|
Et videtur quod non.
1. Quia, si Angelus docet, aut docet interius, aut exterius.
Non autem interius, quia hoc solius Dei est, ut Augustinus dicit;
nec exterius, ut videtur, quia docere exterius est per aliqua
sensibilia signa docere, ut Augustinus dicit in Lib. de magistro:
huiusmodi autem sensibilibus signis Angeli non nos docent, nisi forte
sensibiliter apparentes; ergo Angeli nos non docent nisi forte
sensibiliter apparentes, quod praeter communem cursum accidit, quasi
per miraculum.
2. Sed dicebat, quod Angeli nos docent quodammodo exterius,
inquantum in nostram imaginationem imprimunt.- Sed contra, species
imaginationi impressa ad imaginandum in actu non sufficit, nisi adsit
intentio, ut patet per Augustinum in Lib. de Trinit. Sed
intentionem non potest in nobis inducere Angelus: cum intentio sit
voluntatis actus, in quam solus Deus imprimere potest. Ergo nec
etiam imprimendo in imaginationem Angelus docere nos potest, cum,
mediante imaginatione, non possimus doceri nisi actu aliquid
imaginando.
3. Praeterea, si ab Angelis docemur absque sensibili apparitione,
hoc non potest esse nisi inquantum intellectum illuminant, quem
illuminare non possunt, ut videtur: quia nec tradunt lumen naturale,
quod a solo Deo est, utpote menti concreatum, nec etiam lumen
gratiae, quam solus Deus infundit. Ergo Angeli absque visibili
apparitione nos docere non possunt.
4. Praeterea, quandocumque unus ab alio docetur, oportet quod
addiscens inspiciat conceptus docentis; ut hoc modo sit processus in
mente discipuli ad scientiam, sicut est processus a scientia in mente
doctoris. Homo autem non potest conceptus Angeli videre. Non enim
videt eos in seipsis, sicut nec conceptus alterius hominis: immo multo
minus, utpote magis distantes; nec iterum in signis sensibilibus,
nisi forte quando sensibiliter apparent, de quo nunc non agitur. Ergo
Angeli alias nos docere non possunt.
5. Praeterea, illius est docere qui illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum, ut patet in Glossa Matth. XXIII,
8: unus est magister vester Christus. Sed hoc non competit
Angelo, sed soli luci increatae, ut patet Ioan. I, 9.
6. Praeterea, quicumque alium docet, eum ad veritatem inducit, et
sic veritatem in anima eius causat. Sed solus Deus causalitatem habet
supra veritatem; quia cum veritas sit lux intelligibilis et forma
simplex, non exit in esse successive, et ita non potest produci nisi
per creationem, quod soli Deo competit. Cum ergo Angeli non sint
creatores, ut Damascenus dicit, videtur quod ipsi docere non
possint.
7. Praeterea, indeficiens illuminatio non potest procedere nisi a
lumine indeficienti, eo quod abeunte lumine subiectum illuminari
desinit. Sed in doctrina exigitur indeficiens quaedam illuminatio, eo
quod scientia de necessariis est, quae semper sunt. Ergo doctrina non
procedit nisi a lumine indeficienti. Huiusmodi autem non est lumen
angelicum, cum eorum lumen deficeret, nisi divinitus conservaretur.
Ergo Angelus non potest docere.
8. Praeterea, Ioann., I, 38, dicitur, quod duo ex
discipulis Ioannis sequentes Iesum, ei interroganti, quid
quaeritis? Responderunt: Rabbi, quod dicitur interpretatum
magister, ubi habitas? Ubi dicit Glossa, quod hoc nomine fidem suam
indicant; et alia Glossa dicit: interrogat eos non ignorans, sed ut
mercedem habeant respondendo; et quod quaerenti quid, quod quaerit
rem, non rem, sed personam respondent. Ex quibus omnibus habetur
quod confitentur in illa responsione, eum esse personam quamdam; et
quod hac confessione, fidem suam indicant, et in hoc merentur. Sed
meritum fidei Christianae in hoc consistit quod Christum esse personam
divinam confitemur. Ergo esse magistrum ad solam divinam personam
pertinet.
9. Praeterea, quicumque docet, oportet quod veritatem manifestet.
Sed veritas, cum sit quaedam lux intelligibilis, est magis nobis nota
quam Angelus. Ergo per Angelum non docemur, cum magis nota per
minus nota non manifestentur.
10. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Trinit., quod mens
nostra, nulla interposita creatura, immediate a Deo formatur.
Angelus autem quaedam creatura est. Ergo non interponitur inter Deum
et mentem humanam ad eam formandam, quasi superior mente, et inferior
Deo; et sic homo per Angelum doceri non potest.
11. Praeterea, sicut affectus noster pertingit usque ad ipsum
Deum, ita intellectus noster usque ad eius essentiam contemplandam
pertingere potest. Sed ipse Deus immediate affectum nostrum format
per gratiae infusionem, nullo Angelo mediante. Ergo et intellectum
nostrum format per doctrinam, nullo mediante.
12. Praeterea, omnis cognitio est per aliquam speciem. Si ergo
Angelus hominem doceat, oportet quod speciem aliquam in eo causet,
per quam cognoscat; quod esse non potest, nisi vel creando speciem,
quod nullo modo Angelo competit, ut vult Damascenus; vel illuminando
species quae sunt in phantasmatibus, ut ab his species intelligibiles
in intellectu possibili humano resultent: et hoc videtur redire in
errorem illorum philosophorum qui ponunt, intellectum agentem, cuius
officium est illuminare phantasmata, esse substantiam separatam; et
sic Angelus docere non potest.
13. Praeterea, plus distat intellectus Angeli ab intellectu
hominis quam intellectus hominis ab imaginatione humana. Sed
imaginatio non potest accipere illud quod est in intellectu humano; non
enim imaginatio potest capere nisi formas particulares, quales
intellectus non continet. Ergo nec intellectus humanus est capax eorum
quae sunt in mente angelica; et sic homo per Angelum doceri non
potest.
14. Praeterea, lux qua aliquid illuminatur, debet esse illuminatis
proportionata, sicut lux corporalis coloribus. Sed lux angelica, cum
sit pure spiritualis, non est proportionata phantasmatibus, quae sunt
quodammodo corporalia, utpote organo corporali contenta. Ergo Angeli
non possunt nos docere illuminando nostra phantasmata, ut dicebatur.
15. Praeterea, omne quod cognoscitur, aut cognoscitur per
essentiam suam, aut per similitudinem. Sed cognitio qua res
cognoscuntur per essentiam suam a mente humana, non potest per Angelum
causari; quia sic oporteret quod virtutes, et alia quae intra animam
continentur, ab ipsis Angelis imprimerentur, cum talia per sui
essentiam cognoscantur. Similiter nec per eos causari potest cognitio
rerum quae per suas similitudines cognoscuntur; cum ipsis
similitudinibus, quae sunt in cognoscente, propinquiores sint res
cognoscendae quam Angelus. Ergo nullo modo Angelus homini potest
esse cognitionis causa, quod est docere.
16. Praeterea, agricola quamvis exterius naturam excitet ad
naturales effectus, non tamen dicitur creator, ut per Augustinum
patet super Genes. ad Litt. Ergo, pari ratione, nec Angeli
debent dici doctores vel magistri, quamvis intellectum hominis excitent
ad sciendum.
17. Praeterea, cum Angelus sit homine superior; si docet,
oportet quod eius doctrina doctrinam humanam excellat. Sed hoc esse
non potest. Homo enim docere potest de his quae habent causas
determinatas in natura. Alia vero, utpote futura contingentia, ab
Angelis doceri non possunt, cum ipsi naturali cognitione eorum sint
ignari, solo Deo talium futurorum scientiam habente. Ergo Angeli
docere non possunt homines.
1. Sed contra. Est quod dicit Dionysius, cap. IV Caelest.
Hierarch.: video quod divinum Christi humanitatis mysterium Angeli
primum docuere, deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit.
2. Praeterea, quod potest inferior, potest et superior et multo
nobilius, ut patet per Dionysium in caelesti hierarchia; sed hominum
ordo est inferior quam ordo Angelorum; cum ergo homo possit hominem
docere, multo fortius hoc Angelus potest.
3. Praeterea, ordo divinae sapientiae perfectius invenitur in
spiritualibus substantiis quam etiam in corporalibus; sed ad ordinem
inferiorum corporum hoc pertinet ut inferiora corpora perfectiones suas
consequantur ex impressione corporum superiorum; ergo etiam inferiores
spiritus, scilicet humani, perfectionem scientiae assequuntur ex
impressione superiorum spirituum, scilicet Angelorum.
4. Praeterea, omne quod est in potentia reduci potest in actum per
id quod est in actu; et quod est minus in actu, per id quod est in
actu perfectius. Sed intellectus angelicus est magis in actu quam
intellectus humanus. Ergo intellectus humanus potest reduci in actum
scientiae per intellectum angelicum; et sic Angelus hominem docere
potest.
5. Praeterea, Augustinus dicit, in Lib. de bono perseverantiae,
quod doctrinam salutis quidam a Deo accipiunt immediate, quidam ab
Angelo, quidam vero ab homine. Ergo non solus Deus sed et Angelus
et homo docet.
6. Praeterea, illuminare domum dicitur et immittens lumen, sicut
sol, et aperiens fenestram, quae lumini obstat. Sed quamvis solus
Deus lumen veritatis menti infundat, tamen Angelus vel homo potest
aliquod impedimentum luminis percipiendi amovere. Ergo non solus
Deus, sed Angelus vel homo docere potest.
Responsio. Dicendum, quod Angelus circa hominem dupliciter
operatur. Uno modo secundum modum nostrum; quando scilicet homini
sensibiliter apparet, vel corpus assumendo, vel quocumque alio modo,
et eum per locutionem sensibilem instruit. Et sic nunc non quaerimus
de Angeli doctrina; hoc enim modo non aliter Angelus quam homo
docet. Alio modo circa nos Angelus operatur per modum suum, scilicet
invisibiliter; et secundum hunc modum qualiter homo ab Angelo possit
doceri huius quaestionis intentio est. Sciendum est igitur, quod,
cum Angelus medius sit inter hominem et Deum, secundum ordinem
naturae medius modus docendi sibi competit, inferior quidem Deo, sed
superior homine. Quod qualiter sit verum, percipi non potest, nisi
videatur qualiter docet Deus, et qualiter homo. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod inter intellectum et corporalem visum haec est
differentia: quod visui corporali omnia sua obiecta aequaliter sunt
propinqua ad cognoscendum; sensus enim non est vis collativa, ut ex
uno obiectorum suorum necesse habeat pervenire in aliud. Sed
intellectui non omnia intelligibilia aequaliter vicina sunt ad
cognoscendum; sed quaedam statim conspicere potest, quaedam vero non
conspicit nisi ex aliis prius inspectis. Sic igitur homo ignotorum
cognitionem per duo accipit; scilicet per lumen intellectuale, et per
primas conceptiones per se notas, quae comparantur ad istud lumen,
quod est intellectus agentis, sicut instrumenta ad artificem. Quantum
igitur ad utrumque, Deus hominis scientiae causa est excellentissimo
modo; quia et ipsam animam intellectuali lumine insignivit, et
notitiam primorum principiorum ei impressit, quae sunt quasi seminaria
scientiarum; sicut et aliis rebus naturalibus impressit seminales
rationes omnium effectuum producendorum. Homo autem, quia secundum
ordinem naturae alteri homini par est in specie intellectualis luminis,
nullo modo potest alteri homini causa scientiae existere, in eo lumen
causando vel augendo. Sed ex parte illa qua scientia ignotorum per
principia per se nota causatur, alteri homini causa sciendi quodammodo
existit, non sicut notitiam principiorum tradens, sed sicut id quod
implicite, et quodammodo in potentia, in principiis continebatur
educendo in actum per quaedam signa sensibilia exteriori sensui
ostensa, sicut supra dictum est. Angelus vero, quia naturaliter
habet lumen intellectuale perfectius quam homo, ex utraque parte potest
homini esse causa sciendi; tamen inferiori modo quam Deus, et
superiori quam homo. Ex parte enim luminis, quamvis non possit
intellectuale lumen infundere, ut Deus facit, potest tamen lumen
infusum confortare ad perfectius inspiciendum. Omne enim quod est in
aliquo genere imperfectum, quando continuatur perfectiori in genere
illo, magis confortatur virtus eius; sicut etiam videmus in
corporibus, quod corpus locatum confortatur per corpus locans, quod
comparatur ad ipsum ut actus ad potentiam, ut habetur IV Physic.
Ex parte etiam principiorum potest Angelus hominem docere, non quidem
ipsorum principiorum notitiam tradendo, ut Deus facit, neque
deductionem conclusionum ex principiis sub signis sensibilibus
proponendo, ut homo facit; sed in imaginatione aliquas formas
formando, quae formari possunt ex commotione organi corporalis; sicut
patet in dormientibus et mente captis, qui secundum diversitatem
fumositatum ad caput ascendentium diversa phantasmata patiuntur. Et
hoc modo, commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse
Angelus scit, per imagines huiusmodi, ei cui immiscetur, ostendat,
ut Augustinus dicit XII super Genes. ad litteram.
Ad primum igitur dicendum, quod Angelus invisibiliter docens, docet
quidem interius per comparationem ad doctrinam hominis, qui sensibus
exterioribus doctrinam proponit; sed per comparationem ad doctrinam
Dei, qui intra mentem operatur, lumen infundendo, doctrina Angeli
exterior reputatur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intentio voluntatis cogi non
possit, tamen intentio sensitivae partis cogi potest: sicut cum quis
pungitur, necesse habet intendere ad laesionem; et ita est etiam de
omnibus aliis virtutibus sensitivis, quae utuntur organo corporali; et
talis intentio sufficit ad imaginationem.
Ad tertium dicendum, quod Angelus nec lumen gratiae infundit, nec
lumen naturae; sed lumen naturae divinitus infusum confortat, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut in naturalibus est agens univocum,
quod eodem modo imprimit formam sicut eam habet, et agens aequivocum,
quod alio modo habet quam imprimat; ita etiam est et de doctrina, quia
homo docet hominem quasi univocum agens: unde per illum modum scientiam
alteri tradit quo ipse eam habet, scilicet deducendo causas in
causata. Unde oportet quod ipsi conceptus docentis patefiant per
aliqua signa discenti. Sed Angelus docet quasi agens aequivocum:
ipse enim intellectualiter cognoscit quod homini per viam rationis
manifestatur. Unde non hoc modo ab Angelo docetur quod Angeli
conceptus homini patefiant; sed quia in homine scientia causatur,
secundum suum modum, earum rerum quas Angelus longe alio modo
cognoscit.
Ad quintum dicendum, quod dominus loquitur de illo modo doctrinae qui
soli Deo competit, ut patet per Glossam, ibidem; et hunc modum
docendi Angelo non adscribimus.
Ad sextum dicendum, quod ille qui docet, non causat veritatem, sed
causat cognitionem veritatis in discente. Propositiones enim quae
docentur, sunt verae etiam antequam sciantur, quia veritas non
dependet a scientia nostra, sed ab existentia rerum.
Ad septimum dicendum, quod quamvis scientia quae a nobis acquiritur
per doctrinam, sit de rebus indeficientibus, tamen ipsa scientia
deficere potest: unde non oportet quod illuminatio doctrinae sit a
lumine indeficienti; vel si est a lumine indeficienti sicut a primo
principio, non tamen excluditur omnino lumen creatum defectibile, quod
possit esse sicut principium medium.
Ad octavum dicendum, quod in discipulis Christi notatur quidam fidei
profectus, ut primo eum venerarentur quasi hominem sapientem et
magistrum, et postea ei intenderent quasi Deo docenti. Unde quaedam
Glossa, parum infra, dicit: quia cognovit Nathanael Christum
absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, quod est indicium
deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei filium.
Ad nonum dicendum, quod Angelus non manifestat veritatem ignotam per
hoc quod substantiam suam demonstret; sed aliam veritatem magis notam
proponendo, vel etiam lumen intellectus confortando. Unde ratio non
sequitur.
Ad decimum dicendum, quod intentio Augustini non est dicere quin mens
angelica sit excellentioris naturae quam mens humana; sed quia non ita
cadit Angelus medius inter Deum et mentem humanam, ut mens humana per
coniunctionem ad Angelum ultima formatione formetur; ut quidam
posuerunt, quod in hoc consistit ultima hominis beatitudo, quod
intellectus noster intelligentiae continuetur, cuius beatitudo est in
hoc quod continuatur ipsi Deo.
Ad undecimum dicendum, quod in nobis sunt quaedam vires quae coguntur
ex subiecto et obiecto, sicut vires sensitivae, quae excitantur et per
commotionem organi, et per fortitudinem obiecti. Intellectus vero non
cogitur ex subiecto, cum non utatur organo corporali; sed cogitur ex
obiecto, quia ex efficacia demonstrationis cogitur quis conclusioni
consentire. Affectus vero neque ex subiecto neque ex obiecto cogitur,
sed proprio instinctu movetur in hoc vel illud: unde in affectum non
potest imprimere nisi Deus, qui interius operatur. Sed in
intellectum potest imprimere, quodammodo, etiam homo vel Angelus,
repraesentando obiecta quibus intellectus cogatur.
Ad duodecimum dicendum, quod Angelus neque creat species in mente
nostra, neque immediate phantasmata illuminat; sed per continuationem
luminis eius cum lumine intellectus nostri, noster intellectus potest
efficacius phantasmata illustrare. Et tamen si etiam immediate
phantasmata illustraret, non propter hoc sequeretur quod positio
illorum philosophorum esset vera: quamvis enim intellectus agentis sit
illustrare phantasmata, posset tamen dici, quod non eius solius.
Ad decimumtertium dicendum, quod imaginatio potest accipere ea quae
sunt in intellectu humano, sed per alium modum; et similiter
intellectus humanus potest capere quae sunt in intellectu angelico, suo
modo. Sed tamen, quamvis intellectus hominis magis conveniat cum
imaginatione subiecto, inquantum sunt unius animae potentiae; tamen
cum intellectu angelico magis convenit genere, quia uterque est
immaterialis virtus.
Ad decimumquartum dicendum, quod spirituale nihil prohibet esse
proportionatum ad hoc quod in corporale agat, quia nihil prohibet quod
inferiora a superioribus patiantur.
Ad decimumquintum dicendum, quod Angelus non est causa homini quantum
ad illam cognitionem qua cognoscit res per essentiam, sed quantum ad
illam qua cognoscit per similitudines; non quod Angelus sit
propinquior rebus quam earum similitudines, sed inquantum facit rerum
similitudines in mente resultare, vel movendo imaginationem, vel lumen
intellectus confortando.
Ad decimumsextum dicendum, quod creare importat causalitatem primam,
quae soli Deo debetur; facere vero importat causalitatem communiter,
et similiter docere quantum ad scientiam. Et ideo solus Deus dicitur
creator; sed factor et doctor potest dici et Deus et Angelus et
homo.
Ad decimumseptimum dicendum, quod etiam de his quae habent causas
determinatas in natura, potest plura docere Angelus quam homo, sicut
et plura cognoscit; et ea etiam quae docet, nobiliori modo docere:
unde ratio non sequitur.
|
|