|
Et videtur quod non.
1. Quia illa prophetia quae habet intellectualem visionem cum
imaginaria, includit eam quae habet intellectualem visionem tantum.
Ergo visio prophetica quae habet utramque visionem, est potior ea quae
habet unam tantum. Quod enim includit aliquid, excedit illud quod ab
eo includitur.
2. Praeterea, quanto in aliqua prophetia est abundantius lumen
intellectuale, tanto perfectior est. Sed ex plenitudine
intellectualis luminis contingit quod fit redundantia in propheta ab
intellectu in imaginationem, ut ibi formetur imaginaria visio. Ergo
perfectior est prophetia quae habet imaginariam visionem adiunctam,
quam illa quae habet intellectualem tantum.
3. Praeterea, de Ioanne Baptista dicitur Matth. XI, 9, quod
ipse est propheta, et plus quam propheta. Hoc autem dicitur inquantum
Christum non solum intellectualiter vel imaginarie vidit, ut alii
prophetae, sed etiam corporaliter digito demonstravit. Ergo prophetia
cui admiscetur corporalis visio, est nobilissima; et eadem ratione
illa cui adiungitur visio imaginaria, est nobilior quam illa quae habet
intellectualem visionem tantum.
4. Praeterea, tanto aliquid est magis perfectum, quanto plenius in
eo inveniuntur differentiae rationem speciei constituentes. Sed
differentiae constituentes prophetiam sunt visio et denuntiatio. Ergo
illa prophetia quae denuntiationem habet, videtur esse perfectior ea
quae non habet. Sed denuntiatio fieri non potest sine imaginaria
visione; quia oportet eum qui denuntiat, habere imaginatos sermones.
Ergo prophetia illa est perfectior quae fit cum visione imaginaria et
intellectuali.
5. Praeterea, I Cor., XIV, 2, super illud, spiritus autem
loquitur mysteria, dicit Glossa: minus est propheta qui rerum
significatarum solo spiritu videt imagines; et magis est propheta qui
solo earum intellectu praeditus est; sed maxime propheta est qui in
utroque praecellit; ergo idem quod prius.
6. Praeterea, prophetia, ut dicit Rabbi Moyses, inchoatur in
intellectu, et perficitur in imaginatione. Ergo prophetia quae habet
visionem imaginariam, est perfectior quam quae habet intellectualem
tantum.
7. Praeterea, debilitas intellectualis luminis imperfectionem
indicat prophetiae. Sed ex debilitate intellectualis luminis, videtur
contingere quod visio prophetica non derivetur usque ad imaginationem.
Ergo videtur quod illa prophetia, quae habet imaginariam visionem,
sit perfectior.
8. Praeterea, maioris perfectionis est cognoscere rem aliquam in
se, et prout est alterius signum, quam cognoscere eam in se tantum.
Ergo, eadem ratione, perfectius est cognoscere aliquam rem ut est
significata, quam cognoscere eam in se tantum. Sed in prophetia quae
habet imaginariam visionem cum intellectuali, cognoscitur res
prophetata non solum in se, sed etiam prout est imaginibus designata.
Ergo prophetia quae habet imaginariam visionem, est nobilior prophetia
quae habet intellectualem tantum, in qua cognoscuntur res prophetatae
in se solummodo, et non prout sunt signatae.
9. Praeterea, sicut dicit Dionysius, I cap. caelestis
hierarchiae, impossibile est nobis aliter superlucere divinum radium
nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum. Velamina autem
appellat figuras imaginarias, quibus puritas intellectualis luminis
quasi velatur. Ergo in omni prophetia oportet esse imaginarias
figuras, vel ab homine formatas, vel divinitus immissas. Nobiliores
autem videntur esse illae quae sunt immissae divinitus quam quae sunt
formatae ab homine. Illa ergo videtur esse nobilissima prophetia in
qua, simul, divinitus infunditur lumen intellectuale et figurae
imaginariae.
10. Praeterea, ut dicit Hieronymus in prologo super librum regum,
prophetae contra Agyographas distinguuntur. Sed illi quos ibi
prophetas nominat, omnes, aut fere omnes, revelationem acceperunt sub
figuris imaginariis; plures autem eorum quos inter Agyographas
nominat, sine figuris revelationem acceperunt. Ergo magis proprie
dicuntur prophetae illi quibus fit revelatio secundum visionem
intellectualem et imaginariam, quam illi quibus fit secundum
intellectualem tantum.
11. Praeterea, secundum philosophum II Metaph., intellectus
noster se habet ad primas rerum causas, quae sunt maxime notae in
natura, sicut se habet oculus noctuae ad lucem solis. Sed oculus
noctuae non potest inspicere solem nisi sub quadam obscuritate. Ergo
et intellectus noster divina sub quadam obscuritate intelligit; ergo
videtur quod sub aliquibus similitudinibus; et sic intellectualis visio
non erit certior quam imaginaria, cum utraque sub similitudinibus
fiat. Unde videtur quod illa visio imaginaria intellectuali adiuncta
nihil diminuat de eius nobilitate; et sic illa prophetia quae fit sub
utraque visione, vel est dignior, vel ad minus aeque digna.
12. Praeterea, sicut se habet imaginabile ad imaginationem, ita
intelligibile ad intellectum. Sed imaginabile non apprehenditur ab
imaginatione nisi mediante similitudine. Ergo nec intelligibile ab
intellectu; et sic idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod dicitur in Glossa in principio
Psalterii: alius prophetiae modus est ceteris dignior, quando
scilicet ex sola spiritus sancti inspiratione, remoto omni exteriori
adminiculo facti vel dicti vel visionis vel somnii, prophetatur. Illa
vero prophetia quae habet imaginariam visionem annexam, est cum
adminiculo somnii vel visionis. Ergo prophetia quae est cum visione
intellectuali tantum, est nobilior.
2. Praeterea, omne quod in aliquo recipitur, recipitur in eo per
modum recipientis. Sed intellectus in quo aliquid recipitur in visione
intellectuali, est nobilior quam imaginatio, in qua recipitur aliquid
in visione imaginaria. Ergo prophetia quae fit secundum intellectualem
visionem, est nobilior.
3. Praeterea, ubi est intellectualis visio, non potest esse
deceptio, quia qui fallitur, non intelligit, ut dicit Augustinus in
libro de vera religione. Visio autem imaginaria habet plurimum
falsitatis admixtum; unde in Lib. IV metaphysicorum, ponitur esse
quasi principium falsitatis. Ergo prophetia, quae habet visionem
intellectualem, est nobilior.
4. Praeterea, quando una vis animae a sua actione retrahitur, alia
in sua actione roboratur. Si ergo in prophetia aliqua vis imaginaria
omnino vacet, intellectualis visio erit fortior. Ergo et prophetia
erit nobilior.
5. Praeterea, sicut se habent potentiae ad invicem, ita et actus
potentiarum. Sed intellectus non coniunctus imaginationi utpote
angelicus, est nobilior intellectu imaginationi coniuncto, utpote
humano. Ergo et prophetia quae habet visionem intellectualem sine
imaginaria, nobilior est quam illa quae habet utramque.
6. Praeterea, adminiculum actionis designat imperfectionem agentis.
Sed visio imaginaria ponitur in Glossa in principio Psalterii ut
adminiculum prophetiae. Ergo prophetia quae habet imaginariam
visionem, est imperfectior.
7. Praeterea, quanto aliquod lumen est magis remotum ab
obscuritatibus sive nebulis, tanto est magis clarum. Sed imaginariae
figurae sunt quasi quaedam nebulae, quibus obumbratur intellectuale
lumen; ratione cuius ratio humana quae a phantasmatibus abstrahit,
dicitur ab Isaac oriri in umbra intelligentiae. Ergo prophetia quae
habet lumen intellectuale sine imaginibus, est perfectior.
8. Praeterea, tota nobilitas propheticae cognitionis consistit in
hoc quod Dei praescientiam imitatur. Sed prophetia quae est sine
imaginaria visione, magis imitatur divinam praescientiam, in qua non
est aliqua imaginatio, quam quae habet imaginariam visionem. Ergo
illa prophetia quae caret imaginaria visione, est nobilior.
Responsio. Dicendum, quod cum natura speciei consistat ex natura
generis et natura differentiae, ex utroque dignitas speciei potest
pensari; et secundum has duas considerationes inveniuntur aliqua se
invicem in dignitate excedere quandoque. Et quantum pertinet ad
rationem speciei, semper illud participat perfectius speciei rationem
in quo differentia formaliter speciem constituens nobilius invenitur.
Sed simpliciter loquendo, quandoque est nobilius simpliciter id in quo
natura generis est perfectior, quandoque vero id in quo est perfectior
natura differentiae. Cum enim differentia addit aliquam perfectionem
supra generis naturam tunc, praeeminentia quae est ex parte
differentiae, facit aliquid esse simpliciter nobilius; sicut in specie
hominis, qui est animal rationale, simpliciter est dignior ille qui
est potior in rationalitate, quam qui est potior in his quae ad
rationem animalis spectant, utpote sunt sensus, et motus, et alia
huiusmodi. Quando vero differentia aliquam imperfectionem importat,
tunc id in quo est completius natura generis, est simpliciter
nobilius; ut patet in fide, quae est cognitio aenigmatica, eorum
scilicet quae non videntur. Qui enim abundat in natura generis, et
deficit in fidei differentia, utpote fidelis qui iam percipit aliquem
intellectum credibilium, et quodammodo ea iam videt, habet simpliciter
nobiliorem fidem eo qui minus cognoscit; et tamen quantum ad rationem
fidei pertinet, magis proprie habet fidem ille qui omnino non videt
illa quae credit. Et sic etiam est in prophetia. Prophetia enim
videtur esse quaedam cognitio obumbrata et obscuritate admixta,
secundum id quod habetur II Petri, I, 19: habetis firmiorem
propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae
lucenti in caliginoso loco. Et hoc etiam ipsum nomen prophetiae
demonstrat, quia prophetia dicitur quasi visio de longinquo: quae enim
clare videntur, quasi de prope videntur. Si igitur comparemus
prophetias quantum ad differentiam quae rationem prophetiae complet,
illa invenitur perfectius rationem prophetiae habere, et magis
proprie, cui imaginaria visio admiscetur; sic enim veritatis
propheticae cognitio obumbratur. Si autem comparemus prophetias
secundum id quod pertinet ad generis naturam, scilicet cognitionem vel
visionem, sic videtur distinguendum. Cum enim omnis cognitio perfecta
duo habeat; acceptionem et iudicium de acceptis: iudicium quidem de
acceptis in prophetia est solum secundum intellectum; acceptio vero est
et secundum intellectum, et secundum imaginationem. Quandoque igitur
in prophetia non est aliqua supernaturalis acceptio, sed iudicium
tantum supernaturale; et sic solus intellectus illustratur sine aliqua
imaginaria visione. Et talis forte fuit inspiratio Salomonis,
inquantum de moribus hominum et naturis rerum, quae naturaliter
accipimus, divino instinctu ceteris certius iudicavit. Quandoque vero
est etiam acceptio supernaturalis; et hoc dupliciter: quia vel est
acceptio ab imaginatione, utpote quando divinitus in spiritu prophetae
imagines rerum formantur vel est acceptio ab intellectu, utpote quando
ita clare veritatis cognitio intellectui infunditur, ut non ex
similitudine aliquarum imaginum veritatem accipiat, immo ex veritate
iam perspecta ipse sibi imagines formare possit, quibus utatur propter
naturam nostri intellectus. Non autem potest esse aliqua prophetia
quae habeat acceptionem sine iudicio, unde nec imaginariam visionem
sine intellectuali. Sic igitur patet quod visio intellectualis pura,
quae habet iudicium tantum sine aliqua acceptione supernaturali, est
inferior ea quae habet iudicium et acceptionem imaginariam. Illa vero
intellectualis visio pura quae habet iudicium et acceptionem
supernaturalem, est ea nobilior quae cum iudicio habet acceptionem
imaginariam. Et quantum ad hoc concedendum est, quod prophetia quae
habet visionem intellectualem tantum, est dignior ea quae habet
imaginariam adiunctam.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis illa prophetia quae in utraque
visione consistit, habeat etiam intellectualem visionem, non tamen
includit illam prophetiam quae in sola intellectuali visione consistit,
eo quod illa habeat intellectualem visionem excellentiorem quam ista;
cum in illa intellectualis luminis perceptio sufficiat ad acceptionem et
iudicium, in hac vero ad iudicium tantum.
Ad secundum dicendum, quod in utraque prophetia fit derivatio luminis
prophetici ab intellectu ad imaginationem, sed diversimode: quia in
illa prophetia quae dicitur visionem tantum intellectualem habere, tota
plenitudo propheticae revelationis in intellectu percipitur, et exinde
secundum intelligentis arbitrium in imaginativa congrue formantur
imagines propter nostri intellectus naturam, qui sine phantasmatibus
intelligere non potest; sed in alia prophetia non tota plenitudo
propheticae revelationis recipitur in intellectu, sed partim in
intellectu quantum ad iudicium, et partim in imaginativa quantum ad
acceptionem. Unde in illa prophetia quae visionem intellectualem
tantum continet, est visio intellectualis plenior: ex defectu enim
luminis recepti in intellectu contingit quod exinde quodammodo decidit,
quantum ad aliquid, a puritate intelligibili in imaginarias figuras,
sicut in somniis accidit.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod Ioannes Christum digito
demonstravit non pertinet ad visionem propheticam, prout nunc de
prophetiae comparatione loquimur, sed magis ad denuntiationem. Hoc
etiam quod Christum corporaliter vidit, non ei dedit prophetiam
perfectioris rationis, sed fuit quoddam munus divinitus concessum
amplius quam prophetia; unde dicitur Luc. X, 24: multi reges et
prophetae voluerunt videre quae videtis, et cetera.
Ad quartum dicendum, quod denuntiatio per verba vel facta communis est
utrique prophetiae; quia et prophetia quae tantum visionem
intellectualem habet, potest denuntiare secundum imagines quas ad
libitum format.
Ad quintum dicendum, quod Glossa illa loquitur de eo qui secundum
intellectum non habet nisi iudicium de his quae ab alio accipiuntur;
sicut Ioseph habuit solummodo iudicium de his quae a Pharaone sunt
visa, non quod ipse acceperit quid esset futurum; et sic ratio
concludit non de illa prophetia intellectualem tantum visionem habente,
de qua nunc loquimur.
Ad sextum dicendum, quod in hoc Rabbi Moysi opinio non sustinetur.
Ipse enim ponit quod prophetia David fuit inferior prophetia Isaiae
vel Ieremiae; cuius contrarium dicitur a sanctis. Habet tamen
veritatem quantum ad aliquid eius dictum, quia scilicet iudicium non
perficitur nisi propositis his de quibus est iudicandum. Unde in illa
prophetia in qua percipitur intellectuale lumen solummodo ad
iudicandum, est ipsum lumen, non determinatam cognitionem alicuius
faciens, quousque proponantur aliqua de quibus est iudicandum, vel a
se vel ab alio accepta; et sic intellectualis visio perficitur per
imaginariam, sicut commune determinatur per speciale.
Ad septimum dicendum, quod non semper contingit ex debilitate
intellectualis luminis quod sit prophetia secundum visionem
intellectualem tantum; sed quandoque propter plenissimam acceptionem
intellectus ut dictum est; et ideo ratio non sequitur.
Ad octavum dicendum, quod signum, inquantum huiusmodi, est causa
cognitionis; signatum vero est id quod est notum per aliud. Sicut
autem nobilius cognoscitur id quod in se notum est et alia cognoscere
facit, eo quod tantum in se notum est; ita etiam e contrario id quod
notum est per se, non per aliud, nobilius cognoscitur quam quod per
aliud notum est, sicut principia conclusionibus, et ideo e contrario
se habet de signo et signato; unde ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod quamvis imagines impressae divinitus sint
nobiliores imaginibus per hominem formatis, tamen acceptio cognitionis
quae est in intellectu divinitus, est nobilior illa acceptione quae fit
per imaginarias formas.
Ad decimum dicendum, quod ideo illi specialius prophetae nuncupantur
in distinctione praedicta qui secundum imaginarias visiones prophetiam
habuerunt, quia in eis invenitur plenior ratio prophetiae, etiam
ratione differentiae. Agyographae autem dicuntur qui supernaturaliter
solum visiones intellectuales habuerunt sive quantum ad iudicium
tantum, sive quantum ad iudicium et acceptionem simul.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis intellectus noster intelligat
divina per aliquas similitudines, tamen illae similitudines sunt
nobiliores, ex hoc quod sunt immateriales, quam similitudines
imaginariae; unde et visio intellectualis nobilior.
Ad duodecimum dicendum, quod non potest esse quod aliqua res sit
imaginabilis per suam essentiam, sicut est per suam essentiam
intelligibilis; imaginatio enim non est nisi de rebus materialibus.
Nec tamen potest imaginatio aliquid recipere nisi sine materia; unde
semper necesse est quod imaginatio sit alicuius non per essentiam suam,
sed per suam similitudinem. Intellectus vero immaterialiter recipit,
et eo cognoscuntur non solum materialia, sed etiam immaterialia; unde
et quaedam cognoscuntur ab eo per essentiam, quaedam autem per
similitudinem.
Ad rationes vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet
responsio secundum hoc quod falsum concludunt.
|
|