|
Et videtur quod sic.
1. Omnis enim perfectio quae non recipitur in aliquo nisi secundum
dispositionem recipientis, requirit aliquam determinatam dispositionem
in recipiente. Sed prophetia est talis perfectio, ut patet Amos,
I, 2 super illud: dominus de Sion rugiet, ubi dicit Glossa
Hier.: naturale est, inquit, ut omnes qui volunt rem rei
comparare, ex eis rebus sumant comparationes quas sunt experti, et in
quibus sunt nutriti; verbi gratia, nautae suos inimicos ventis,
damnum naufragio; sic pastores timorem suum rugitui leonis assimilant,
inimicos dicunt leones, ursos vel lupos: et sic iste, qui fuit pastor
pecorum, timorem Dei rugitui leonis assimilat. Ergo prophetia
aliquam determinatam dispositionem praeexigit in natura humana.
2. Praeterea, ad prophetiam requiritur bonitas imaginationis, cum
etiam per visionem imaginariam frequenter prophetia fiat. Sed ad
bonitatem imaginativae virtutis requiritur bona dispositio et complexio
organi. Ergo ad prophetiam praeexigitur dispositio naturalis.
3. Praeterea, impedimentum naturale est fortius quam id quod
accidentaliter supervenit. Sed aliquae passiones accidentaliter
supervenientes impediunt prophetiam; unde dicit Hieron. super
Matth.: tempore illo quo coniugales actus geruntur, praesentia
spiritus sancti non dabitur, etiam si propheta esse videatur qui
officio generationis obsequitur. Nec hoc est propter culpam, quia
actus matrimonialis culpa caret, sed propter concupiscentiae passionem
annexam. Ergo multo fortius indispositio naturalis complexionis
impedit aliquem ne possit fieri propheta.
4. Praeterea, natura ordinatur ad gratiam, sicut gratia ad
gloriam. Sed gloria praeexigit gratiae perfectionem in eo qui debet ad
gloriam pervenire. Ergo et prophetia, et alia dona gratuita,
praeexigunt naturalem dispositionem.
5. Praeterea, speculatio prophetiae est altior quam scientiae
acquisitae. Sed speculatio scientiae acquisitae impeditur per
indispositionem naturalis complexionis: cum quidam sint ita indispositi
ex naturali complexione, quod vix aut nunquam ad scientias acquirendas
pertingere possint. Ergo multo fortius indispositio naturalis
complexionis speculationem prophetiae impedit.
6. Praeterea, quae a Deo sunt, ordinata sunt; ut dicitur Rom.
XIII, 1. Sed donum prophetiae est a Deo. Ergo ordinate ab eo
distribuitur. Sed non esset ordinata distributio, si daretur ei qui
non est ad eam habendam dispositus. Ergo prophetia praeexigit
naturalem dispositionem.
1. Sed contra. Illud quod dependet ex solo arbitrio dantis, non
praeexigit aliquam dispositionem in recipiente. Sed prophetia est
huiusmodi, ut patet per hoc quod I Cor. XII, 11, enumerata
prophetia et aliis spiritus sancti donis, subiungitur: haec autem
omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult;
et Ioann., III, 8, dicitur: spiritus ubi vult spirat.
2. Praeterea, I Corinth., I, 27-28, dicit apostolus:
quae infirma sunt mundi, elegit Deus, ut confundat fortia et
contemptibilia et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret.
Ergo dona spiritus sancti non praeexigunt de necessitate aliquam
dispositionem in subiecto.
3. Praeterea, Gregorius dicit in homilia Pentecostes: implet
spiritus sanctus citharaedum puerum, et Psalmistam facit; implet
pastorem Armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit. Ergo
donum prophetiae non praeexigit aliquam dispositionem vel statum in eo
cui datur; sed ex sola divina voluntate dependet eius collatio.
Responsio. Dicendum, quod in prophetia duo est considerare:
scilicet ipsum prophetiae donum, et huius doni iam percepti usum.
Ipsum igitur prophetiae donum supra facultatem hominis existens, a
Deo datur, non virtute alicuius causae creatae; quamvis prophetia
naturalis ex virtute alicuius creaturae perficiatur in nobis, ut dictum
est. Hoc autem differt inter operationem divinam et operationem
creaturae: quod quia Deus sua operatione non solum formam, sed et
materiam producit; non praeexigat eius operatio, sicut nec materiam,
ita nec dispositionem materialem ad effectum perficiendum. Nec tamen
formam sine materia aut sine dispositione facit, sed simul potest
materiam et formam condere unica operatione; vel etiam materiam
quantumcumque indispositam ad debitam dispositionem reducere, quae
competat perfectioni quam inducit: sicut patet in suscitatione mortui.
Corpus enim mortuum est omnino indispositum ad animam recipiendam, et
tamen unico divino opere corpus et animam, et dispositionem ad animam
recipit. Sed ad operationem creaturae praeexigitur et materia, et
debita materiae dispositio; non enim potest virtus creata ex quolibet
quodlibet facere. Patet ergo quod prophetia naturalis praeexigit
dispositionem debitam naturalis complexionis; sed prophetia quae est
spiritus sancti donum, non praeexigit eam. Exigit tamen quia simul
cum dono prophetiae datur etiam prophetae dispositio naturalis quae sit
ad prophetiam conveniens. Usus autem prophetiae cuiuslibet est in
potestate prophetae; et secundum hoc dicitur I Cor. XIV, 32
quod spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; et ideo ab usu
prophetiae aliquis seipsum impedire potest, et ad debitum prophetiae
usum de necessitate dispositio debita requiritur, cum prophetiae usus
ex virtute creata prophetae procedat. Unde et determinatam
dispositionem praeexigat.
Ad primum igitur dicendum, quod quaedam dispositiones sunt
indifferentes ad prophetiam; et hae divina operatione non mutantur in
propheta; et secundum earum convenientiam prophetia procedit.
Indifferens enim est ad prophetiam, quibuscumque similitudinibus res
prophetata figuretur. Dispositiones vero contrariae, divina virtute
auferuntur a propheta, et dispositiones necessariae conferuntur.
Ad secundum dicendum, quod ad prophetiam requiritur bonitas
imaginationis, non autem de necessitate praeexigitur; quia ipse
Deus, qui donum prophetiae infundit, potens est complexionem organi
imaginativae virtutis in melius reformare, sicut et oculos lippos, ut
clare videre possint.
Ad tertium dicendum, quod huiusmodi passiones vehementes ad se trahunt
totaliter rationis attentionem, et per consequens eam avertunt a
spiritualium inspectione; et ideo vehementibus passionibus vel irae vel
tristitiae, aut delectationis, usus prophetiae impeditur etiam in eo
qui prophetiae donum percepit; et sic etiam naturalis indispositio
complexionis impediret, nisi divina virtute quodammodo curaretur.
Ad quartum dicendum, quod similitudo proposita quantum ad hoc
verificatur, quod, sicut gratia superadditur naturae, ita gloria
gratiae. Non tamen est similitudo quantum ad omnia, quia gratia
meretur gloriam, non autem natura meretur gratiam. Et ideo
praeexigitur meritum gratiae ad gloriam habendam, non autem dispositio
naturae ad gratiam obtinendam.
Ad quintum dicendum, quod scientia acquisita causatur ex nobis
quodammodo. Non est autem in nostra potestate complexionem organorum
animae meliorare, sicut est in potestate divina, qui donum prophetiae
infundit; et ideo non est simile.
Ad sextum dicendum, quod donum prophetiae a Deo ordinatissime
dividitur; et hoc etiam ad huius distributionis ordinationem pertinet,
ut aliquando conferatur illis qui videntur ad hoc maxime indispositi,
ut sic divinae virtuti tribuatur, et non glorietur omnis caro coram
illo, ut dicitur I Cor. I, 29.
|
|