|
Et videtur quod sic.
1. Quia dicitur Num., XII, 6: si quis fuerit inter vos
propheta domini, in somnio et visione loquar ad eum. Sed, ut dicit
Glossa in principio Psalterii, tunc fit prophetia per somnia et
visiones quando fit per ea quae videntur dici vel fieri. Cum autem
apparent ea quae videntur dici vel fieri, et non dicuntur vel fiunt,
homo est a sensibus abstractus. Ergo visio prophetiae semper est
propheta a sensu abstracto.
2. Praeterea, quando una virtus multum intenditur in sua
operatione, oportet aliam a sua operatione abstrahi. Sed in visione
prophetiae interiores vires maxime in suis operationibus intenduntur,
scilicet intellectus et imaginatio, cum hoc sit perfectissimum ad quod
pervenire possunt secundum statum viae. Ergo in visione prophetica
semper propheta ab operatione exteriorum virium abstrahitur.
3. Praeterea, intellectualis visio est nobilior quam imaginaria, et
haec quam corporalis. Sed permixtio ignobilioris detrahit aliquid de
perfectione nobilioris. Ergo visio intellectualis et imaginaria,
quando visioni corporali non permiscentur, sunt perfectiores. Cum
igitur in prophetica visione ad summam perfectionem perveniant secundum
statum viae, videtur quod tunc nullo modo corporali visioni
permisceantur, ut scilicet propheta cum eis simul corporali visione
utatur.
4. Praeterea, plus distat sensus ab intellectu et imaginatione quam
ratio inferior a superiori. Sed consideratio superioris rationis, qua
intenditur aeternis contemplandis, abstrahit hominem a consideratione
inferioris rationis, qua homo temporalibus inhaeret. Ergo multo
fortius visio intellectualis et imaginaria prophetiae abstrahunt a
visione corporali.
5. Praeterea, una et eadem vis non potest simul pluribus intendere.
Sed quando aliquis sensibus corporalibus utitur, eius intellectus et
imaginatio illis rebus intendit quae corporaliter videntur. Ergo simul
cum hoc non posset intendere illis, quae apparent absque sensibus
corporis in prophetica visione.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Cor., cap. XIV, 32:
spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. Hoc autem non esset, si
propheta esset a sensibus alienatus; quia sic non esset sui ipsius
compos. Ergo prophetia non fit in homine alienato a sensibus.
2. Praeterea, secundum visionem prophetiae accipitur certa cognitio
de rebus sine errore. Sed in his qui sunt abstracti a sensibus, vel
in somnio, vel quocumque alio modo, est cognitio permixta errori, et
incerta; quia similitudinibus rerum inhaerent quasi rebus ipsis, ut
Augustinus dicit XII super Gen. ad litteram. Ergo prophetia non
fit cum alienatione a sensu.
3. Praeterea, si hoc ponatur, videtur sequi error Montani qui
dixit prophetas quasi abreptitios esse locutos, quid dicerent
nescientes.
4. Praeterea, prophetia, ut dicitur in Glossa in principio
Psalterii, quandoque fit per facta et dicta: per facta, sicut per
arcam Noe significatur Ecclesia; per dicta, sicut ea quae Angeli
dixerunt Abrahae. Sed constat quod Noe arcam constituens, et
Abraham Angelis colloquens et eis serviens, non erant a sensibus
abstracti. Ergo prophetia non fit per abstractionem a sensibus
semper.
Responsio. Dicendum, quod prophetia habet duo actus: unum
principalem, scilicet visionem; alium secundarium, scilicet
denuntiationem. Denuntiatio autem fit a propheta vel verbis, vel
etiam factis, sicut patet Ierem., cap. XIII, quod lumbare suum
iuxta fluvium posuit ad putrescendum. Utrolibet autem modo denuntiatio
prophetica fiat, semper fit ab homine non abstracto a sensibus, quia
huiusmodi denuntiatio per signa quaedam sensibilia fit. Unde prophetam
denuntiantem oportet sensibus uti ad hoc quod eius denuntiatio sit
perfecta; alias denuntiaret quasi arreptus. Sed quantum ad visionem
prophetiae duo concurrunt, ut ex dictis patet, scilicet iudicium et
acceptio propria prophetiae. Quando igitur propheta inspiratur
divinitus, ut sit tantum iudicium eius supernaturale, et non
acceptio, tunc talis inspiratio abstractionem a sensibus non requirit,
quia iudicium intellectus naturaliter est perfectus in utente sensibus
quam in non utente. Acceptio autem supernaturalis propria prophetiae,
est secundum imaginariam visionem, ad quam visionem inspiciendam
rapitur mens humana ab aliquo spiritu, et a sensibus abstrahitur, ut
Augustinus dicit XII super Genes. ad litteram. Cuius ratio est,
quia vis imaginativa, dum quis utitur sensibus, principaliter est
intenta his quae per sensus accipiuntur; unde non potest esse quod
intentio eius principaliter transferatur ad ea quae aliunde
accipiuntur, nisi quando homo est a sensu abstractus. Unde
quandocumque fit prophetia secundum imaginariam visionem, oportet a
sensibus abstractum esse prophetam. Sed haec abstractio dupliciter
contingit: uno modo ex causa animali; alio modo ex causa naturali. A
causa quidem naturali quando exteriores sensus stupescunt vel propter
aegritudinem, vel propter vapores somni ad cerebrum ascendentes, ex
quibus contingit organum tactus immobilitari. Ex causa vero animali,
sicut quando homo ex nimia attentione ad intellectualia vel imaginabilia
omnino a sensibus exterioribus abstrahitur. Nunquam autem fit in
propheta abstractio a sensibus corporalibus per aegritudinem, sicut fit
in epilepticis vel furiosis; sed solummodo per causam naturalem,
ordinatam, scilicet per somnum. Et ideo prophetia quae fit cum
visione imaginaria, semper fit vel in somnio, quando scilicet est
abstractio a sensibus per causam naturalem ordinatam, vel in visione,
quando fit abstractio a causa animali. In hoc tamen differt propheta
in sua abstractione a sensibus, sive abstrahatur per somnium, sive per
visionem, ab omnibus aliis qui abstrahuntur a sensibus, quod mens
prophetae illustratur de his quae in visione imaginaria videntur, unde
cognoscit ea non esse res, sed aliquarum rerum similitudines, de
quibus certum iudicium habet per lumen mentis. Sic igitur patet quod
prophetiae inspiratio quandoque fit cum abstractione a sensibus,
quandoque non: unde ad utrasque rationes est respondendum.
Ad primum igitur dicendum, quod in verbis illis dominus intendit
ostendere praeeminentiam Moysi ad alios prophetas quantum ad
acceptionem supernaturalem, quia scilicet Moyses supernaturaliter ad
hoc promotus est ut ipsam Dei essentiam in seipsa videret; sed omnia
quae prophetae acceperunt, non acceperunt nisi in similitudinibus
somnii vel visionis. Sed tamen iudicium prophetae non est per
similitudines aliquas somnii et visionis; unde iudicium prophetiae fit
sine abstractione a sensibus.
Ad secundum dicendum, quod quando vis interior intenditur in visione
sui obiecti, abstrahitur, si sit perfecta attentio, ab exteriori
visione. Sed quantumcumque sit perfectum iudicium interioris
virtutis, non abstrahit ab operatione exteriori, quia ad interiorem
virtutem pertinet de exteriori iudicare; unde iudicium superioris in
idem ordinatur cum operatione exteriori; et ideo non mutuo se
impediunt.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de visione intellectuali
et imaginaria, secundum acceptionem, et non secundum iudicium, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso potentiae animae mutuo se in
suis operationibus impediunt, quod in una essentia animae sunt
fundatae; unde quanto aliquae vires animae sunt sibi magis propinquae,
tanto magis natae sunt se impedire, si ad diversa ferantur; unde ratio
non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad acceptionem
supernaturalem virtutis imaginariae vel intellectualis; et non quantum
ad iudicium.
Ad primum autem in contrarium dicendum, quod apostolus loquitur
quantum ad prophetiae denuntiationem, quia suo arbitrio subiacet
denuntiare de quibus inspiratur vel non: quantum autem ad
revelationem, ipse propheta spiritui subiicitur; non enim fit
revelatio secundum arbitrium prophetae, sed secundum arbitrium spiritus
revelantis.
Ad secundum dicendum, quod hoc est ex lumine prophetiae quod mens
prophetae sic illustratur ut etiam in ipsa abstractione a sensibus verum
iudicium habeat de his quae videt in somnio vel visione.
Ad tertium dicendum, quod error Montani fuit in duobus. Primo quia
subtrahebat prophetis lumen mentis, quo de visis verum iudicium
haberent. Secundo quod in ipsa denuntiatione eos a sensibus abstractos
dicebat, sicut in furiosis contingit, vel in his qui loquuntur in
dormiendo. Hoc autem non sequitur ex positione praedicta.
Ad quartum dicendum quod hoc quod prophetia dicitur fieri per dicta vel
facta, referendum est ad denuntiationem prophetiae magis quam ad
propheticam visionem.
|
|