|
Et videtur quod sic.
1. Quia actio magis debet attribui causae principali quam
instrumentali. Sed causa quasi principalis scientiae causatae in nobis
est intellectus agens. Homo autem, qui docet exterius, est causa
quasi instrumentalis proponens intellectui agenti instrumenta quibus ad
scientiam perducat. Ergo intellectus agens magis docet quam homo
exterius. Si ergo propter locutionem exteriorem, qui exterius
loquitur, dicitur magister illius qui audit; multo amplius, propter
lumen intellectus agentis, ille qui audit, dicendus est magister sui
ipsius.
2. Praeterea, nullus aliquid addiscit nisi secundum quod ad
certitudinem cognitionis pervenit. Sed certitudo cognitionis nobis
inest per principia naturaliter nota in lumine intellectus agentis.
Ergo intellectui agenti praecipue convenit docere; et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, docere magis proprie convenit Deo quam homini; unde
Matth., c. XXIII, 8: unus est magister vester. Sed Deus
nos docet, inquantum lumen nobis rationis tradit, quo de omnibus
possumus iudicare. Ergo illi lumini actio docendi praecipue attribui
debet; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, scire aliquid per inventionem, est perfectius quam ab
alio discere, ut patet in I Ethicorum. Si igitur ex illo modo
acquirendi scientiam quo aliquis ab alio addiscit scientiam, sumitur
nomen magistri, ut unus alterius sit magister; multo amplius ex modo
accipiendi scientiam per inventionem debet accipi nomen magistri, ut
aliquis sui ipsius magister dicatur.
5. Praeterea, sicut aliquis inducitur ad virtutem ab alio et a
seipso, ita aliquis perducitur ad scientiam et per seipsum inveniendo,
et ab alio addiscendo. Sed illi qui ad opera virtutum perveniunt sine
exteriori institutore vel legislatore, dicuntur esse sibi ipsis lex;
Rom. II, 14: cum gens quae legem non habent, naturaliter quae
legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex. Ergo et ille qui scientiam
acquirit per seipsum, debet sibi ipsi dici magister.
6. Praeterea, doctor est causa scientiae, sicut medicus sanitatis,
ut dictum est. Sed medicus sanat seipsum. Ergo aliquis etiam potest
seipsum docere.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit, VIII Phys., quod
impossibile est quod docens addiscat; quia docentem necesse est habere
scientiam, discentem vero non habere. Ergo non potest esse quod
aliquis doceat seipsum, vel dici possit sui magister.
2. Praeterea, magisterium importat relationem superpositionis,
sicut et dominus. Sed huiusmodi relationes non possunt inesse alicui
ad seipsum: non enim aliquis est pater sui ipsius, aut dominus. Ergo
nec aliquis potest dici sui ipsius magister.
Responsio. Dicendum, quod absque dubio aliquis potest per lumen
rationis sibi inditum, absque exterioris doctrinae adminiculo,
devenire in cognitionem ignotorum multorum, sicut patet in omni eo qui
per inventionem scientiam acquirit; et sic quodammodo aliquis est sibi
ipsi causa sciendi, non tamen propter hoc proprie potest dici sui
ipsius magister, vel seipsum docere. Duos enim modos principiorum
agentium in rebus naturalibus invenimus, ut patet ex philosopho,
VII Metaphys. Quoddam enim est agens quod in se totum habet quod
in effectu per eum causatur; vel eodem modo, sicut est in agentibus
univocis, vel etiam eminentiori, sicut est in agentibus aequivocis.
Quaedam vero agentia sunt in quibus eorum quae aguntur non praeexistit
nisi pars; sicut motus causat sanitatem, aut aliqua medicina calida,
in qua calor invenitur vel actualiter vel virtualiter; calor autem non
est tota sanitas, sed est pars sanitatis. In primis igitur agentibus
est perfecta ratio actionis; non autem in agentibus secundi modi, quia
secundum hoc aliquid agit quod actu est; unde, cum non sit in actu
effectus inducendi nisi in parte, non erit perfecte agens. Doctrina
autem importat perfectam actionem scientiae in docente vel magistro;
unde oportet quod ille qui docet vel magister est, habeat scientiam
quam in altero causat, explicite et perfecte, sicut in addiscente
acquiritur per doctrinam. Quando autem alicui acquiritur scientia per
principium intrinsecum, illud quod est causa agens scientiae, non
habet scientiam acquirendam, nisi in parte: scilicet quantum ad
rationes seminales scientiae, quae sunt principia communia; et ideo ex
tali causalitate non potest trahi nomen doctoris vel magistri, proprie
loquendo.
Ad primum igitur dicendum, quod intellectus agens, quamvis sit
principalior causa quantum ad aliquid quam homo exterius docens, tamen
in eo non praeexistit scientia complete, sicut in docente; unde ratio
non sequitur.
Ad secundum dicendum similiter sicut ad primum.
Ad tertium dicendum quod Deus explicite novit omnia quae per eum homo
docetur, unde sibi convenienter magistri ratio attribui potest; secus
autem est de intellectu agente, ratione iam dicta.
Ad quartum dicendum, quod quamvis modus in acquisitione scientiae per
inventionem sit perfectior ex parte recipientis scientiam, inquantum
designatur habilior ad sciendum; tamen ex parte scientiam causantis est
modus perfectior per doctrinam: quia docens, qui explicite totam
scientiam novit, expeditius potest ad scientiam inducere quam aliquis
induci possit ex seipso, per hoc quod praecognoscit scientiae principia
in quadam communitate.
Ad quintum dicendum, quod hoc modo se habet lex in operabilibus sicut
principium in speculativis, non autem sicut magister; unde non
sequitur si aliquis sibi est lex quod sibi ipsi possit esse magister.
Ad sextum dicendum, quod medicus sanat inquantum praehabet sanitatem
non in actu, sed in cognitione artis; sed magister docet inquantum
actu scientiam habet. Unde ille qui non habet sanitatem in actu, ex
hoc quod habet sanitatem in cognitione artis, potest in seipso
sanitatem causare; non autem potest esse ut aliquis actu habeat
scientiam, et non habeat, ut sic possit a seipso doceri.
|
|