|
Et videtur quod sic.
1. Quia Sapient. VII, 27, dicitur: per nationes in animas
sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Sed amici
Dei non sunt nisi illi in quibus bonitas morum viget; Ioann.
XIV, 23: si quis diligit me, sermones meos servabit. Ergo et
ille qui non est bonorum morum, propheta non constituitur.
2. Praeterea, prophetia donum spiritus sancti est. Sed spiritus
sanctus non inhabitat aliquem peccatorem; ut patet per id Sap. cap.
I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ergo
prophetiae donum non potest esse in aliquo peccatore.
3. Praeterea, illud quo quis male uti non potest, esse non potest
in aliquo peccatore. Sed prophetia nullus male uti potest. Cum enim
actus prophetiae sit a spiritu sancto, si aliquis prophetia male
uteretur, esset idem actus a peccato, et a spiritu sancto: quod esse
non potest. Ergo prophetia non potest esse in aliquo peccatore.
4. Praeterea, philosophus dicit in libro de somno et vigilia, quod
si divinatio somniorum est a Deo, inconveniens est eam immittere
quibuslibet, et non optimis viris. Sed constat prophetiae donum esse
tantum a Deo. Ergo inconveniens est dicere, quod detur nisi optimis
viris.
5. Praeterea, sicut dicit Plato, optimi est optima adducere. Sed
prophetia convenientius est in homine bono quam in malo. Ergo cum
Deus sit optimus, nunquam malis donum prophetiae dabit.
6. Praeterea, in operatione naturae similitudo divinae operationis
invenitur; unde et Dionysius IV cap. de Divin. Nomin. divinam
bonitatem radio solari comparat propter similitudinem effectus. Sed
operatione naturali magis dispositis aliquae perfectiones magis dantur;
sicut a sole corpora magis pervia magis illustrantur. Cum igitur ad
recipiendum donum prophetiae magis sit dispositus bonus quam malus,
videtur quod multo amplius bonis quam malis dari debeat. Sed non
omnibus bonis datur. Ergo nulli malo debet dari.
7. Praeterea, gratia ad hoc datur quod natura elevetur. Sed natura
magis debet elevari in bonis quam in malis. Ergo gratia prophetiae
magis debet dari bonis quam malis, et sic idem quod prius.
1. Sed contra est quod Balaam propheta fuisse dicitur qui tamen
malus fuit.
2. Praeterea, Matth., VII, 22, ex persona damnatorum
dicitur: domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et virtutes etc.;
ergo prophetia potest esse in hominibus malis.
3. Praeterea, quicumque non habet caritatem, est malus. Sed
prophetia potest esse in aliquo non habente caritatem, ut patet I ad
Cor. c. XIII, 2: si habuero omnem scientiam et noverim
mysteria omnia, caritatem autem non habuero et cetera. Ergo prophetia
potest esse in aliquo peccatore.
Responsio. Dicendum, quod bonitas hominis in caritate consistit,
per quam homo Deo unitur. Quaecumque ergo sine caritate esse
possunt, communiter inveniri possunt in bonis et malis. In hoc enim
praecipue divina bonitas commendatur, quod tam bonis quam malis utitur
ad suum propositum implendum; et ideo utrisque, tam bonis quam malis,
illa dona largitur quae ad caritatem, necessariam dependentiam non
habent. Prophetia autem non habet aliquam necessariam colligantiam cum
caritate, propter duo. Primo, quia prophetia est in intellectu,
caritas autem in affectu. Intellectus autem est prior affectu; et sic
prophetia et aliae intellectus perfectiones non dependent a caritate.
Et hac ratione fides et prophetia et scientia et omnia huiusmodi in
bonis et malis esse possunt. Secundo, quia prophetia datur alicui ad
utilitatem Ecclesiae, et non propter seipsum. Contingit autem
aliquem utiliter quantum ad aliquid Ecclesiae deservire qui in se ipso
bonus non est, quasi Deo per caritatem coniunctus; unde prophetia et
operatio miraculorum et ecclesiastica ministeria et omnia huiusmodi,
quae ad utilitatem Ecclesiae conferuntur, inveniuntur quandoque sine
caritate, quae sola homines bonos facit. Sciendum tamen est, quod
inter peccata quibus caritas amittitur, quaedam sunt quae usum
prophetiae impediunt, quaedam quae non. Quia enim carnalia peccata
mentem a spiritualitate omnino retrahunt; ex hoc ipso quod aliquis
carnalibus peccatis est subditus, ineptus ad prophetiam redditur, ad
cuius revelationem summa spiritualitas mentis requiritur. Peccata vero
spiritualia spiritualitatem mentis non ita impediunt. Et ideo
contingit esse aliquem prophetam spiritualibus vitiis subditum, non
autem carnalibus; vel etiam immensis saeculi sollicitudinibus, quibus
mens a sua spiritualitate retrahatur. Et ideo dicit Rabbi Moyses,
quod hoc est signum quod aliquis sit falsus propheta, quando
voluptatibus et sollicitudinibus saeculi detinetur. Et hoc consonat ei
quod habetur Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis; et
infra: a fructibus eorum cognoscetis eos; quod de manifestis oportet
intelligi, ut ibidem dicit Glossa, quae maxime sunt peccata
carnalia; spiritualia enim vitia interius latent.
Ad primum ergo dicendum, quod sapientia se transfert in animam
dupliciter. Uno modo ut ipsamet Dei sapientia animam inhabitet; et
sic hominem sanctum facit et Dei amicum. Alio modo solum quantum ad
effectum; et sic non oportet quod sanctum faciat vel Dei amicum; et
sic transfert se in mentem malorum quos prophetas constituit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis prophetia sit spiritus sancti
donum, non tamen cum dono prophetiae spiritus sanctus datur, sed
solummodo cum dono caritatis; unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod prophetia non contingit male uti, ita quod
ipse prophetiae actus, inquantum a prophetia egreditur, sit malus.
Cum enim aliquis prophetiae actum ad aliquod malum ordinat, tunc
quidem ipse prophetiae actus bonus est, et a spiritu sancto, sed
ordinatio illius actus in finem indebitum non est a spiritu sancto, sed
a perversa hominis voluntate.
Ad quartum dicendum, quod intentio philosophi est dicere, quod ea
quae divinitus dantur, dependent ex voluntate datoris, quae non potest
esse irrationabilis; unde, si praescientia futurorum quae est in
somniis, a Deo immitteretur, appareret in ista immissione aliqua
discretio. Nunc autem non apparet, cum in quibuslibet talis divinatio
fiat, quod ostendit divinationem somniorum esse a natura. In dono
autem prophetiae invenimus discretionem, quia non omnibus datur, etiam
qui sic vel sic dispositi sint; sed illis solis quos divina voluntas
elegerit: qui tamen simpliciter non sint boni vel optimi quantum ad
seipsos; sunt tamen boni quantum ad hoc quod per eos prophetae officium
exerceatur, secundum quod competere iudicat sapientia divina.
Ad quintum dicendum, quod in hoc Deus optimus ostenditur, quod non
solum bonis sed etiam malis novit bene uti; unde nihil summae bonitati
derogatur, si per malos prophetas bonum prophetae officium administrari
facit.
Ad sextum dicendum, quod non quicumque est bonus est magis aptus ad
prophetiam habendam quam quilibet peccator; cum aliqui caritate
carentes habeant mentes aptas ad spiritualia percipienda, utpote a
terrenis et carnalibus vacantes, et naturali intellectus praediti
claritate; quibusdam e contrario caritatem habentibus terrenis negotiis
implicitis, et carnali dantibus operam generationi, nec intellectum
habentibus naturaliter perspicacem. Et ideo quandoque propter has et
similes conditiones datur prophetiae donum aliquibus malis, quod
denegatur aliquibus bonis.
Ad septimum dicendum, quod per gratiam prophetiae elevatur natura
hominis non ad gloriam habendam directe, sed ad utilitatem aliorum; in
bonis autem est natura magis elevata per gratiam gratum facientem ad
gloriam obtinendam; unde ratio non sequitur.
|
|