|
Et videtur quod sit actus contemplativae.
1. Vita enim activa cum corpore deficit, ut Gregorius dicit super
Ezech. Sed docere non deficit cum corpore, quia etiam Angeli, qui
corpore carent, docent ut dictum est. Ergo videtur quod docere ad
vitam contemplativam pertineat.
2. Praeterea, sicut dicit Gregorius super Ezech., ante activa
vita agitur ut ad contemplativam postea veniatur. Sed doctrina
sequitur contemplationem non praecedit. Ergo docere non pertinet ad
vitam activam.
3. Praeterea, ut Gregorius dicit ibidem, activa vita dum occupatur
in opere, minus videt. Sed ille qui docet, necesse habet magis
videre quam ille qui simpliciter contemplatur. Ergo docere magis est
contemplativae quam activae.
4. Praeterea, unumquodque per idem est in se perfectum et aliis
similem perfectionem tradens, sicut per eumdem calorem ignis est
calidus et calefaciens. Sed aliquem esse perfectum in consideratione
divinorum in seipso, pertinet ad vitam contemplativam. Ergo et
doctrina, quae est eiusdem perfectionis transfusio in alium, ad vitam
contemplativam pertinet.
5. Praeterea, vita activa circa temporalia versatur. Sed doctrina
praecipue versatur circa aeterna illorum enim excellentior est doctrina
et perfectior. Ergo doctrina non pertinet ad vitam activam, sed
contemplativam.
1. Sed contra. Est quod Gregorius, in eadem homilia, dicit:
activa est vita panem esurienti tribuere, verbum sapientiae nescientem
docere.
2. Praeterea, opera misericordiae ad vitam activam pertinent. Sed
docere inter eleemosynas spirituales computatur. Ergo docere est vitae
activae.
Responsio. Dicendum, quod contemplativa et activa vita ad invicem
fine et materia distinguuntur. Materia namque activae vitae sunt
temporalia, circa quae humanus actus versatur; materia autem
contemplativae sunt rerum scibiles rationes, quibus contemplator
insistit. Et haec materiae diversitas provenit ex diversitate finis:
sicut et in omnibus aliis materia secundum finis exigentiam
determinatur. Finis enim contemplativae vitae est inspectio
veritatis, prout nunc de vita contemplativa agimus; veritatis, dico,
increatae secundum modum possibilem contemplanti: quae quidem in hac
vita imperfecte inspicitur, in futura autem videbitur perfecte. Unde
et Gregorius dicit, quod contemplativa vita hic incipitur, ut in
caelesti patria perficiatur. Sed activae finis est operatio, qua
proximorum utilitati intenditur. In actu autem docendi invenimus
duplicem materiam, in cuius signum etiam actus docendi duplici
accusativo coniungitur. Est, siquidem, una eius materia res ipsa
quae docetur, alia vero cui scientia traditur. Ratione igitur primae
materiae, actus doctrinae ad vitam contemplativam pertinet, sed
ratione secundae pertinet ad vitam activam. Sed ex parte finis
doctrina solummodo ad vitam activam pertinere invenitur, quia ultima
materia eius, in qua finem intentum consequitur, est activae vitae
materia. Unde magis ad activam vitam pertinet quam ad contemplativam,
quamvis etiam aliquo modo ad contemplativam pertineat, ut ex dictis
patet.
Ad primum ergo dicendum, quod vita activa secundum hoc cum corpore
deficit, quod cum labore exercetur, et subvenit infirmitatibus
proximorum; secundum quod Gregorius ibidem dicit, quod activa vita
laboriosa est, quia desudat in opere; quae duo in futura vita non
erunt. Nihilominus tamen actio hierarchica est in caelestibus
spiritibus, ut Dionysius dicit, et illa actio est alterius modi ab
activa vita quam nunc agimus in hac vita. Unde et illa doctrina quae
ibi erit, longe est alia ab ista doctrina.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius, ibidem, dicit, sicut bonus
ordo vivendi est ut ab activa vita in contemplativam tendatur; ita
plerumque utiliter a contemplativa animus ad activam reflectitur, ut
per hoc quod contemplativa mentem accenderit, perfectius activa
teneatur. Sciendum tamen, quod activa contemplativam praecedit
quantum ad illos actus qui in materia nullo modo cum contemplativa
conveniunt; sed quantum ad illos actus qui materiam a contemplativa
suscipiunt, necesse est ut activa contemplativam sequatur.
Ad tertium dicendum, quod visio docentis est principium doctrinae;
sed ipsa doctrina magis consistit in transfusione scientiae rerum
visarum quam in earum visione: unde visio docentis magis pertinet ad
contemplationem quam ad actionem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa probat quod vita contemplativa
sit principium doctrinae; sicut calor non est ipsa calefactio, sed
calefactionis principium, invenitur autem contemplativa vita esse
activae principium in quantum eam dirigit; sicut e converso activa vita
ad contemplativam disponit.
Ad quintum patet solutio ex dictis, quia respectu materiae primae
doctrina cum contemplativa convenit, ut dictum est.
|
|