|
Et videtur quod solus Deus doceat, et magister dici debeat.
1. Matth., XXIII, 8: unus est magister vester; et
praecedit: nolite vocari Rabbi: super quo Glossa: ne divinum
honorem hominibus tribuatis, aut quod Dei est, vobis usurpetis.
Ergo magistrum esse et docere, solius Dei esse videtur.
2. Praeterea, si homo docet, nonnisi per aliqua signa: quia si
etiam rebus ipsis aliqua docere videatur, ut puta si aliquo quaerente
quid sit ambulare, aliquis ambulet, tamen hoc non sufficit ad
docendum, nisi signum aliquod adiungatur, ut Augustinus probat in l.
de magistro: eo quod in eadem re plura conveniunt, unde nescietur
quantum ad quid de re illa demonstratio fiat; utrum quantum ad
substantiam, vel quantum ad accidens aliquod eius. Sed per signa non
potest deveniri in cognitionem rerum, quia rerum cognitio potior est
quam signorum; cum signorum cognitio ad rerum cognitionem ordinetur
sicut ad finem: effectus autem non est potior sua causa. Ergo nullus
potest alii tradere cognitionem aliquarum rerum, et sic non potest eum
docere.
3. Praeterea, si aliquarum rerum signa alicui proponantur per
hominem; aut ille cui proponuntur, cognoscit res illas quarum sunt
signa, aut non. Si quidem res illas cognoscit, de eis non docetur.
Si vero non cognoscit, ignoratis autem rebus, nec signorum
significationes cognosci possunt; quia enim nescit hanc rem quae est
lapis, non potest scire quid hoc nomen lapis significet. Ignorata
vero significatione signorum, per signa non potest aliquis aliquid
addiscere. Si ergo homo nihil aliud faciat ad doctrinam quam signa
proponere, videtur quod homo ab homine doceri non possit.
4. Praeterea, docere nihil aliud est quam scientiam in alio aliquo
modo causare. Sed scientiae subiectum est intellectus; signa autem
sensibilia, quibus solummodo videtur homo posse docere, non perveniunt
usque ad partem intellectivam, sed sistunt in potentia sensitiva.
Ergo homo ab homine doceri non potest.
5. Praeterea, si scientia in uno causatur ab alio; aut scientia
inerat addiscenti, aut non inerat. Si non inerat, et in homine ab
alio causatur; ergo unus homo in alio scientiam creat; quod est
impossibile. Si autem prius inerat; aut inerat in actu perfecto, et
sic causari non potest, quia quod est, non fit; aut inerat secundum
rationem seminalem: rationes autem seminales per nullam virtutem
creatam in actum educi possunt, sed a Deo solo naturae inseruntur, ut
Augustinus dicit super Genes. ad litteram. Ergo relinquitur quod
unus homo nullo modo alium docere possit.
6. Praeterea, scientia quoddam accidens est. Accidens autem non
transmutat subiectum. Cum ergo doctrina nihil aliud esse videatur nisi
transfusio scientiae de magistro in discipulum, ergo unus homo alium
docere non potest.
7. Praeterea, Rom., X, 17, super illud, fides ex auditu,
dicit Glossa: licet Deus intus doceat, praeco tamen exterius
annuntiat. Scientia autem interius in mente causatur, non autem
exterius in sensu. Ergo homo a solo Deo docetur, non ab alio
homine.
8. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de magistro: solus Deus
cathedram habet in caelis, qui veritatem docet in terris; alius homo
sic se habet ad cathedram sicut agricola ad arborem. Agricola autem
non est factor arboris, sed cultor. Ergo nec homo potest dici doctor
scientiae, sed ad scientiam dispositor.
9. Praeterea, si homo est verus doctor, oportet quod veritatem
doceat. Sed quicumque docet veritatem, mentem illuminat, cum veritas
sit lumen mentis. Ergo homo mentem illuminabit, si docet. Sed hoc
est falsum, cum Deus sit qui omnem hominem venientem in hunc mundum
illuminet Ioann. I, 9. Ergo homo non potest alium vere docere.
10. Praeterea, si unus homo alium docet, oportet quod eum faciat
de potentia scientem actu scientem. Ergo oportet quod eius scientia
educatur de potentia in actum. Quod autem de potentia in actum
educitur, necesse est quod mutetur. Ergo scientia vel sapientia
mutabitur; quod est contra Augustinum, in Lib. LXXXIII
quaestionum, qui dicit, quod sapientia accedens homini, non ipsa
mutatur, sed hominem mutat.
11. Praeterea, scientia nihil aliud esse videtur quam descriptio
rerum in anima, cum scientia esse dicatur assimilatio scientis ad
scitum. Sed unus homo non potest in alterius anima describere rerum
similitudines: sic enim interius operaretur in ipso; quod solius Dei
est. Ergo unus homo alium docere non potest.
12. Praeterea, Boetius dicit in Lib. de consolatione, quod per
doctrinam solummodo mens hominis excitatur ad sciendum. Sed ille qui
excitat intellectum ad sciendum, non facit eum scire; sicut ille qui
excitat aliquem ad videndum corporaliter, non facit eum videre. Ergo
unus homo non facit alium scire; et ita non proprie potest dici quod
eum doceat.
13. Praeterea, ad scientiam requiritur cognitionis certitudo;
alias non est scientia, sed opinio vel credulitas, ut Augustinus
dicit in Lib. de magistro. Sed unus homo non potest in altero
certitudinem facere per signa sensibilia quae proponit: quod enim est
in sensu, magis est obliquum eo quod est in intellectu; certitudo
autem semper fit per aliquid magis rectum. Ergo unus homo alium docere
non potest.
14. Praeterea, ad scientiam non requiritur nisi lumen intelligibile
et species. Sed neutrum potest in uno homine ab alio causari: quia
oporteret quod homo aliquid crearet, cum huiusmodi formae simplices non
videantur posse produci nisi per creationem. Ergo homo non potest in
alio scientiam causare, et sic nec docere.
15. Praeterea, nihil potest formare mentem hominis nisi solus
Deus, ut Augustinus dicit. Scientia autem, quaedam forma mentis
est. Ergo solus Deus scientiam in anima causat.
16. Praeterea, sicut culpa est in mente, ita et ignorantia. Sed
solus Deus purgat mentem a culpa: Isa., XLIII, 25: ego sum
(...) qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo solus Deus
purgat mentem ab ignorantia; et ita solus docet.
17. Praeterea, cum scientia sit certitudinalis cognitio, ab illo
aliquis scientiam accipit per cuius locutionem certificatur. Non autem
certificatur aliquis ex hoc quod audit hominem loquentem; alias
oporteret quod quidquid alicui ab homine dicitur, pro certo ei
constaret. Certificatur autem solum secundum quod interius audit
veritatem loquentem, quam consulit etiam de his quae ab homine audit,
ut certus fiat. Ergo homo non docet, sed veritas quae interius
loquitur, quae est Deus.
18. Praeterea, nullus per locutionem alterius addiscit illa quae
ante locutionem etiam interrogatus respondisset. Sed discipulus,
antequam ei magister loquatur, responderet interrogatus de his quae
magister proponit: non enim doceretur ex locutione magistri, nisi ita
se habere cognosceret sicut magister proponit. Ergo unus homo non
docetur per locutionem alterius hominis.
1. Sed contra. Est quod dicitur II Timoth. I, 11: in quo
positus sum ego praedicator (...) et magister gentium. Ergo homo
potest et esse et dici magister.
2. Praeterea, II Timoth., III, 14: tu vero permane in
his, quae didicisti, et credita sunt tibi. Glossa: a me tamquam a
vero doctore; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, Matth. XXIII, 8 et 9, simul dicitur: unus
est magister vester, et unus est pater vester. Sed hoc quod Deus est
pater omnium, non excludit quin etiam homo vere possit dici pater.
Ergo etiam per hoc non excluditur quin homo vere possit dici magister.
4. Praeterea, Roman. X, 15, super illud: quam speciosi supra
montes etc. dicit Glossa: isti sunt pedes qui illuminant Ecclesiam.
Loquitur autem de apostolis. Cum ergo illuminare sit actus doctoris,
videtur quod hominibus docere competat.
5. Praeterea, ut dicitur in IV Meteororum, unumquodque tunc est
perfectum quando potest simile sibi generare. Sed scientia est quaedam
cognitio perfecta. Ergo homo qui habet scientiam, potest alium
docere.
6. Praeterea, Augustinus in libro contra Manich. dicit, quod
sicut terra, quae ante peccatum fonte irrigabatur, post peccatum
indiguit pluvia de nubibus descendente; ita mens humana, quae per
terram significatur, fonte veritatis ante peccatum fecundabatur, post
peccatum vero indiget doctrina aliorum, quasi pluvia descendente de
nubibus. Ergo saltem post peccatum homo ab homine docetur.
Responsio. Dicendum, quod in tribus eadem opinionum diversitas
invenitur: scilicet in eductione formarum in esse, in acquisitione
virtutum, et in acquisitione scientiarum. Quidam enim dixerunt,
formas omnes sensibiles esse ab agente extrinseco, quod est substantia
vel forma separata, quam appellant datorem formarum vel intelligentiam
agentem; et quod omnia inferiora agentia naturalia non sunt nisi sicut
praeparantia materiam ad formae susceptionem. Similiter etiam
Avicenna dicit in sua Metaphys., quod habitus honesti causa non est
actio nostra; sed actio prohibet eius contrarium, et adaptat ad
illum, ut accidat hic habitus a substantia perficiente animas hominum,
quae est intelligentia agens, vel substantia ei consimilis. Similiter
etiam ponunt, quod scientia in nobis non efficitur nisi ab agente
separato; unde Avicenna ponit in VI de naturalibus, quod formae
intelligibiles effluunt in mentem nostram ab intelligentia agente.
Quidam vero e contrario opinati sunt; scilicet quod omnia ista rebus
essent indita, nec ab exteriori causam haberent, sed solummodo quod
per exteriorem actionem manifestantur. Posuerunt enim quidam, quod
omnes formae naturales essent actu in materia latentes, et quod agens
naturale nihil aliud facit quam extrahere eas de occulto in manifestum.
Similiter etiam aliqui posuerunt, quod omnes virtutum habitus nobis
sunt inditi a natura; sed per exercitium operum removentur
impedimenta, quibus praedicti habitus quasi occultabantur; sicut per
limationem aufertur rubigo, ut claritas ferri manifestetur. Similiter
etiam aliqui dixerunt quod animae est omnium scientia concreata; et per
huiusmodi doctrinam et huiusmodi scientiae exteriora adminicula nihil
fit aliud nisi quod anima deducitur in recordationem vel considerationem
eorum quae prius scivit; unde dicunt, quod addiscere nihil est aliud
quam reminisci. Utraque autem istarum opinionum est absque ratione.
Prima enim opinio excludit causas propinquas, dum effectus omnes in
inferioribus provenientes, solis causis primis attribuit; in quo
derogatur ordini universi, qui ordine et connexione causarum
contexitur: dum prima causa ex eminentia bonitatis suae rebus aliis
confert non solum quod sint, sed et quod causae sint. Secunda etiam
opinio in idem quasi inconveniens redit: cum enim removens prohibens
non sit nisi movens per accidens, ut dicitur VIII Physic.; si
inferiora agentia nihil aliud faciunt quam producere de occulto in
manifestum, removendo impedimenta, quibus formae et habitus virtutum
et scientiarum occultabantur: sequetur quod omnia inferiora agentia non
agant nisi per accidens. Et ideo, secundum doctrinam Aristotelis,
via media inter has duas tenenda est in omnibus praedictis. Formae
enim naturales praeexistunt quidem in materia, non in actu, ut alii
dicebant, sed in potentia solum, de qua in actum reducuntur per agens
extrinsecum proximum, non solum per agens primum, ut alia opinio
ponebat. Similiter etiam secundum ipsius sententiam in VI
Ethicorum, virtutum habitus ante earum consummationem praeexistunt in
nobis in quibusdam naturalibus inclinationibus, quae sunt quaedam
virtutum inchoationes, sed postea per exercitium operum adducuntur in
debitam consummationem. Similiter etiam dicendum est de scientiae
acquisitione; quod praeexistunt in nobis quaedam scientiarum semina,
scilicet primae conceptiones intellectus, quae statim lumine
intellectus agentis cognoscuntur per species a sensibilibus abstractas,
sive sint complexa, sicut dignitates, sive incomplexa, sicut ratio
entis, et unius, et huiusmodi, quae statim intellectus apprehendit.
In istis autem principiis universalibus omnia sequentia includuntur,
sicut in quibusdam rationibus seminalibus. Quando ergo ex istis
universalibus cognitionibus mens educitur ut actu cognoscat
particularia, quae prius in universali et quasi in potentia
cognoscebantur, tunc aliquis dicitur scientiam acquirere. Sciendum
tamen est, quod in rebus naturalibus aliquid praeexistit in potentia
dupliciter. Uno modo in potentia activa completa; quando, scilicet,
principium intrinsecum sufficienter potest perducere in actum
perfectum, sicut patet in sanatione: ex virtute enim naturali quae est
in aegro, aeger ad sanitatem perducitur. Alio modo in potentia
passiva; quando, scilicet, principium intrinsecum non sufficit ad
educendum in actum, sicut patet quando ex aere fit ignis; hoc enim non
poterat fieri per aliquam virtutem in aere existentem. Quando igitur
praeexistit aliquid in potentia activa completa, tunc agens extrinsecum
non agit nisi adiuvando agens intrinsecum, et ministrando ei ea quibus
possit in actum exire; sicut medicus in sanatione est minister
naturae, quae principaliter operatur, confortando naturam, et
apponendo medicinas, quibus velut instrumentis natura utitur ad
sanationem. Quando vero aliquid praeexistit in potentia passiva
tantum, tunc agens extrinsecum est quod educit principaliter de
potentia in actum; sicut ignis facit de aere, qui est potentia ignis,
actu ignem. Scientia ergo praeexistit in addiscente in potentia non
pure passiva, sed activa; alias homo non posset per seipsum acquirere
scientiam. Sicut ergo aliquis dupliciter sanatur: uno modo per
operationem naturae tantum, alio modo a natura cum adminiculo
medicinae; ita etiam est duplex modus acquirendi scientiam: unus,
quando naturalis ratio per seipsam devenit in cognitionem ignotorum; et
hic modus dicitur inventio; alius, quando naturali rationi aliquis
exterius adminiculatur, et hic modus dicitur disciplina. In his autem
quae fiunt a natura et arte, eodem modo ars operatur, et per eadem
media, quibus et natura. Sicut enim natura in eo qui ex frigida causa
laborat, calefaciendo induceret sanitatem, ita et medicus; unde et
ars dicitur imitari naturam. Et similiter etiam contingit in scientiae
acquisitione, quod eodem modo docens alium ad scientiam ignotorum
deducit sicuti aliquis inveniendo deducit seipsum in cognitionem
ignoti. Processus autem rationis pervenientis ad cognitionem ignoti
inveniendo est ut principia communia per se nota applicet ad
determinatas materias, et inde procedat in aliquas particulares
conclusiones, et ex his in alias; unde et secundum hoc unus alium
dicitur docere quod istum decursum rationis, quem in se facit ratione
naturali, alteri exponit per signa et sic ratio naturalis discipuli,
per huiusmodi sibi proposita, sicut per quaedam instrumenta, pervenit
in cognitionem ignotorum. Sicut igitur medicus dicitur causare
sanitatem in infirmo natura operante, ita etiam homo dicitur causare
scientiam in alio operatione rationis naturalis illius: et hoc est
docere; unde unus homo alium docere dicitur, et eius esse magister.
Et secundum hoc dicit philosophus, I posteriorum, quod demonstratio
est syllogismus faciens scire. Si autem aliquis alicui proponat ea
quae in principiis per se notis non includuntur, vel includi non
manifestantur, non faciet in eo scientiam, sed forte opinionem, vel
fidem; quamvis hoc etiam aliquo modo ex principiis innatis causetur.
Ex ipsis enim principiis per se notis considerat, quod ea quae ex eis
necessario consequuntur, sunt certitudinaliter tenenda; quae vero eis
sunt contraria, totaliter respuenda; aliis autem assensum praebere
potest, vel non praebere. Huiusmodi autem rationis lumen, quo
principia huiusmodi nobis sunt nota, est nobis a Deo inditum, quasi
quaedam similitudo increatae veritatis in nobis resultans. Unde, cum
omnis doctrina humana efficaciam habere non possit nisi ex virtute
illius luminis; constat quod solus Deus est qui interius et
principaliter docet, sicut natura interius et principaliter sanat;
nihilominus homo et sanare et docere proprie dicitur modo praedicto.
Ad primum ergo dicendum, quod quia dominus praeceperat discipulis ne
vocarentur magistri, ne posset intelligi hoc esse prohibitum absolute.
Glossa exponit qualiter haec prohibitio sit intelligenda. Prohibemur
enim hoc modo hominem vocare magistrum, ut ei principalitatem
magisterii attribuamus, quae Deo competit; quasi in hominum sapientia
spem ponentes, et non magis de his quae ab homine audimus, divinam
veritatem consulentes, quae in nobis loquitur per suae similitudinis
impressionem, qua de omnibus possumus iudicare.
Ad secundum dicendum, quod cognitio rerum in nobis non efficitur per
cognitionem signorum, sed per cognitionem aliarum rerum magis
certarum, scilicet principiorum, quae nobis per aliqua signa
proponuntur, et applicantur ad aliqua quae prius nobis erant ignota
simpliciter, quamvis essent nobis nota secundum quid, ut dictum est.
Cognitio enim principiorum facit in nobis scientiam conclusionum, non
cognitio signorum.
Ad tertium dicendum, quod illa de quibus per signa edocemur,
cognoscimus quidem quantum ad aliquid, et quantum ad aliquid
ignoramus; utpote si docemur quid est homo, oportet quod de eo
praesciamus aliquid: scilicet rationem animalis, vel substantiae, aut
saltem ipsius entis, quae nobis ignota esse non potest. Et similiter
si doceamur aliquam conclusionem, oportet praescire de passione et
subiecto quid sunt, etiam principiis, per quae conclusio docetur,
praecognitis; omnis enim disciplina fit ex praeexistenti cognitione,
ut dicitur in principio posteriorum. Unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod ex sensibilibus signis, quae in potentia
sensitiva recipiuntur, intellectus accipit intentiones intelligibiles,
quibus utitur ad scientiam in seipso faciendam. Proximum enim
scientiae effectivum non sunt signa, sed ratio discurrens a principiis
in conclusiones, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod in eo qui docetur, scientia praeexistebat,
non quidem in actu completo, sed quasi in rationibus seminalibus,
secundum quod universales conceptiones, quarum cognitio est nobis
naturaliter indita, sunt quasi semina quaedam omnium sequentium
cognitorum. Quamvis autem per virtutem creatam rationes seminales non
hoc modo educantur in actum quasi ipsae per aliquam creatam virtutem
infundantur, tamen id quod est in eis originaliter et virtualiter,
actione creatae virtutis in actum educi potest.
Ad sextum dicendum, quod docens non dicitur transfundere scientiam in
discipulum, quasi illa eadem numero scientia quae est in magistro, in
discipulo fiat; sed quia per doctrinam fit in discipulo scientia
similis ei quae est in magistro, educta de potentia in actum, ut
dictum est.
Ad septimum dicendum, quod sicut medicus quamvis exterius operetur,
natura sola interius operante, dicitur facere sanitatem; ita et homo
dicitur docere veritatem quamvis exterius annuntiet, Deo interius
docente.
Ad octavum dicendum, quod Augustinus in Lib. de magistro, per hoc
quod probat solum Deum docere, non intendit excludere quin homo
exterius doceat, sed quod ipse solus Deus docet interius.
Ad nonum dicendum, quod homo, verus et vere doctor dici potest, et
veritatem docens, et mentem quidem illuminans, non quasi lumen rationi
infundens, sed quasi lumen rationis coadiuvans ad scientiae
perfectionem per ea quae exterius proponit: secundum quem modum dicitur
Ephes., III, 8-9: mihi autem omnium sanctorum minimo data est
gratia haec illuminare omnes et cetera.
Ad decimum dicendum, quod duplex est sapientia: scilicet creata et
increata: et utraque homini infundi dicitur; et eius infusione homo
mutari in melius proficiendo. Sapientia vero increata nullo modo
mutabilis est; creata vero in nobis mutatur per accidens, non per se.
Est enim ipsam considerare dupliciter. Uno modo secundum respectum ad
res aeternas de quibus est; et sic omnino immutabilis est. Alio modo
secundum esse quod habet in subiecto; et sic per accidens mutatur,
subiecto mutato de potentia habente sapientiam in actu habens. Formae
enim intelligibiles, ex quibus sapientia consistit, et sunt rerum
similitudines, et sunt formae perficientes intellectum.
Ad undecimum dicendum, quod in discipulo describuntur formae
intelligibiles, ex quibus scientia per doctrinam accepta constituitur,
immediate quidem per intellectum agentem, sed mediate per eum qui
docet. Proponit enim doctor rerum intelligibilium signa ex quibus
intellectus agens accipit intentiones intelligibiles, et describit eas
in intellectu possibili. Unde ipsa verba doctoris audita, vel visa in
scripto, hoc modo se habent ad causandum scientiam in intellectu sicut
res quae sunt extra animam, quia ex utrisque intellectus agens
intentiones intelligibiles accipit; quamvis verba doctoris propinquius
se habeant ad causandum scientiam quam sensibilia extra animam
existentia inquantum sunt signa intelligibilium intentionum.
Ad duodecimum dicendum, quod non est omnino simile de intellectu et
visu corporali. Visus enim corporalis non est vis collativa, ut ex
quibusdam suorum obiectorum in alia perveniat; sed omnia sua obiecta
sunt ei visibilia, quam cito ad illa convertitur: unde habens
potentiam visivam se habet hoc modo ad omnia visibilia intuenda, sicut
habens habitum ad ea quae habitualiter scit consideranda; et ideo
videns non indiget ab alio excitari ad videndum, nisi quatenus per
alium eius visus dirigitur in aliquod visibile, ut digito, vel aliquo
huiusmodi. Sed potentia intellectiva, cum sit vis collativa, ex
quibusdam in alia devenit; unde non se habet aequaliter ad omnia
intelligibilia consideranda; sed quaedam statim videt quae sunt per se
nota, in quibus implicite continentur quaedam alia quae intelligere non
potest nisi per officium rationis ea quae in principiis implicite
continentur, explicando; unde ad huiusmodi cognoscenda, antequam
habitum habeat, non solum est in potentia accidentali, sed etiam in
potentia essentiali: indiget enim motore, qui reducat eum in actum per
doctrinam, ut dicitur in VIII Physic.: quo non indiget ille qui
iam aliquid habitualiter novit. Doctor ergo excitat intellectum ad
sciendum illa quae docet, sicut motor essentialis educens de potentia
in actum; sed ostendens rem aliquam visui corporali, excitat eum sicut
motor per accidens; prout etiam habens habitum scientiae potest
excitari ad considerandum de aliquo.
Ad decimumtertium dicendum, quod certitudo scientiae tota oritur ex
certitudine principiorum: tunc enim conclusiones per certitudinem
sciuntur, quando resolvuntur in principia. Et ideo hoc quod aliquid
per certitudinem sciatur, est ex lumine rationis divinitus interius
indito, quo in nobis loquitur Deus: non autem ab homine exterius
docente, nisi quatenus conclusiones in principia resolvit, nos
docens: ex quo tamen nos certitudinem scientiae non acciperemus, nisi
inesset nobis certitudo principiorum, in quae conclusiones
resolvuntur.
Ad decimumquartum dicendum, quod homo exterius docens non influit
lumen intelligibile; sed est causa quodammodo speciei intelligibilis,
inquantum proponit nobis quaedam signa intelligibilium intentionum,
quas intellectus noster ab illis signis accipit, et recondit in
seipso.
Ad decimumquintum dicendum, quod cum dicitur: nihil potest formare
mentem nisi Deus; intelligitur de ultima eius forma, sine qua
informis reputatur, quotcumque alias formas habeat. Haec autem est
forma illa qua ad verbum convertitur, et ei inhaeret; per quam solam
natura rationalis formata dicitur, ut patet per Augustinum super
Genesim ad litteram.
Ad decimumsextum dicendum, quod culpa est in affectu, in quem solus
Deus imprimere potest, sicut infra patebit in sequenti articulo:
ignorantia autem in intellectu est, in quem etiam virtus creata potest
imprimere, sicut intellectus agens imprimit species intelligibiles in
intellectum possibilem, quo mediante, ex rebus sensibilibus et ex
doctrina hominis causatur scientia in anima nostra, ut dictum est.
Ad decimumseptimum dicendum, quod certitudinem scientiae, ut dictum
est, habet aliquis a solo Deo, qui nobis lumen rationis indidit, per
quod principia cognoscimus, ex quibus oritur scientiae certitudo; et
tamen scientia ab homine etiam causatur in nobis quodammodo, ut dictum
est.
Ad decimumoctavum dicendum, quod discipulus ante locutionem magistri
interrogatus, responderet quidem de principiis per quae docetur, non
autem de conclusionibus quas quis eum docet: unde principia non discit
a magistro, sed solum conclusiones.
|
|