|
Et videtur quod non sit habitus.
1. Quia ut dicit Commentator in III de anima, habitus est quo
quis quando vult operatur. Sed propheta non potest prophetia uti cum
voluerit, sicut patet IV regum, III, 15, de Eliseo, qui
regi quaerenti, responsum dare non potuit nisi vocato psalte, ut sic
super eum manus domini fieret. Ergo prophetia non est habitus.
2. Praeterea, quicumque habet aliquem habitum cognitivum, potest ea
quae subsunt illi habitui, considerare sine hoc quod ab alio accipiat;
qui enim ad hoc quod consideret, indiget instruente, nondum habet
habitum. Sed propheta non potest inspicere prophetabilia nisi
sigillatim ei revelentur: unde IV regum cap. IV, 27, dixit
Eliseus de muliere cuius filius erat defunctus: anima eius in
amaritudine est; et dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Ergo prophetia non est habitus cognoscitivus; nec alius esse potest,
cum ad cognitionem prophetia pertineat.
3. Sed dicebat, quod ad hoc habitu aliquo propheta indiget, ut ea
quae sibi divinitus indicantur, cognoscere possit.- Sed contra,
divina locutio est efficacior quam humana. Sed ad hoc quod aliquis ex
humana locutione intelligat aliquid esse futurum, nullo habitu
indiget. Ergo videtur quod multo minus ad percipiendam revelationem
qua Deus prophetae loquitur.
4. Praeterea, habitus sufficit ad omnia cognoscenda quae subsunt
habitui. Sed per donum prophetiae aliquis non instruitur de omnibus
prophetabilibus; ut enim dicit Gregorius in I homilia super Ezech.
et exemplis probat, aliquando spiritus prophetiae ex praesenti tangit
animum prophetantis, et ex futuro nequaquam tangit; aliquando ex
futuro tangit, et ex praesenti non tangit. Ergo donum prophetiae non
est habitus.
5. Sed dicebat, quod dono prophetiae non subsunt omnia
prophetabilia, sed illud tantum ad cuius revelationem datur.- Sed
contra, influentia aliqua coarctari non potest nisi vel ex parte
influentis, vel ex parte recipientis. Sed influentia prophetici doni
non recipit coarctationem, quo minus ad omnia prophetabilia se
extendat, ex parte recipientis: quia intellectus humanus est capax
cognitionis omnium prophetabilium; nec ex parte influentis, cuius est
largitas infinita. Ergo donum prophetiae ad omnia prophetabilia se
extendit.
6. Praeterea, ex parte affectivae se ita habet, quod per unum
gratiae influxum ab omni culpa anima liberatur. Ergo et ex parte
intellectus ita erit quod ex influentia unius prophetici luminis, ab
omni ignorantia prophetabilium anima purgabitur.
7. Praeterea, habitus gratuitus est perfectior quam acquisitus.
Sed habitus acquisitus se extendit ad plures actus. Ergo et
prophetia, si sit habitus gratuitus, non se extendet ad unum tantum
prophetabile, sed ad omnia.
8. Praeterea, si de singulis conclusionibus singuli habitus
habeantur, illi habitus non uniantur in unius totalis scientiae
habitu, nisi conclusiones illae connexionem habeant secundum quod ex
eisdem principiis deducuntur. Sed huiusmodi futura contingentia, et
alia de quibus est prophetia, non habent aliquam connexionem ad
invicem, sicut habent conclusiones unius scientiae. Ergo sequitur
quod si donum prophetiae ad unum tantum prophetatum se extendit, in uno
propheta tot sunt prophetiae habitus quot prophetabilia cognoscit, si
prophetia sit habitus.
9. Sed dicebat, quod habitus prophetiae semel infusus, ad omnia
prophetabilia se extendit; requiritur tamen nova revelatio quantum ad
specierum aliquarum ostensionem.- Sed contra, habitus prophetiae
infusus debet esse perfectior quam habitus scientiae acquisitae; et
lumen propheticum quam lumen naturale intellectus agentis. Sed ex
virtute luminis intellectus agentis, et habitu scientiae, adiuncto
etiam ministerio imaginativae virtutis, possumus formare tot species
quot sunt nobis necessariae ut exeamus in actualem considerationem eorum
ad quae habitus se extendit. Ergo multo fortius hoc potest propheta,
si habitum aliquem habet, sine hoc quod ei aliquae species de novo
ostendantur.
10. Praeterea, sicut habetur in Glossa in principio Psalterii,
prophetia est divina inspiratio, rerum eventus immobili veritate
denuntians. Inspiratio vero non nominat habitum, sed actum. Ergo
prophetia non est habitus.
11. Praeterea, videre est quoddam pati, secundum philosophum.
Ergo et visio passio. Sed prophetia est visio quaedam; I Reg.
IX, 9: qui nunc dicitur propheta, olim dicebatur videns. Ergo
prophetia non est habitus, sed magis passio.
12. Praeterea, secundum philosophum habitus est qualitas difficile
mobilis. Prophetia vero facile movetur, quia non semper prophetae
immanet, sed ad tempus: unde Amos VII, 14, super illud, non
sum propheta, dicit Glossa: spiritus non semper administrat
prophetiam prophetis, sed ad tempus; et tunc recte dicuntur prophetae
cum illuminantur. Gregorius etiam super Ezech. in I homilia dicit,
quod aliquando prophetiae spiritus prophetis deest, nec semper eorum
mentibus praesto est, quatenus, cum hunc non habent, se agnoscant ex
dono habere cum habent. Ergo prophetia non est habitus.
1. Sed contra. Secundum philosophum in III Ethic., tria sunt
in anima: potentia, habitus et passio. Sed prophetia non est
potentia, quia sic omnes essent prophetae, cum potentiae animae
omnibus sint communes; similiter nec est passio, quia passio est
tantum in parte animae sensitiva, ut dicitur in VII Lib.
physicorum. Ergo prophetia est habitus.
2. Praeterea, omne quod cognoscitur, aliquo habitu cognoscitur.
Sed propheta ea quae denuntiat, cognoscit: non autem habitu naturali
vel acquisito. Ergo aliquo habitu infuso, quem dicimus prophetiam.
3. Praeterea, si prophetia non sit habitus, hoc non erit nisi quia
propheta non potest sine nova acceptione omnia alia prophetabilia
inspicere. Sed hoc non impedit quin sit habitus: quia etiam habens
habitum communem principiorum, non potest considerare particulares
conclusiones alicuius scientiae, nisi superaddatur aliquis habitus
particularis scientiae. Ergo et nihil prohibet prophetiam esse habitum
quemdam universalem, et tamen ad singula prophetabilia cognoscenda
requiri novam revelationem.
4. Praeterea, fides habitus quidam est omnium credibilium; nec
habens tamen habitum fidei, statim novit distincte omnia credibilia,
sed indiget instructione ad hoc quod articulos distincte cognoscat.
Ergo etsi prophetia sit habitus, adhuc requiretur divina revelatio,
quasi quaedam allocutio, ut propheta distincte prophetabilia
cognoscat.
Responsio. Dicendum, quod, sicut dicit Glossa in principio
Psalterii, prophetia visio dicitur, et propheta videns, ut patet I
Reg. IX, 9, ut supra dictum est. Non tamen quaelibet visio
prophetia dici potest, sed visio eorum quae sunt procul a communi
cognitione; ut sic dicatur esse propheta non solum procul fans, id est
annuntians, sed etiam procul videns, a phanos, quod est apparitio.
Cum autem omne quod manifestatur, sub lumine quodam manifestetur, ut
etiam haberi potest ab apostolo, Ephes. V, 13, oportet ut ea
quae manifestantur homini supra cognitionem communem, quodam altiori
lumine manifestentur, quod lumen propheticum dicitur, ex cuius
receptione aliquis propheta constituitur. Sciendum est autem, quod
aliquid recipitur in aliquo dupliciter: uno modo ut forma in subiecto
consistens; alio modo per modum passionis; sicut pallor in eo qui
naturaliter vel ex aliquo forti accidente hunc colorem habet, est ut
quaedam qualitas; in eo vero qui subito ex aliquo timore pallescit,
est ut quaedam passio. Similiter etiam et lumen corporale est quidem
in stellis ut stellarum qualitas, utpote quaedam forma in eis
permanens; in aere vero est ut quaedam passio, quia lumen non
retinet, sed recipit tantum per appositionem corporis lucidi. In
intellectu igitur humano lumen quoddam est quasi qualitas vel forma
permanens, scilicet lumen essentiale intellectus agentis, ex quo anima
nostra intellectualis dicitur. Sic autem lumen propheticum in propheta
esse non potest. Quicumque enim aliqua cognoscit intellectuali
lumine, quod est ei effectum quasi connaturale ut forma in eo
consistens, oportet quod de eis fixam cognitionem habeat. Quod esse
non potest, nisi ea inspiciat in principio in quo possunt cognosci:
quamdiu enim non fit resolutio cognitorum in sua principia, cognitio
non firmatur in uno, sed apprehendit ea quae cognoscit secundum
probabilitatem quamdam utpote ab aliis dicta: unde necesse habet de
singulis acceptionem ab aliis habere. Sicut si aliquis nesciret
geometriae conclusiones ex principiis deducere, habitum geometriae non
haberet; sed quaecumque de conclusionibus geometriae sciret,
apprehenderet quasi credens docenti, et sic indigeret ut de singulis
instrueretur: non enim posset ex quibusdam in alia pervenire firmiter,
non facta resolutione in prima principia. Principium autem in quo
possunt cognosci futura contingentia, et alia quae cognitionem
naturalem excedunt, de quibus est prophetia, est ipse Deus. Unde
cum prophetae Dei essentiam non videant, non possunt ea quae
prophetice vident, cognoscere aliquo lumine quod sit quasi quaedam
forma habitualis eis inhaerens: sed oportet quod de singulis sigillatim
instruantur. Unde oportet quod lumen propheticum non sit habitus, sed
magis sit in anima prophetae per modum cuiusdam passionis ut lumen solis
in aere. Unde, sicut lumen non remanet in aere nisi apud
irradiationem solis, ita nec lumen praedictum remanet in mente
prophetae nisi quando actualiter divinitus inspiratur. Et inde est
quod sancti de prophetia loquentes, de ea per modum passionis
loquuntur, dicentes eam esse inspirationem vel tactum quemdam, quo
spiritus sanctus dicitur tangere cor prophetae: et aliis huiusmodi
verbis, de prophetia loquuntur. Et sic patet quod quantum ad lumen
propheticum, prophetia non potest esse habitus. Sed sciendum, quod
sicut est in rebus corporalibus, quod aliquid post passionem, etiam
passione abeunte, efficitur habilius ad patiendum, sicut aqua
calefacta prius, facilius postmodum post infrigidationem calefiet, et
homo post frequentes tristitias facilius ad tristitiam provocatur; ita
etiam quando mens aliqua divina inspiratione tangitur, etiam illa
inspiratione abeunte remanet habilior ad iterato recipiendum, sicut
post devotam orationem remanet mens devotior; unde propter hoc, ut
Augustinus dicit in Lib. de orando Deum: ne mens quae curis et
negotiis tepescere coeperat, omnino refrigescat, et penitus
extinguatur, nisi crebrius inflammetur, certis horis ad negotium
orandi mentem revocamus. Unde et mens prophetae postquam fuerit semel
vel pluries divinitus inspirata, etiam actuali inspiratione cessante
remanet habilior ut iterum inspiretur. Et haec habilitas potest
habitus prophetiae dici; sicut etiam Avicenna dicit, VI de
naturalibus, quod habitus scientiarum in nobis nihil aliud sunt quam
habilitates quaedam animae nostrae ad hoc quod recipiat illustrationem
intelligentiae agentis, et species intelligibiles ab ea in se
effluentes. Sed tamen non proprie potest dici habitus, sed magis
habilitas vel dispositio quaedam, a qua aliquis nominatur propheta,
etiam quando actu non inspiratur. Tamen ne fiat vis in vocabulo
habitus, sustinentes utramque partem, utrisque rationibus
respondeamus.
Ad primum igitur dicendum, quod definitio illa inducitur de habitu
proprie accepto: et sic habilitas praedicta prophetandi, habitus dici
non potest; per quem tamen modum potest dici habitus secundum opinionem
Avicennae etiam habilitas animae nostrae ad recipiendum ab
intelligentia agente, quia illa receptio est naturalis secundum eius
opinionem. Unde in eo, qui habet habilitatem, habet in potestate
recipere cum vult, quia influentia naturalis non deest materiae
dispositae. Sed influentia prophetiae dependet ex sola divina
voluntate; unde, quantacumque sit habilitas in mente prophetae, non
est in eius potestate ut prophetia utatur.
Ad secundum dicendum, quod si lumen propheticum inesset menti ut
habitus quidam scientiae de rebus prophetatis, non indigeret propheta
ad quaelibet prophetabilia cognoscenda, nova revelatione; indiget
autem, quia illud lumen non est habitus. Sed habilitas ipsa ad lumen
percipiendum, similitudinem habitus habet, sine quo lumine
prophetabilia cognosci non possunt.
Ad tertium dicendum, quod post perceptionem divinae locutionis, qua
prophetam alloquitur interius, quae nihil aliud est quam mentis
illustratio; non requiritur aliquis habitus quo interius audita
percipiantur; sed ad hanc locutionem percipiendam tanto magis videtur
habilitas aliqua operari, quanto ista locutio est excellentior, et
eius perceptio vires naturales excedit.
Ad quartum patet solutio ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod lumen propheticum semel infusum non facit
cognitionem de omnibus prophetabilibus, sed solum de illis propter
quorum cognitionem datur. Haec autem arctatio non provenit ex
impotentia largientis, sed ex ordine sapientiae ipsius, qui dividit
singulis prout vult.
Ad sextum dicendum, quod omnia peccata mortalia habent in hoc
convenientiam quamdam, quod per eorum quodlibet homo separatur a Deo;
unde gratia, quae hominem Deo coniungit, ab omni peccato mortali
liberat; non autem ab omni veniali, quia venialia a Deo non
separant. Res autem prophetabiles non habent ad invicem connexionem
nisi in ipso ordine divinae sapientiae; unde ab his qui divinam
sapientiam totaliter non intuentur, potest unum sine alio videri.
Ad septimum dicendum, quod habitus infusus est perfectior quam
acquisitus secundum genus suum, scilicet ratione originis, et ratione
eius propter quod datur, quod est alius eo ad quod ordinatur habitus
acquisitus. Sed quantum ad modum habendi vel perficiendi, nihil
prohibet habitum acquisitum perfectiorem esse; sicut patet quod per
habitum fidei infusum non ita perfecte videmus credibilia sicut per
habitum scientiae acquisitum conclusiones scientiarum. Et similiter
lumen propheticum quamvis sit infusum, non tamen ita perfecte in nobis
existit sicut habitus acquisiti; quod etiam dignitati infusorum
habituum attestatur, quia ex eorum altitudine contingit ut humana
infirmitas eos plene possidere non possit.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procederet si lumen quo
perfunditur mens prophetae, esset habitus; non autem si ponimus
habilitatem ad percipiendum lumen praedictum esse habitum, vel quasi
habitum; cum ex eodem possit esse aliquis habilis ut illuminetur de
quocumque.
Ad nonum dicendum, quod qualiter formatio specierum de novo requiratur
ad propheticam revelationem, infra dicetur.
Ad decimum dicendum, quod, licet inspiratio habitum non nominet,
tamen ex hoc non potest probari quod prophetia non sit habitus;
consuetum est enim quod habitus per actus definiantur.
Ad undecimum dicendum, quod videre, secundum philosophum dupliciter
dicitur: scilicet habitu, et actu; unde et visio actum et habitum
nominare potest.
Ad duodecimum dicendum, quod lumen propheticum non est qualitas
difficile mobilis, sed aliquid transiens; et secundum hoc loquuntur
auctoritates inductae. Sed habilitas illa quae remanet ad
illustrationem denuo percipiendam, non est facile mobilis; immo diu
permanet, nisi in propheta fiat magna transmutatio, per quam talis
habilitas tollatur.
Ad primum vero eorum, quae sunt in contrarium, dicendum quod quia
actus totaliter ab habitu oritur, ideo in illa philosophi divisione
actus ad habitum reducitur, vel etiam ad passionem, eo quod passio
actus quidam animae est, ut irasci et concupiscere. Prophetia autem
quantum ad ipsam visionem prophetae est actus quidam mentis; quantum
vero ad lumen, quod raptim, et quasi pertranseunter, decipitur, est
similis passioni, prout in intellectiva parte receptio passio dicitur:
quia intelligere etiam quoddam pati est, ut dicitur III de anima.
Vel potest dici, quod illa divisio philosophi, si membra divisionis
proprie accipiantur, non sufficienter comprehendunt omnia quae in anima
sunt; sed ea tantum quae ad materiam pertinent moralem, de qua
philosophus intendit, sicut etiam patet per exempla, quibus ibidem
philosophus se exponit.
Ad secundum dicendum, quod non omne quod cognoscitur, sub aliquo
habitu cognoscitur, sed solum illud de quo perfecta cognitio habetur;
sunt enim actus imperfecti in nobis qui ex habitu non procedunt.
Ad tertium dicendum, quod in scientiis demonstrativis sunt quaedam
communia, in quibus particulares conclusiones quasi in quibusdam
seminibus virtualiter continentur; unde ille qui habet habitum illorum
communium, non se habet ad particulares conclusiones nisi in potentia
remota, quae indiget motore ut in actum pertingat. Sed in rebus
prophetabilibus non est talis ordo, ut quaedam ex aliis primis
deducantur, ut sic qui habet primorum habitum, habeat sub quadam
confusione habitus secundorum; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod intellectus alio modo perficitur prophetia
et fide. Prophetia enim perficit intellectum secundum se; unde
oportet ut ea, ad quae propheta est perfectus dono prophetiae, possit
distincte inspicere. Sed fides perficit intellectum in ordine ad
affectum: actus enim fidei est intellectus imperati a voluntate; unde
per fidem intellectus nihil aliud habet nisi ut sit paratus ad
assentiendum his quae Deus credi mandat. Et hinc est quod fides
assimilatur auditui; sed prophetia visioni. Et sic non oportet quod
habens habitum fidei distincte cognoscat omnia credibilia, sicut
oporteret de habente habitum prophetiae quod omnia prophetabilia
distincte agnosceret.
|
|