|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Gregorius, per successiones temporum crevit
divinae cognitionis augmentum. Ergo posteriores prophetae fuerunt
excellentiores Moyse.
2. Praeterea, Glossa in principio Psalterii dicit quod David
dicitur propheta per excellentiam. Ergo Moyses non fuit
excellentissimus.
3. Praeterea, maiora miracula facta sunt per Iosue, qui fecit
solem et lunam stare, Iosue, X, 13, quam per Moysen; et
similiter per Isaiam, qui fecit solem retrocedere, ut habetur
Isaiae, XXXVIII, 8. Ergo Moyses non fuit prophetarum
maximus.
4. Praeterea, Eccli., XLVIII, 4, dicitur de Elia: quis
poterit tui similiter gloriari, qui sustulisti mortuum ab Inferis?
etc.; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, Matth. XI, 11, dicitur de Ioanne Baptista:
inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Ergo nec
fuit Moyses eo maior; et sic idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod dicitur Deuter., ultimo: non surrexit
propheta ultra in Israel sicut Moyses.
2. Praeterea, Num., XII, 6-7, dicitur: si quis fuerit
inter vos propheta domini, in somnio aut visione loquar ad eum; at non
talis servus meus Moyses, qui in omni domo fidelissimus est. Ex quo
patet quod ipse aliis prophetis praefertur.
Responsio. Dicendum, quod inter prophetas secundum aliquid
diversimode diversi possunt maiores reputari. Simpliciter autem
loquendo omnium maximus Moyses fuit; in eo enim quatuor quae ad
prophetiam requiruntur, excellentissime sunt inventa. Primo quidem
visio intellectualis in eo excellentissima fuit, secundum quam tantum
meruit elevari, ut ipsam Dei essentiam videret, ut dicitur Numer.
XII, 8: palam, non per figuras et aenigmata, videt Deum. Et
haec quidem eius visio non est facta Angelo mediante, sicut aliae
visiones prophetales; unde et ibidem dicitur: ore ad os loquar ei.
Et hoc expresse dicit Augustinus ad Paulinam de videndo Deum et
XII super Genesim ad litteram. Secundo imaginaria visio fuit in eo
perfectissima, quia eam quasi ad nutum habebat; unde dicitur Exod.
XXXIII, 11, quod loquebatur ei dominus (...) facie ad
faciem, sicut homo solet loqui ad amicum suum; in quo etiam alia eius
eminentia quantum ad imaginariam visionem potest notari: quod ipse
scilicet non solum audivit verba revelantis, sed vidit, non in figura
hominis vel Angeli, sed quasi ipsum Deum, non in somnio, sed in
vigilia; quod de nullo aliorum legitur. Tertio etiam eius denuntiatio
fuit excellentissima; quia omnes qui fuerunt ante eum, instruxerunt
familias suas per modum disciplinae; Moyses autem fuit primus qui
locutus est ex parte domini, dicens: haec dicit dominus; et non uni
familiae, sed toti populo; nec denuntiavit ex parte domini ut
attenderetur dictis alterius alicuius prophetae praecedentis, sicut
prophetae denuntiando inducebant ut observaretur lex Moysi; unde
denuntiatio praecedentium fuit praeparatio ad legem Moysi, quae fuit
fundamentum quoddam denuntiationis sequentium prophetarum. Quarto
etiam fuit eminentior quantum ad ea quae ordinantur ad denuntiationem.
Quantum ad miracula quidem, quia fecit signa ad conversionem et
instructionem totius generis; alii vero prophetae fecerunt particularia
signa ad speciales personas, et specialia negotia; unde dicitur
Deuter. XXXIV, 10: non surrexit ultra propheta in Israel
sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem. Quantum ad
eminentiam revelationis, in omnibus signis atque portentis quae per eum
misit, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius,
et infra magnaque mirabilia quae fecit Moyses coram universo Israel.
Quantum etiam ad audaciam apparet eminentissimus, quia in sola virga
descendit in Aegyptum, non solum ad denunciandum verba domini, sed
etiam ad flagellandum Aegyptum, et populum liberandum.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum de
his quae pertinent ad mysterium incarnationis de quibus aliqui
posteriores expressius revelationem acceperunt quam Moyses; non autem
quantum ad cognitionem divinitatis, de quo plenissime Moyses
instructus fuit.
Ad secundum dicendum, quod David dicitur esse excellentissimus
prophetarum, quia expressissime de Christo prophetavit et sine aliqua
imaginaria visione.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illa miracula fuerint maiora
miraculis Moysi quantum ad substantiam facti, tamen illa Moysi
fuerunt maiora quantum ad modum faciendi, quia facta sunt toti populo,
et ad populi institutionem in nova lege, et liberationem; illa vero
fuerunt ad aliqua particularia negotia.
Ad quartum dicendum, quod eminentia Eliae praecipue in hoc attenditur
quod a morte immunis conservatus fuit; fuit etiam multis aliis
prophetis eminentior quoad audaciam qua non pertimuit in diebus suis
principes et quoad magnitudinem signorum, ut ex verbis Ecclesiastici
ibidem habetur.
Ad quintum dicendum, quod cum Moyses aliis praefertur, intelligendum
est de his qui fuerunt in veteri testamento; quia tunc praecipue fuit
prophetia in suo statu, quando Christus, ad quem omnis prophetia
ordinabatur, expectabatur venturus. Ioannes autem ad novum pertinet
testamentum; unde Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad
Ioannem. In novo tamen testamento facta est manifestior revelatio:
unde dicitur II Corinth. III, 18: nos autem revelata facie
gloriam domini etc., ubi expresse apostolus se et alios apostolos
Moysi praefert. Et tamen non sequitur, si Ioanne Baptista nullus
fuit maior, quod propter hoc nullus fuerit eo excellentior in gradu
prophetiae: quia, cum prophetia non sit donum gratiae gratum
facientis, potest esse potior in prophetia qui est minor in merito.
|
|