|
Et videtur quod non.
1. Quia prophetia est inspiratio, rerum eventus immobili veritate
denuntians. Eventus autem rerum dicuntur futura contingentia,
cuiusmodi non sunt conclusiones scientiae demonstrativae. Ergo de
talibus non potest esse prophetia.
2. Praeterea, Hieronymus dicit quod prophetia est signum divinae
praescientiae. Praescientia autem de futuris est. Cum igitur
futura, praecipue contingentia, de quibus maxime videtur esse
prophetia, non possint esse conclusiones alicuius scientiae, videtur
quod non possit de scibilibus conclusionibus esse prophetia.
3. Praeterea, natura non abundat superfluis, nec deficit in
necessariis; et multo minus Deus, cuius actio est ordinatissima.
Sed homo ad sciendum conclusiones scientiarum demonstrativarum, habet
aliam viam quam per prophetiam, scilicet per principia per se nota.
Ergo videtur quod superfluum esset, si huiusmodi per prophetiam
cognoscerentur.
4. Praeterea, diversus modus generationis est indicium diversitatis
speciei; unde mures generati ex semine, non sunt eiusdem speciei cum
illis qui ex putrefactione generantur, ut dicit Commentator VIII
Phys. Sed homines naturaliter conclusiones scientiarum
demonstrativarum ex principiis per se notis accipiunt. Si igitur sunt
aliqui homines qui alio modo scientias demonstrativas accipiant, utpote
per prophetiam, erunt alterius speciei, et aequivoce homines
dicuntur; quod videtur absurdum.
5. Praeterea, scientiae demonstrativae sunt de his quae se habent
indifferenter ad omne tempus. Sed prophetia non similiter se habet ad
omne tempus; immo quandoque spiritus prophetarum tangit cor prophetae
de praesenti et non de futuro, quandoque e contrario, ut Gregorius
dicit super Ezech. Ergo prophetia non est de illis de quibus est
scientia.
6. Praeterea, ad ea quae per prophetiam sciuntur, non eodem modo se
habet mens prophetae, et cuiuscumque alterius. Sed in omnibus quae
sciuntur per demonstrationem, idem est iudicium prophetae, et
cuiuscumque alterius scientis illud; et neuter alteri praefertur, ut
dicit Rabbi Moyses. Ergo de his quae per demonstrationem sciuntur,
non est prophetia.
1. Sed contra. Prophetis non credimus nisi quatenus spiritu
prophetiae inspirantur. Sed illis quae sunt scripta in libris
prophetarum, oportet nos fidem adhibere, etiam si pertineant ad
conclusiones scientiarum, utpote quod dicitur: qui firmavit terram
super aquas, vel si qua sunt alia huiusmodi. Ergo prophetiae spiritus
inspirat prophetas etiam de conclusionibus scientiarum.
2. Praeterea, sicut se habet gratia signorum ad operandum ea quae
sunt supra virtutem naturae, ita se habet donum prophetiae ad
cognoscendum ea quae naturalem cognitionem excedunt. Sed per gratiam
signorum non solum fiunt ea quae natura facere non potest, ut puta
illuminare caecos et suscitare mortuos, sed etiam quae natura facere
potest, ut curare febrientes. Ergo per donum prophetiae non solum
cognoscuntur ea ad quae naturalis cognitio non potest attingere, sed
etiam ea ad quae naturalis cognitio attingere potest, cuiusmodi sunt
conclusiones scientiarum; et sic videtur quod de eis possit esse
prophetia.
Responsio. Dicendum, quod in omnibus quae sunt propter finem,
materia determinatur secundum exigentiam finis, ut patet in II
Phys. Donum autem prophetiae datur ad utilitatem Ecclesiae, ut
patet I ad Cor., XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus
ad utilitatem, et subiungit multa inter quae connumerat prophetiam;
unde omnia illa quorum cognitio potest esse utilis ad salutem est
materia prophetiae, sive sint praeterita, sive praesentia sive
futura, sive etiam aeterna, sive necessaria, sive contingentia.
Illa vero quae ad salutem pertinere non possunt, sunt extranea a
materia prophetiae; unde Augustinus dicit, II super Genesim ad
litteram, quod quamvis auctores nostri sciverint cuius figurae sit
caelum; tamen per eos dicere noluit nisi quod prodest saluti; et
Ioannis cap. XVI, vers. 13 dicitur: cum venerit ille spiritus
veritatis, docebit vos omnem veritatem; Glossa saluti necessariam.
Dico autem necessaria ad salutem, sive sint necessaria ad
instructionem fidei, sive ad informationem morum. Multa autem quae
sunt in scientiis demonstrata, ad hoc possunt esse utilia; utpote
intellectum esse incorruptibilem, et ea quae in creaturis considerata
in admirationem divinae sapientiae et potestatis inducunt. Unde et de
his in sacra Scriptura invenimus fieri mentionem. Sciendum tamen,
quod cum prophetia sit cognitio eorum quae sunt procul, non eodem modo
se habet ad omnia praedicta. Quaedam enim sunt procul a nostra notitia
ex parte ipsorum, quaedam vero ex parte nostra. Ex parte quidem
ipsorum sunt procul futura contingentia, quae per hoc non cognoscibilia
sunt, quod ab esse deficiunt, cum nec in se sint, nec in causis suis
determinentur. Sed ex parte nostra sunt procul illa, in quorum
cognitione accidit difficultas propter nostrum defectum, non propter
ea, cum sint maxime cognoscibilia et perfectissima entia, sicut res
intelligibiles, et praecipue aeternae. Quod autem competit alicui
secundum se, verius competit ei quam quod competit sibi ratione
alterius; unde et futura contingentia verius sunt procul a cognitione
quam quaecumque alia, et ideo praecipue videntur ad prophetiam
pertinere, in tantum quod quasi praecipua prophetiae materia in
definitione prophetiae ponantur, in hoc quod dicitur: prophetia est
divina inspiratio, rerum eventus etc.; ex quo etiam nomen prophetiae
videtur esse acceptum; unde dicit Gregorius super Ezech., quod cum
ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat; quando de praeterito
vel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit. Eorum vero quae
sunt procul ex parte nostra, est etiam consideranda quaedam
distinctio. Quaedam enim sunt procul utpote omnem cognitionem humanam
excedentia, ut Deum esse trinum et unum, et alia huiusmodi: et talia
non sunt conclusiones scientiarum. Quaedam vero sunt procul utpote
excedentia cognitionem alicuius hominis, non cognitionem humanam
simpliciter; utpote quae a doctis per demonstrationem sciuntur, sed
indocti naturali cognitione ad ea non pertingunt, sed quandoque
elevantur ad ea revelatione divina: et huiusmodi non sunt prophetabilia
simpliciter, sed respectu huius. Et sic possunt subesse prophetiae
conclusiones demonstratae in scientiis.
Ad primum igitur dicendum, quod eventus rerum ponuntur in definitione
prophetiae quasi materia maxime propria prophetiae, non autem ita quod
sint tota prophetiae materia.
Et similiter dicendum ad secundum, quod ratione principalis suae
materiae prophetia signum praescientiae dicitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis conclusiones scientiarum possint
sciri alio modo quam per prophetiam, non tamen est superfluum ut lumine
prophetiae ostendantur, quia firmius adhaeremus prophetarum dictis per
fidem quam demonstrationibus scientiarum; et in hoc etiam Dei gratia
commendatur, et ipsius perfecta scientia ostenditur.
Ad quartum dicendum, quod causae naturales habent determinatos
effectus, cum earum virtutes sint finitae et limitatae ad unum; et
ideo quae a diversis causis naturalibus producuntur in esse, secundum
diversum generationis modum oportet esse specie diversa. Sed virtus
divina, cum sit infinita, potest producere eosdem effectus in specie
sine operatione naturae quos natura producit; unde non sequitur quod,
si ea quae naturaliter cognosci possunt, divinitus revelentur, illi
qui diversimode cognitionem accipiunt, specie differant.
Ad quintum dicendum, quod licet prophetia interdum sit de his quae
diversis temporibus distinguuntur, interdum tamen est de illis quae per
omne tempus sunt vera.
Ad sextum dicendum, quod Rabbi Moyses non intelligit quin de his
quae per demonstrationem sciuntur, possit fieri revelatio prophetae;
sed quia ex quo per demonstrationem sciuntur, non differt an de eis
habeatur prophetia, vel non.
|
|