum hoc medicina dividitur in theoricam et
practicam, ut Avicenna dicit. Ex quo patet quod cognitio artificis
practica sequitur cognitionem eius speculativam, cum practica
efficiatur per extensionem speculativae ad opus. Remoto autem
posteriori remanet prius. Patet igitur quod apud artificem potest esse
cognitio alicuius artificiati quandoque quidem quod facere disponit,
quandoque vero quod facere nunquam disponit, ut cum confingit aliquam
formam artificii, quod facere non intendit; hoc autem artificium quod
facere non disponit, non semper intuetur ut in potentia sua existens,
quia quandoque excogitat tale artificium ad quod faciendum vires ei non
suppetunt; sed considerat ipsum in fine suo, prout scilicet videt quod
ad talem finem posset per tale artificium deveniri; quia, secundum
philosophum VI Ethic., et VII, fines in operabilibus sunt sicut
principia in speculativis; unde, sicut conclusiones cognoscuntur in
principiis, ita artificiata in finibus. Patet ergo quod Deus potest
cognitionem habere aliquorum non entium; et horum quidem quorumdam
habet quasi practicam cognitionem, eorum scilicet quae fuerunt, vel
sunt, vel erunt, quae ex eius scientia secundum eius dispositionem
prodeunt; quorumdam vero quae nec fuerunt, nec sunt, nec erunt, quae
scilicet nunquam facere disposuit, habet quasi speculativam
cognitionem; et quamvis possit dici quod intueatur ea in sua potentia,
quia nihil est quod ipse non possit, tamen accommodatius dicitur quod
intuetur ea in sua bonitate, quae est finis omnium quae ab eo fiunt;
secundum, quod scilicet, intuetur multos alios modos esse
communicationis propriae bonitatis, quam sit communicata rebus
existentibus, praeteritis, praesentibus, vel futuris; quia omnes res
creatae eius bonitatem aequare non possunt, quantumcumque de ea
participare videantur.
Ad primum igitur dicendum, quod illa quae nec fuerunt, nec sunt, nec
erunt, sunt aliquo modo existentia in potentia Dei sicut in principio
activo, vel in bonitate eius sicut in causa finali.
Ad secundum dicendum, quod cognitio quae accipitur a rebus cognitis,
consistit in assimilatione passiva, per quam cognoscens assimilatur
rebus cognitis prius existentibus; sed cognitio quae est causa rerum
cognitarum, consistit in assimilatione activa, per quam cognoscens
assimilat sibi cognitum; et quia Deus potest sibi assimilare illud
quod nondum est sibi assimilatum, ideo potest etiam non entis
cognitionem habere.
Ad tertium dicendum, quod si idea sit forma cognitionis practicae,
sicut magis est in communi usu loquentium, sic non est idea nisi eorum
quae fuerunt, vel sunt, vel erunt; si autem sit forma etiam
speculativae cognitionis sic nihil prohibet etiam aliorum quae non
fuerunt, nec sunt, nec erunt, esse ideam.
Ad quartum dicendum, quod verbum nominat potentiam operativam patris,
per quam scilicet omnia operatur; et ideo ad ea tantum se extendit
verbum ad quae se extendit divina operatio; unde et in Psal.
XXXII, 9, dicitur: dixit, et facta sunt; quamvis enim verbum
alia cognoscat, non tamen aliorum est verbum.
Ad quintum dicendum, quod illa quae nec fuerunt, nec sunt, nec
erunt, secundum hoc habent veritatem secundum quod habent esse, prout
scilicet sunt in suo principio activo vel finali; et sic etiam
cognoscuntur a Deo.
|
|