|
Et videtur quod non.
1. Quia Glossa in principio Psalterii dividit prophetiam, dicens,
quod alia est secundum praescientiam, quam necesse est omnibus modis
impleri secundum tenorem verborum, ut: ecce virgo concipiet; alia
secundum comminationem, ut: quadraginta dies sunt, et Ninive
subvertetur; quae non secundum verborum superficiem, sed tacitae
intelligentiae significatione completur. Ergo videtur superfluere
tertium membrum, quod Hieronymus apponit, scilicet de prophetia
secundum praedestinationem.
2. Praeterea, illud quod consequitur omnem prophetiam, non debet
poni ut membrum dividens prophetiam. Sed omnem prophetiam consequitur
esse secundum praescientiam divinam: quia ut, Glossa dicit, Isa.,
XXXVIII, 1, prophetae in libro praescientiae legunt. Ergo
prophetia secundum praescientiam non debet poni membrum dividens
prophetiam.
3. Praeterea, cum praescientia sit superius ad praedestinationem,
quasi in eius definitione posita, non potest praescientia contra
praedestinationem dividi, nisi quantum ad ea in quibus praescientia
praedestinationem excedit. Sed praescientia excedit praedestinationem
in malis: quia de eis est praescientia, et non praedestinatio; de
bonis vero praedestinatio et praescientia. Ergo cum dicitur quod
prophetia alia est secundum praescientiam, alia secundum
praedestinationem hoc est dictu, alia est de bonis, alia de malis.
Sed bona et mala indifferenter ex libero arbitrio dependent. Ergo
nulla est differentia quam assignat Hieronymus inter has duas
prophetias, dicens, prophetiam praedestinationis esse quae sine nostro
impletur arbitrio; prophetiam vero secundum praescientiam, cui nostrum
admiscetur arbitrium.
4. Praeterea, praedestinatio, ut dicit Augustinus, est de bonis
salutaribus. Sed inter bona salutaria etiam nostra merita
computantur, quae ex libero dependent arbitrio. Ergo prophetiae,
secundum praedestinationem, nostrum admiscetur arbitrium; et sic
Hieronymus male distinguit.
5. Praeterea, in prophetia non possunt considerari nisi tria:
scilicet a quo est, in quo est, et de quo est. Sed penes illud a quo
est prophetia, non distinguitur, quia omnis prophetia est ab uno
principio, scilicet spiritu sancto; nec iterum penes id in quo est,
quia prophetiae subiectum est humanus spiritus; ea autem de quibus est
prophetia, non sunt nisi bona vel mala. Ergo prophetia non debet
dividi nisi divisione bimembri.
6. Praeterea, Hieronymus dicit, quod illa prophetia: ecce virgo
concipiet, est secundum praedestinationem. Sed ad impletionem illius
prophetiae liberum arbitrium se immiscuit in virginis consensu. Ergo
prophetia secundum praedestinationem habet liberum arbitrium immixtum;
et sic non differt a prophetia quae est secundum praescientiam.
7. Praeterea, omnis enuntiatio de futuro quod nescitur esse
futurum, vel est falsa, vel saltem dubia annuntianti. Sed per
prophetiam comminationis praedicitur aliquid esse futurum, utpote
destructionem alicuius civitatis. Cum igitur haec denuntiatio non sit
falsa, nec dubia, quia in spiritum sanctum, qui est prophetiae
auctor, nec falsitas nec dubitatio cadit, oportet hoc futurum, esse
ad minus a spiritu sancto praescitum. Ergo prophetia secundum
comminationem non distinguitur a prophetia secundum praescientiam.
8. Praeterea, cum aliquid praedicitur secundum prophetiam
comminationis: aut illa praedictio est intelligenda sine conditione,
aut sub conditione. Si sub conditione, hoc non videtur competere
prophetiae quae in quadam supernaturali cognitione consistit: futura
enim praecognoscere quibusdam conditionibus stantibus, etiam naturalis
ratio potest. Ergo oportet ut sine conditione intelligatur. Aut
igitur prophetia est falsa, aut eveniet quod praedicitur; et sic
oportet a Deo esse praescitum. Ergo prophetia comminationis non debet
distingui contra prophetiam praescientiae.
9. Praeterea, Ierem. XVIII, 8, similis regula ponitur de
divinis comminationibus et promissionibus adimplendis, quia scilicet
comminationes revocantur, quando gens contra quam est facta
comminatio, poenitentiam agit a malis; similiter promissio deficit,
quando gens cui facta est, iustitiam relinquit. Ergo, sicut ponit
prophetiam comminationis quoddam membrum prophetiae, ita debet ponere
quartum membrum prophetiam promissionis.
10. Praeterea, Isa. XXXVIII, 1, hoc prophetice Isaias
dixit ad Ezechiam: dispone domui tuae, quia morieris etc.; haec
autem prophetia non est secundum praedestinationem, quia talem
prophetiam necesse est omnibus modis impleri etiam sine nostro
arbitrio: nec iterum secundum praescientiam, quia hoc futurum Deus
non praesciebat, alias praescientiae subesset falsum: nec iterum
secundum comminationem, quia sine conditione praedicebatur futurum.
Ergo oportet (ponere) aliquod quartum genus prophetiae.
11. Sed dicebat, quod hoc praedicebatur esse futurum secundum
causas inferiores, et sic erat prophetia comminationis.- Sed
contra, causae inferiores mortis hominis aegrotantis, possunt homini
esse notae secundum artem medicinae. Si igitur Isaias hoc non
praedixit nisi secundum causas inferiores futurum, vel non prophetice
praedixit, vel prophetica praedictio non differt a medici
praedictione.
12. Praeterea, omnis prophetia est de rebus, vel intuendo causas
superiores, vel intuendo causas inferiores. Si igitur praedicta
prophetia intelligatur conditionalis, quia est secundum aliquas
causas, scilicet inferiores, pari ratione omnis prophetia
conditionalis est; et sic omnis prophetia erit eiusdem rationis cum
comminatoria.
13. Praeterea, prophetia comminationis quamvis non impleatur
secundum superficiem verborum, impletur tamen tacitae intelligentiae
significatione, ut Cassiodorus dicit; sicut quod dictum est, per
Ionam, Ninive subvertetur, impletum est secundum Augustinum in
Lib. de civitate Dei, quia quamvis Ninive steterit in moenibus,
corruit tamen in pravis moribus. Sed hoc etiam invenitur in prophetia
praedestinationis et praescientiae, quod non impletur secundum
exteriorem verborum superficiem, sed secundum spiritualem sensum:
sicut quod dictum est Isa., LIV, 11: fundabo Ierusalem in
saphiris, et Daniel. II, 34: quod lapis abscissus de monte sine
manibus confregit statuam; et multa alia huiusmodi. Ergo prophetia
comminationis non debet distingui contra prophetiam praescientiae et
praedestinationis.
14. Praeterea, si alicui demonstrantur aliquae futurorum
similitudines, non dicitur propheta, nisi intelligat ea quae per illas
significantur; sicut Pharao non est dictus propheta, qui spicas et
boves vidit: intelligentia enim opus est in visione, ut dicitur
Daniel. cap. X, 1. Sed illi per quos comminationes divinae
fiunt, intelligunt tantum hoc quod proponunt secundum verborum
superficiem; non autem illuminantur de his quae per illa
significantur, sicut patet de Iona, qui intellexit Ninive
materialiter subvertendam; unde ea non subversa, sed correcta,
doluit, quasi sua prophetia non esset impleta. Ergo propheta ex hoc
dici non debuit. Et sic nec comminatio debet poni species prophetiae;
unde videtur praedicta distinctio nulla esse.
Sed contrarium, apparet ex Glossa, quae habetur super illud Matth.
I, 23: ecce virgo concipiet; ubi praedicta divisio ponitur et
explanatur.
Responsio. Dicendum, quod prophetia a divina praescientia
derivatur, ut supra dictum est. Sciendum est autem, quod Deus alio
modo praescit futura ab aliis qui futura praecognoscunt. Circa
futurorum enim cognitionem duo est considerare: scilicet ipsum ordinem
causarum ad futuros effectus; et exitum sive executionem huius ordinis
in hoc quod effectus actu procedunt ex suis causis. Quaecumque igitur
virtus creata aliquam cognitionem habet de futuris, sua cognitio non
fertur nisi ad ordinem causarum; sicut medicus secundum hoc dicitur
futuram mortem praescire, inquantum scit naturalia principia esse
ordinata ad defectum mortis; et eodem modo astrologus dicitur
praecognoscere futuras pluvias aut ventos. Unde, si sint tales causae
quarum effectus impediri possint, non semper evenit quod sic praescitur
esse futurum. Sed Deus non solum cognoscit futura ratione ordinis
causarum, sed etiam quantum ad ipsum exitum vel executionem ordinis.
Cuius ratio est, quia eius intuitus aeternitate mensuratur, quae
omnia tempora in uno nunc indivisibili comprehendit: unde uno simplici
intuitu videt et ad quid causae sunt ordinatae, et qualiter ordo ille
impleatur vel impediatur. Hoc autem creaturae est impossibile, cuius
intuitus limitatur ad aliquod tempus determinatum. Unde cognoscit ea
quae sunt in illo tempore. Futura vero in tempore quando adhuc sunt
futura, non sunt nisi in ordine suarum causarum; unde sic solummodo a
nobis praecognosci possunt: ut recte considerantibus appareat, in hoc
quod futura praescire dicimur, magis nos praesentium quam futurorum
scientiam habere; et sic remaneat solius Dei proprium esse vere scire
futura. Quandoque igitur a divina praescientia derivatur prophetia
ratione ordinis causarum; quandoque vero etiam ratione executionis vel
impletionis illius ordinis. Cum ergo fit prophetae revelatio solummodo
de ordine causarum, dicitur prophetia comminationis; tunc enim nihil
aliud prophetae revelatur nisi quod secundum ea quae nunc sunt, talis
ad hoc vel illud est ordinatus. Impletio vero ordinis causarum fit
dupliciter. Quandoque quidem ex sola operatione divinae virtutis, ut
suscitatio Lazari, conceptio Christi, et huiusmodi; et secundum hoc
est prophetia praedestinationis, quia, ut dicit Damascenus, ea Deus
praedestinat, quae non sunt in nobis; unde et praedestinatio quasi
quaedam Dei praeparatio dicitur. Hoc autem aliquis praeparat quod
facturus est ipse, non quod alius. Quaedam vero explentur etiam
operatione causarum aliarum sive naturalium sive voluntariarum; et
haec, inquantum per alias causas complentur, non sunt praedestinata,
sunt tamen praescita; unde horum dicitur esse prophetia secundum
praescientiam. Quia tamen praescientia propter homines fit; circa ea
quae per homines fiunt libero arbitrio, praecipue prophetia
praescientiae consistit. Unde praetermissis aliis causis creatis,
Hieronymus prophetiam praescientiae notificans, de solo libero
arbitrio mentionem facit.
Ad primum igitur dicendum, quod ista trimembris divisio quam
Hieronymus ponit, reducitur ad bimembrem, ut dictum est, quia
quaedam respicit ordinem causarum, quaedam autem exitum ordinis: et in
hac divisione Cassiodorus stetit. Hieronymus vero alterum membrum
subdivisit: et ideo duo Cassiodorus membra divisionis posuit;
Hieronymus autem tria. Praescientiam etiam Cassiodorus accepit
secundum sui communitatem: est enim de omnibus eventibus, sive virtute
creata sive increata fiant. Sed Hieronymus accepit praescientiam
secundum quamdam restrictionem, prout est de illis tantum de quibus non
est praedestinatio per se loquendo, scilicet de his quae virtute creata
proveniunt.
Ad secundum dicendum, quod omnis prophetia divinam praescientiam habet
quasi radicem. Sed cum in divina praescientia sit cognitio ordinis et
eventus, quaedam prophetia derivatur ex una parte, quaedam ex alia.
Praescientia vero Dei, secundum hoc proprie praescientiae nomen
habet, quod ad eventum respicit qui futurus est; ordo enim ad eventum
est in praesenti; unde de eo magis est scientia quam praescientia: et
sic illa prophetia quae ordinem respicit, non dicitur secundum
praescientiam, sed solum illa quae est secundum eventum.
Ad tertium dicendum quod, praescientia hic accipitur contra
praedestinationem divisa, quantum ad ea in quibus praescientia
praedestinationem excedit; non autem excedit praescientia
praedestinationem solum in malis, si praedestinatio stricte
accipiatur, sed etiam in omnibus bonis, quae non fiunt sola virtute
divina; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod meritum nostrum et est ex gratia et est ex
libero arbitrio; non autem subiacet praedestinationi nisi secundum quod
est ex gratia, quae a solo Deo est; unde id quod ex nostro arbitrio
est, praedestinationi subesse est per accidens.
Ad quintum dicendum, quod prophetia hic distinguitur secundum ea de
quibus est, non quidem secundum bona et mala; quia huiusmodi
differentiae per accidens se habent ad futurum quod per prophetiam
cognoscitur, sed secundum quod est de ordine vel de exitu ordinis, ut
dictum est.
Ad sextum dicendum, quod ad Christi conceptionem intervenit consensus
virginis, non quasi operans, sed sicut impedimentum removens; non
enim invitae tantum beneficium praestari decebat.
Ad septimum dicendum, quod aliquid potest dici esse futurum non solum
ex hoc quia ita erit, sed quia ita est ordinatum in causis suis ut sic
sit futurum; sic enim medicus dicit: iste sanabitur vel morietur; et
si aliter contingat, non falsum dixit; sic enim tunc futurum erat ex
ordine causarum, quem tamen possibile est impediri: et tunc quod prius
futurum fuerat, consequenter non erit futurum; unde philosophus dicit
in II de Generat. quod futurus quis incedere, non incedet; et
secundum hoc denuntiatio prophetae comminantis nec falsa est nec dubia,
quamvis non eveniat quod praedixit.
Ad octavum dicendum, quod si prophetia comminationis referatur ad
ordinem causarum quem directe respicit, sic est absque omni
conditione; absolute enim verum est ita ordinatum esse in causis ut hoc
contingat. Si autem referatur ad eventum quem respicit indirecte, sic
intelligenda est sub conditione causae; et tamen supernaturalis est,
quia naturali cognitione non potest sciri etiam causa exstante, utpote
iniquitate remanente, quod talis poena vel talis determinate secundum
divinam iustitiam debeatur.
Ad nonum dicendum, quod sub prophetia comminationis intelligitur etiam
prophetia promissionis, quia de eis est eadem ratio. Ideo tamen magis
exprimitur de prophetia comminationis, quia frequentius invenitur
revocata comminatio quam promissio; Deus enim pronior est ad
miserendum quam ad puniendum.
Ad decimum dicendum, quod prophetia illa fuit secundum comminationem;
et quamvis non esset conditio explicite proposita, est tamen illa
denuntiatio sub implicita conditione intelligenda, scilicet tali ordine
rerum remanente.
Ad undecimum dicendum, quod causae inferiores non solum sunt causae
naturales quas medici praecognoscere possunt, sed etiam causae
meritoriae, quae ex sola divina revelatione cognoscuntur. Causae
etiam naturales salutis vel mortis multo perfectius divina revelatione
quam humano ingenio cognosci possunt.
Ad duodecimum dicendum, quod causae superiores, scilicet rationes
rerum in divina praescientia, nunquam deficiunt ab impletione suorum
effectuum, sicut deficiunt causae inferiores; et ideo in causis
superioribus cognoscuntur eventus rerum absolute, sed in inferioribus
non nisi sub conditione.
Ad decimumtertium dicendum, quod in prophetia praedestinationis et
praescientiae quamvis proponatur veritas adimplenda sub aliquibus
similitudinibus, tamen ratione illarum similitudinum non attenditur
aliquis sensus litteralis; sed litteralis sensus attenditur secundum ea
quae per similitudines significantur, sicut in omnibus metaphoricis
significationibus accidit. Unde in talibus prophetiis nulla veritas
invenitur quantum ad similitudines, sed solum quantum ad ea quae per
similitudines significantur. Sed in prophetia comminationis sensus
litteralis verborum prophetae attenditur secundum illas similitudines
rerum quae evenient, quia similitudines illae non tantum proponuntur ut
similitudines, sed ut res quaedam. Unde et illud quod eveniet,
significatum per huiusmodi similitudines, non pertinet ad sensum
litteralem, sed ad sensum mysticum; sicut cum dicitur, Ninive
subvertetur, subversio materialis pertinet ad sensum litteralem, sed
subversio a pravis moribus pertinet ad moralem: et in ipso sensu
litterali attenditur aliqua veritas ratione ordinis causarum, ut dictum
est.
Ad decimumquartum dicendum, quod in somnio Pharaonis spicae illae et
boves non demonstrabantur ut res quaedam, sed solum ut similitudines;
et ideo Pharao, qui solum illas similitudines vidit, non habuit
alicuius rei intellectum; et propter hoc propheta non fuit. Sed
Ionae, cui dictum est, Ninive subvertetur, aderat intelligentia
alicuius rei, scilicet ordinis meritorum ad subversionem, etsi forte
alterius rei, scilicet subversionis, praescius non fuerit; unde
quantum ad hoc quod non intelligebat, propheta non fuit. Sciebat
tamen Ionas, et prophetae comminantes, prophetiam quam praedicebant,
non esse secundum praescientiam, sed secundum comminationem: unde
dicitur Ionae IV, vers. 2: propter hoc praeoccupavi ut fugerem in
Tharsis; scio enim quod tu clemens et misericors es.
|
|