|
Et videtur quod non.
1. Cum enim immobilis veritas in definitione prophetiae ponatur, si
prophetiae conveniat, oportet ut per se ei conveniat. Sed futura
contingentia, de quibus est prophetia, per se non sunt immobilia, sed
solum secundum quod ad praescientiam divinam referuntur, ut dicit
Boetius. Ergo immobilis veritas non debet assignari prophetiae quasi
in eius definitione posita.
2. Praeterea, illud quod non impletur nisi aliqua variabili
conditione existente, non habet immobilem veritatem. Sed aliqua
prophetia est, scilicet comminationis, quae non impletur nisi
variabili conditione existente, scilicet perseverantia iustitiae vel
iniquitatis, ut habetur Ierem. XVIII, 8-10. Ergo non
omnis prophetia habet immobilem veritatem.
3. Praeterea, Isa. XXXVIII, 1, dicit Glossa, quod
Deus prophetis revelat suam sententiam, sed non consilium. Sententia
autem eius est variabilis, ut ibidem dicitur. Ergo prophetia non
habet immobilem veritatem.
4. Praeterea, si prophetia habet immobilem veritatem; aut hoc est
ex parte prophetae videntis, aut ex parte rei quae videtur, aut a
parte speculi aeterni a quo videtur. Non a parte videntis, quia
humana cognitio variabilis est; nec ex parte rei, quae contingens
est; nec ex parte divinae praescientiae sive speculi, quia per hoc
necessitas rebus non imponitur. Ergo prophetia nullo modo habet
immobilem veritatem.
5. Sed dicebat, quod divina praescientia non imponit necessitatem
quin aliter evenire possit; sed tamen aliter non eveniet quod
praescitur, et hoc modo prophetia habet immobilem veritatem. Immobile
enim dicitur, secundum philosophum, quod non potest moveri, vel quod
difficile movetur, vel quod non movetur.- Sed contra, posito
possibili, nihil sequitur impossibile. Si igitur possibile est id,
quod est praescitum et prophetatum, aliter se habere, si ponatur
aliter se habere, nullum sequetur impossibile. Sequitur autem
prophetiam habere mobilem veritatem. Ergo non est necesse prophetiam
habere immobilem veritatem.
6. Praeterea, veritas propositionis sequitur conditionem rei, quia
ex eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est, ut dicit
philosophus. Sed res de quibus est prophetia, sunt contingentes et
mutabiles. Ergo et prophetica denuntiatio habet mobilem veritatem.
7. Praeterea, effectus denominatur necessarius vel contingens a
causa proxima, non a causa prima. Sed causae proximae rerum de quibus
est prophetia, sunt causae mobiles, quamvis causa prima sit
immobilis. Ergo prophetia non habet immobilem veritatem, sed
mobilem.
8. Praeterea, si prophetia habet immobilem veritatem, impossibile
est aliquid esse prophetatum, et illud non fieri. Sed quod est
prophetatum, impossibile est non esse prophetatum. Ergo si prophetia
habet immobilem veritatem, necesse est evenire illud quod prophetatum
est; et sic prophetia non erit de futuris contingentibus.
1. Sed contra. Est quod dicitur in Glossa in principio
Psalterii: prophetia est divina inspiratio vel revelatio, rerum
eventus immobili veritate denuntians.
2. Praeterea, prophetia est divinae praescientiae signum, ut dicit
Hieronymus. Sed praescita, inquantum subsunt praescientiae, sunt
necessaria. Ergo et prophetata, inquantum de illis est prophetia;
ergo prophetia habet immobilem veritatem.
3. Praeterea, scientia Dei potest esse immobilis de rebus
mobilibus, quia a rebus ortum non habet. Sed similiter cognitio
prophetica non sumitur a rebus ipsis. Ergo prophetia habet immobilem
veritatem de rebus mobilibus.
Responsio. Dicendum, quod in prophetia duo est considerare;
scilicet ipsas res prophetatas, et cognitionem quae de illis habetur;
et horum duorum invenitur diversus ordo originis. Ipsae enim res
prophetatae sunt immediate a causis mobilibus sicut a causis proximis,
sed a causa immobili sicut a causa remota; cognitio vero prophetica e
converso est a divina praescientia sicut a causa proxima, a rebus vero
prophetatis non dependet sicut a causa, sed est solum sicut earum
signum. Omnis autem effectus in necessitate et contingentia sequitur
causam proximam, et non causam primam. Unde res ipsae prophetatae
mobiles sunt; sed prophetica cognitio est immobilis, sicut et divina
praescientia, a qua derivatur ut exemplatum ab exemplari. Sicut enim
ex hoc quod veritas intellectus est necessaria, sequitur quod
enuntiatio, quae est signum intellectus, habeat necessariam
veritatem; ita ex hoc ipso quod divina praescientia est immobilis,
sequitur quod prophetia, quae est signum eius, immobilem habeat
veritatem. Quomodo autem praescientia Dei possit esse immobiliter
vera de rebus mobilibus, dictum est in alia quaestione de scientia
Dei; unde non oportet hic repetere, cum immobilitas prophetiae tota
dependeat ex immobilitate divinae praescientiae.
Ad primum igitur dicendum, quod nihil prohibet aliquid inesse per
accidens alicui secundum se sumpto, quod eidem per se inest alio
addito; sicut homini per accidens inest moveri, per se vero homini
inquantum est currens. Sic etiam et huic rei quae prophetatur, non
per se competit esse immobilem, sed solum inquantum est prophetata;
unde convenienter in definitione prophetiae ponitur.
Ad secundum dicendum, quod prophetia comminationis omnino habet
immobilem veritatem; non enim est de eventibus rerum, sed de ordine
causarum ad eventus, ut dictum est; et hunc ordinem esse quem propheta
praedicit, necessarium est, quamvis eventus quandoque non sequatur.
Ad tertium dicendum, quod consilium Dei dicitur ipsa aeterna Dei
dispositio, quae nunquam variatur propter quod dicit Gregorius, quod
Deus nunquam mutat consilium. Sententia vero dicitur hoc ad quod
aliquae causae sunt ordinatae. Sententiae enim in iudiciis ex causarum
meritis proferuntur. Quandoque autem hoc ad quod causae sunt
ordinatae, est etiam a Deo ab aeterno dispositum: et tunc idem est
Dei consilium et sententia. Quandoque vero ad aliquid ordinatae sunt
causae, quod non est a Deo ab aeterno dispositum: et tunc Dei
consilium et sententia feruntur ad diversa. Ergo ex parte sententiae,
quae respicit causas inferiores, invenitur mutabilitas; sed ex parte
consilii invenitur semper immutabilitas. Prophetae vero revelatur
quandoque sententia consilio conformis: et tunc prophetia habet
immobilem veritatem etiam quantum ad eventum. Quandoque vero revelatur
sententia consilio non conformis: et tunc habet immobilem veritatem
quantum ad ordinem, et non quantum ad eventum, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod immobilitas prophetiae est ex parte speculi
aeterni, non quod rebus prophetatis necessitatem imponat; sed quia
prophetiam facit necessariam esse de rebus contingentibus, sicut et
ipsa est.
Ad quintum dicendum, quod posito quod aliquid sit secundum
praescientiam prophetatum, quamvis illud non esse in se sit possibile,
tamen incompossibile posito huic, scilicet quod dicitur esse
praescitum; quia ex hoc ipso quod praescitum ponitur, ponitur ita
futurum esse, cum praescientia ipsum eventum respiciat.
Ad sextum dicendum, quod veritas propositionis sequitur conditionem
rei, quando scientia veritatem proponentis ex rebus oritur. Sic autem
non est in proposito.
Ad septimum dicendum, quod quamvis rei prophetatae causa proxima sit
mobilis, tamen ipsius prophetiae causa proxima est immobilis, ut
dictum est; et ideo ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum, quod prophetatum non evenire habet simile
iudicium, sicut et praescitum non evenire. Quod qualiter debeat
concedi et qualiter negari, dictum est in quaestione de scientia Dei.
|
|