|
Et videtur quod sic.
1. Nobilior enim est prophetia ubi est nobilior prophetatae rei
acceptio. Sed quandoque acceptio rei prophetatae est per visionem
imaginariam. Ergo secundum visionem imaginariam possunt gradus
prophetiae distingui.
2. Praeterea, perfectius medium cognoscendi facit perfectiorem
cognitionem; et exinde est scientia opinione perfectior. Sed
similitudines imaginariae sunt medium cognoscendi in prophetia. Ergo
ubi est nobilior imaginaria visio, est altior gradus prophetiae.
3. Praeterea, in omni cognitione quae est per similitudinem, ubi
est expressior similitudo, est perfectior cognitio. Sed figurae
imaginatae in prophetia sunt similitudines rerum de quibus fit revelatio
prophetiae. Ergo ubi est perfectior imaginaria visio, est altior
gradus prophetiae.
4. Praeterea, cum lumen propheticum descendat ab intellectu in
imaginationem; quanto est perfectius lumen in intellectu prophetae,
tanto est perfectior imaginaria visio. Ergo diversi gradus imaginariae
visionis demonstrant diversos gradus intellectualis. Sed ubi est
perfectior intellectualis visio, est perfectior prophetia. Ergo et
secundum imaginariam visionem gradus prophetiae distinguuntur.
5. Sed dicebat, quod diversitas visionis imaginariae non distinguit
speciem prophetiae; et ideo nec secundum ipsam gradus prophetiae
distinguuntur.- Sed contra, omne calidum elementare est eiusdem
speciei; et tamen apud medicos distinguitur calidum in primo et in
secundo aut tertio et quarto gradu. Ergo distinctio graduum non
requirit speciei distinctionem.
6. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed etiam
intellectualis visio non distinguitur in prophetis nisi secundum lumen
propheticum perfectius et minus perfecte receptum. Ergo differentia
visionis intellectualis non diversificat speciem prophetiae; ergo nec
gradus secundum responsionem praedictam; et sic non essent in prophetia
aliqui gradus si nec secundum visionem intellectivam, nec secundum
imaginariam distinguuntur. Relinquitur ergo gradus prophetiae
distingui secundum imaginariam visionem.
1. Sed contra. Visio imaginaria non facit prophetam, sed solum
intellectualis. Ergo nec secundum visionem imaginariam gradus
prophetiae distinguuntur.
2. Praeterea, illud quod distinguitur per se, distinguitur penes id
quod est ei formale. Sed in prophetia intellectualis visio est
formalis, imaginaria vero quasi materialis. Ergo gradus prophetiae
distinguuntur secundum intellectualem, et non secundum imaginariam
visionem.
3. Praeterea, imaginariae visiones etiam in eodem propheta pluries
variantur, quia quandoque hoc modo revelationem accipit, quandoque
illo. Ergo non videtur quod secundum imaginariam visionem possint
prophetiae gradus distingui.
4. Praeterea, sicut se habet scientia ad res scitas, ita prophetia
ad res prophetatas. Sed scientiae distinguuntur secundum res scitas,
ut dicitur in III de anima. Ergo et prophetia secundum res
prophetatas, et non secundum imaginariam visionem.
5. Praeterea, secundum Glossam in principio Psalterii, prophetia
consistit in dictis et factis, somnio et visione. Non ergo debent
magis prophetiae gradus distingui secundum imaginariam visionem, ad
quam pertinet visio et somnium, quam secundum dicta et facta.
6. Praeterea, etiam miracula ad prophetiam requiruntur; unde
Moyses cum a domino mitteretur, signum petivit, Exod. III,
13; et in Psal. LXXIII, 9, dicitur: signa nostra non
vidimus; iam non est propheta et cetera. Ergo non magis debent
distingui gradus prophetiae secundum imaginariam visionem quam secundum
signa.
Responsio. Dicendum, quod quando ad aliquid constituendum duo
concurrunt, quorum unum est alio principalius, in eo quod ex eis
constituitur, potest comparationis gradus attendi et secundum id quod
est principale, et secundum id quod est secundarium. Sed excessus
eius quod est principale, ostendit eminentiam simpliciter; excessus
vero eius quod est secundarium, ostendit eminentiam secundum quid, et
non simpliciter, nisi secundum quod excessus, in eo quod est
secundarium, est signum excessus in eo quod est principalius. Sicut
ad meritum humanum concurrit caritas quasi principale, et opus exterius
quasi secundarium; meritum autem, simpliciter loquendo, scilicet
respectu praemii essentialis, iudicatur maius, quod ex maiori caritate
procedit; magnitudo vero operis facit maius meritum secundum quid
respectu alicuius praemii accidentalis, non autem simpliciter, nisi
inquantum demonstrat magnitudinem caritatis, secundum id quod
Gregorius dicit: amor Dei magna operatur si est. Cum ergo ad
prophetiam concurrat intellectualis visio quasi principalis et
imaginaria quasi secundaria, gradus prophetiae est simpliciter
eminentior iudicandus ex eo quod visio intellectualis est eminentior.
Ex eminentia vero imaginariae visionis ostenditur eminentior gradus
prophetiae secundum quid, et non simpliciter, nisi inquantum perfectio
imaginariae visionis demonstrat perfectionem intellectualis. Ex parte
autem intellectualis visionis non possunt accipi aliqui determinati
gradus, quia plenitudo intellectualis luminis non manifestatur nisi per
aliqua signa: unde penes illa signa oportet distinguere prophetiae
gradus. Sic ergo possunt distingui gradus prophetiae secundum
quatuor. Primo secundum ea quae requiruntur ad prophetiam. Est autem
duplex actus prophetiae: scilicet visio et denuntiatio. Ad visionem
autem requiruntur duo: scilicet iudicium, quod est secundum
intellectum, et acceptio, quae est quandoque secundum intellectum,
quandoque secundum imaginationem. Sed ad denuntiationem requiritur
aliquid ex parte denuntiantis; scilicet quaedam audacia, ut aliquis
non terreatur loqui veritatem propter adversarios veritatis, secundum
id quod dominus dixit ad Ezechielem, Ezech., III, 8: dedi
faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem
frontibus eorum; et sequitur: ne timeas eos, neque metuas a facie
eorum. Aliud autem requiritur ex parte rei denuntiatae scilicet
signum, per quod veritas rei denuntiatae demonstratur; unde et Moyses
a domino signum accepit, ut ei crederetur. Sed quia denuntiatio in
prophetia non principaliter, sed consequenter se habet in prophetia,
ideo infimus gradus prophetiae est in eo in quo invenitur quaedam
audacia vel promptitudo ad aliquid dicendum vel faciendum, sine hoc
quod ei aliqua revelatio fiat; sicut si dicamus aliquem gradum
prophetiae fuisse in Sampsone, largo modo accipiendo prophetiam,
secundum quod omnis supernaturalis influxus ad prophetiam reducitur.
Secundus vero gradus erit in eo qui habet visionem intellectualem
tantum secundum iudicium, ut in Salomone. Tertius vero in eo qui
habet intellectualem visionem cum imaginaria, ut in Isaia et
Ieremia. Quartus vero in eo qui habet visionem intellectualem
plenissimam quantum ad iudicium et quantum ad acceptionem, sicut in
David. Secundo possunt distingui gradus prophetiae ex dispositione
prophetantis; et sic cum prophetia fiat in somnio et in visione
vigiliae, ut dicitur Numer., XII, 6, perfectior est gradus
prophetiae quae est in vigilia, quam quae est in somnio: tum quia
intellectus est melius dispositus ad iudicandum; tum quia etiam
evocatio a sensibilibus non est facta naturaliter, sed ex intensione
perfecta interiorum virium, ad ea quae divinitus demonstrantur.
Tertio ex modo accipiendi: quia quanto expressius significatur res
prophetata, prophetiae gradus est sublimior. Nulla autem signa
aliquid expressius significant quam verba; et ideo altior gradus
prophetiae est quando percipiuntur verba expresse designantia rem
prophetatam, sicut de Samuele legitur I regum, III, 4, quam
quando demonstrantur aliquae figurae, quae sunt aliarum rerum
similitudines, sicut olla succensa ostensa est Ieremiae, Ierem.,
I, 13: ex hoc enim manifeste ostenditur quod lumen propheticum
magis in suo vigore percipitur quando secundum expressiorem
similitudinem res propheticae demonstrantur. Quarto ex parte eius qui
revelationem facit: eminentior enim gradus prophetiae est quando
videtur ille qui loquitur quam quando verba audiuntur tantum, sive sit
in somnio, sive sit in visione: quia ex hoc ostenditur quod magis
accedit propheta ad cognitionem eius qui revelat. Quando vero videtur
ille qui loquitur, altior gradus prophetiae est quando videtur in
specie Angeli, quam quando videtur in specie hominis; et adhuc
eminentior, si videatur in figura Dei, sicut Isa. VI, 1, vidi
dominum sedentem etc.: cum enim prophetiae revelatio a Deo descendat
in Angelum, et ab Angelo in hominem, tanto ostenditur plenior
prophetiae receptio, quanto magis acceditur ad primum principium
prophetiae.
Rationes illae quae ostendunt quod gradus prophetiae distinguuntur
secundum imaginariam visionem, concedendae sunt secundum modum
praedictum: nec hoc dicendum est, quod diversitas gradus distinctionem
exigat speciei.
Ad rationes vero quae sunt in oppositum, per ordinem respondendum
est. Ad quarum etiam primam patet responsio ex praedictis.
Ad secundum dicendum, quod quando aliquid distinguitur secundum
speciem, oportet quod fiat distinctio secundum illud quod est formale;
sed si fiat distinctio graduum in eadem specie potest esse etiam
secundum id quod est materiale; sicut animal distinguitur per
masculinum et femininum, quae sunt differentiae materiales, ut in X
Metaphysic. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod cum lumen propheticum non sit aliquid
immanens prophetae, sed sit quasi quaedam passio transiens, non
oportet etiam ut propheta semper sit in eodem gradu prophetiae; immo
quandoque fit ei revelatio secundum unum gradum, quandoque secundum
alium.
Ad quartum dicendum, quod cum aliqua nobiliora quandoque minus
perfecte cognoscantur, sicut cum de divinis habetur opinio et de
creaturis scientia; non potest ex rebus prophetatis gradus accipi
prophetiae; et praecipue cum ea quae sunt denuntianda, prophetae
revelantur secundum quod exigit eorum dispositio propter quos prophetia
datur. Potest etiam dici, quod etiam secundum res prophetatas gradus
prophetiae distinguuntur; sed tamen propter nimiam rerum revelatarum
diversitatem non possunt secundum hoc aliqui gradus determinati
prophetiae assignari, nisi forte in genere; ut si dicatur, quod cum
revelatur aliquid de Deo, est eminentior gradus quam cum revelatur de
creaturis.
Ad quintum dicendum, quod dicta et facta quae ibi tanguntur, non
pertinent ad revelationem prophetiae, sed ad denuntiationem, quae fit
secundum dispositionem eorum quibus denuntiatur. Unde secundum hoc non
possunt gradus prophetiae distingui.
Ad sextum dicendum, quod gratia signorum est differens a prophetia.
Potest tamen reduci ad prophetiam secundum hoc quod per signa veritas
prophetae demonstratur; unde et gratia signorum quantum ad hoc est
potior quam prophetia, sicut et scientia quae demonstrat propter quid,
est potior quam scientia quae dicit quia. Et propter hoc I
Corinth., XII, 9-10, praemittitur gratia signorum gratiae
prophetiae. Unde et ille propheta est excellentissimus qui etiam signa
facit habens revelationem propheticam. Si autem signa faciat sine
revelatione prophetica, etsi forte sit dignior simpliciter, non tamen
est dignior quantum pertinet ad rationem prophetiae; sed sic
computabitur talis in infimo gradu prophetiae, sicut ille qui habet
audaciam tantum ad aliquid faciendum.
|
|