|
Et videtur quod sic.
1. Quia Isa. XXXVIII, 1, super illud: dispone domui tuae
etc., dicit Glossa: prophetae in libro ipso praescientiae Dei, ubi
omnia scripta sunt, legunt. Sed liber praescientiae Dei nihil aliud
esse videtur quam aeternitatis speculum, in quo ab aeterno omnes formae
rerum resplendent. Ergo prophetae vident in speculo aeternitatis.
2. Sed dicebat, quod prophetae dicuntur in libro praescientiae
legere, aut in speculo aeternitatis videre, non materialiter quasi
ipsum speculum aut librum videant, sed causaliter, quia ex libro illo
vel speculo prophetiae cognitio derivatur.- Sed contra per hoc quod
propheta dicuntur videre in speculo aeternitatis, aut legere in libro
divinae praescientiae, attribuitur quaedam privilegiata cognitio ipsis
prophetis. Sed in hoc quod dicitur aliqua cognitio derivari a speculo
aeterno, vel a libro divinae praescientiae, non designatur aliquod
cognitionis privilegium, cum omnis humana cognitio inde derivetur, ut
patet per Dionysium, VII cap. de Divin. Nomin. Ergo non
dicuntur prophetae videre in speculo aeternitatis quasi ex ipso
videntes, sed quasi in ipso viso alia intuentes.
3. Praeterea, nihil potest videri nisi ubi est. Sed futura
contingentia non sunt secundum immobilem veritatem, prout a prophetis
videntur, nisi in ipsa praescientia divina. Ergo prophetae in ipsa
solum praescientia Dei vident; et sic idem quod prius.
4. Sed dicebat, quod futura contingentia sunt quidem primordialiter
in divina praescientia; sed exinde derivantur per quasdam species ad
mentem humanam, ubi a propheta videntur.- Sed contra, quidquid
recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis, et non per modum
suum. Sed mens prophetae mutabilis est. Ergo in ea non possunt
futura contingentia immobiliter recipi.
5. Praeterea, illud quod est proprium divinae cognitioni, non
potest nisi in eo cognosci. Sed futura cognoscere est proprium Dei,
ut patet Isa., XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt
(...) et dicemus quia dii estis vos. Ergo non possunt a prophetis
futura contingentia videri nisi in ipso Deo.
6. Praeterea, Avicenna dicit, quod quandoque tantum elevatur mens
hominis, quod coniungitur saeculo praescientiarum. Sed maxima
elevatio mentis humanae est in cognitione prophetiae. Ergo videtur
quod coniungatur saeculo praescientiae, ita quod futura in ipsa
praescientia Dei videantur.
7. Praeterea, finis humanae vitae est, ut philosophi tradunt, ut
homo secundum mentem coniungatur saeculo altiori, quod est saeculum
intelligibilium substantiarum. Sed inconveniens esset, nisi homo ad
finem suum perveniret. Ergo homo quandoque pervenit ad hoc quod
coniungatur mente substantiis intelligibilibus, quarum suprema est
divina essentia in qua omnia relucent. Ergo propheta, qui inter
homines maxime habet mentem elevatam, ad hoc pervenit ut mente
coniungatur essentiae divinae, quae videtur esse speculum aeternitatis
et sic idem quod prius.
8. Praeterea, si sint duo specula, quorum unum sit superius, et
alterum inferius, et a speculo superiori resultent similitudines in
inferiori; ille qui in inferiori speculo species videt, non dicitur in
superiori videre, quamvis eius visio quodammodo a superiori speculo
derivetur. Sed a mente divina resultant rerum futurarum species in
mente prophetae, sicut a speculo superiori in speculum inferius. Ergo
ex hoc quod propheta intuetur in sua mente species receptas a mente
divina, non debet dici videre in mente divina, sed in propria mente.
Sed mens propria non est speculum aeternitatis, sed temporale. Ergo
si prophetae non videant nisi in mente propria, ut prius dicebatur,
non dicerentur videre in speculo aeternitatis, sed in temporali,
quamvis a speculo aeterno derivetur.
9. Sed dicebat, quod aliquis dicitur videre non solum in re
illuminata per solem, sed etiam in sole ipso, inquantum per
illuminationem solis videt.- Sed contra est quod in sole non
resultant rerum similitudines visibilium, quod videtur ad rationem
speculi pertinere. Ergo videtur quod videre in sole non sic dicatur
sicut videre in speculo.
10. Praeterea, visio qua videtur Deus ut est obiectum
beatitudinis, est dignior quam illa qua videtur ut species rerum: quia
illa facit beatum, ista vero non. Sed ad videndum Deum ut est
beatitudinis obiectum, homo in statu viae existens potest elevari
maiori elevatione, qua scilicet mens abstrahitur omnino a sensibus, ut
est in raptu. Ergo minori elevatione etiam sine raptu potest elevari
mens prophetae ad videndum essentiam divinam, ut est species rerum; et
sic propheta potest videre in speculo aeternitatis.
11. Praeterea, plus distat essentia divina, prout in se
consideratur, et prout est similitudo alterius rei, quam prout est
similitudo unius rei et similitudo alterius: quia plus distat Deus a
creatura quam una ab alia. Sed aliquis potest videre Deum ut est
species unius creaturae, sine hoc quod videat eum ut est species
creaturae alterius; alias oporteret quod omnes videntes Deum omnia
cognoscerent. Ergo aliquis potest videre eum ut est species quarumdam
rerum, sine hoc quod videat essentiam eius in seipsa. Ergo etiam qui
non vident Deum per essentiam, possunt videre in speculo
aeternitatis; quod maxime videtur prophetis competere.
12. Praeterea, Augustinus dicit, VI de Trinitate, quod
quorumdam mentes ita elevantur, ut in ipsa suprema rerum arce
incommutabiles rationes inspiciant. Sed prophetarum mentes videntur
esse maxime elevatae. Ergo videtur quod ea quae prophetice vident, in
ipsa rerum arce inspiciant, scilicet divina essentia; et sic idem quod
prius.
13. Praeterea, iudicium non potest esse de aliquo nisi per id quod
est eo superius, ut patet per Augustinum in Lib. de vera Relig.
Sed ea de quibus prophetae iudicant, sunt rerum immobiles veritates.
Ergo non potest esse quod de eis iudicent per aliquid temporale et
mobile, sed per immobilem veritatem, quae est ipse Deus; et sic idem
quod prius.
1. Sed contra. Est quod Luc. X, 24, super illud, dico vobis
quod multi prophetae et reges etc. dicit Glossa: prophetae et iusti a
longe gloriam Dei viderunt per speculum in aenigmate. Sed qui videt
in ipsa aeterna praescientia Dei, non videt in aenigmate. Ergo
prophetae non viderunt in ipsa praescientia divina, quam speculum
aeternitatis appellant.
2. Praeterea, Gregorius dicit super Ezech. in II omelia
secundae partis: quamdiu in hac mortali carne vivitur, nullus ita in
contemplationis virtute proficit ut in ipso iam incircumscripto luminis
radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus iam in sua
claritate conspicitur; sed quiddam sub illa speculatur anima, unde
refecta proficiat, et post ad visionis eius gloriam pertingat. Sic
namque Isaias propheta cum se dominum vidisse fateretur, dicens: vidi
dominum sedentem etc. protinus adiunxit: et ea quae sub ipso erant
replebant templum quia, sicut dictum est, cum mens in contemplatione
profecerit, non iam quod ipse est, sed quod sub ipso est
contemplatur. Ex quo patet quod Isaias et alii prophetae non viderunt
in ipso speculo aeterno.
3. Praeterea, nullus malus potest in speculo aeterno videre, unde
dicitur Isa. XXVI, v. 10, secundum aliam litteram: tollatur
impius, ne videat gloriam Dei. Sed aliqui mali sunt prophetae.
Ergo prophetica visio non est in speculo aeterno.
4. Praeterea, prophetae de rebus quas prophetice vident, habent
distinctam cognitionem. Sed speculum aeternum, cum sit penitus
uniforme, non videtur esse tale ut in eo possit plurium rerum distincta
cognitio accipi. Ergo visio prophetica non est in speculo aeterno.
5. Praeterea, non videtur aliquid in speculo quod est coniunctum
visui, sed in speculo distante. Sed speculum aeternitatis est menti
prophetae coniunctum, cum ipse Deus sit in omnibus per essentiam.
Ergo mens prophetae non potest in speculo aeterno videre.
Responsio. Dicendum, quod speculum, proprie loquendo, non
invenitur nisi in rebus materialibus. Sed in rebus spiritualibus per
quamdam transumptionem dicitur per similitudinem acceptam a speculo
materiali; ut scilicet in rebus spiritualibus dicatur esse speculum id
in quo alia repraesentantur, sicut in speculo materiali rerum
visibilium formae apparent. Sic ergo dicunt quidam, ipsam mentem
divinam, in qua omnes rerum rationes relucent, esse speculum quoddam;
et dici aeternitatis speculum ex hoc quod est aeternum, quasi
aeternitatem habens. Dicunt igitur, quod istud speculum videri potest
dupliciter. Vel per essentiam suam, secundum quod est beatitudinis
obiectum; et sic non videtur nisi a beatis, vel simpliciter vel
secundum quid, sicut in raptu. Vel prout in eo resultant rerum
similitudines; et sic proprie videtur ut speculum. Et hoc modo dicunt
speculum aeternitatis visum ab Angelis ante suam beatitudinem, et a
prophetis. Sed haec opinio non videtur rationabilis, propter duo.
Primo, quia ipsae species rerum in mente divina resultantes non sunt
aliud secundum rem ab ipsa essentia divina; sed huiusmodi species vel
rationes distinguuntur in ipsa secundum diversos respectus eius ad
creaturas diversas. Cognoscere igitur divinam essentiam et species in
ipsa resultantes, nihil est aliud quam cognoscere ipsam in se et
relatam ad aliud. Prius est autem cognoscere aliquid in se quam prout
est ad aliud comparatum; unde visio qua videtur Deus ut est rerum
species, praesupponit illam qua videtur Deus ut est in se essentia
quaedam, secundum quod est obiectum beatitudinis. Unde impossibile
est quod aliquis videat Deum, secundum quod est species rerum, et non
videat eum, secundum quod est beatitudinis obiectum. Secundo, quia
species alicuius rei invenitur in alio dupliciter: uno modo sicut
praeexistens ad rem cuius est species; alio modo sicut a re ipsa
resultans. Illud igitur in quo apparent species rerum ut
praeexistentes ad rem, non potest proprie speculum dici, sed magis
exemplar. Illud autem speculum potest dici in quo rerum similitudines
a rebus ipsis resultant. Quia igitur in Deo sunt species vel rationes
rerum, nusquam invenitur dictum a sanctis, quod Deus sit rerum
speculum, sed magis quod ipsae res creatae sunt speculum Dei, prout
dicitur I Corinth. cap. XIII, 12: videmus nunc per speculum
in aenigmate; et sic etiam dicitur filius esse speculum patris, prout
a patre in ipso species divinitatis recipitur, secundum quod habetur,
Sap. VII, 26: candor enim est lucis aeternae et speculum sine
macula Dei maiestatis. Quod igitur a magistris dicitur, prophetas in
speculo aeternitatis videre, non sic intelligendum est quasi ipsum
Deum aeternum videant prout est speculum rerum; sed quia aliquid
creatum intuentur, in quo ipsa aeternitas Dei repraesentatur: ut sic
speculum aeternitatis intelligatur non quod est aeternum, sed quod est
aeternitatem repraesentans. Ex hoc enim Deo competit futura
certitudinaliter, ut praesentia, cognoscere, ut Boetius dicit, quia
eius intuitus aeternitate mensuratur, quae est tota simul, unde uni
eius aspectui subiacent omnia tempora, et quae in eis geruntur. In
quantum igitur ab isto divino aspectu resultat in mente prophetae
futurorum scientia per lumen propheticum, et per species in quibus
propheta videt, ipsae species simul cum lumine prophetico speculum
aeternitatis dicuntur, quia divinum intuitum repraesentant, prout in
aeternitate futurorum eventus praesentialiter inspicit. Concedendum
est ergo, quod prophetae in speculo aeternitatis vident, non ita quod
speculum aeternum videant, ut obiectiones pro prima parte inductae
ostendere videbantur; unde ad eas per ordinem respondendum est.
Ad primum igitur dicendum, quod prophetae in libro praescientiae
dicuntur legere hac similitudine, quia ex ipso libro divinae
praescientiae efficitur rerum futurarum notitia in mente prophetae,
sicut ex lectione libri efficitur notitia rerum quae scribuntur in
libro, in mente legentis; non autem quantum ad hanc similitudinem quod
propheta ipsam Dei praescientiam videat, sicut legens in libro
materiali videt librum materialem. Vel potest dici, quod sicut
notitia quae fit in mente prophetae, dicitur speculum aeternitatis, id
est aeternitatem repraesentans; ita potest dici liber praescientiae
quasi materialiter, quia in ea notitia Dei praescientia quantum ad
aliquid describitur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis omnis cognitio a divina
praescientia derivetur, non tamen omnis cognitio repraesentat eam, ut
ratione aeternitatis etiam futura praesentialiter intueatur. Unde non
potest dici quaelibet scientia speculum aeternitatis; sed in hoc
privilegiata ostenditur cognitio prophetarum.
Ad tertium dicendum, quod rationes futurorum contingentium secundum
immobilem veritatem originaliter sunt in mente divina, sed exinde
effluunt in mentem prophetae; et sic in revelatione accepta, propheta
futura immobiliter cognoscere potest.
Ad quartum dicendum, quod forma recepta sequitur modum recipientis
quantum ad aliquid, prout habet esse in subiecto; est enim in eo
materialiter vel immaterialiter, uniformiter vel multipliciter,
secundum exigentiam subiecti recipientis. Sed quantum ad aliquid forma
recepta trahit subiectum recipiens ad modum suum: prout scilicet
nobilitates quae sunt de ratione formae, communicantur subiecto
recipienti. Sic enim subiectum per formam perficitur et nobilitatur.
Et hoc modo per gloriam immortalitatis corpus corruptibile immortale
efficitur; et similiter etiam per irradiationem ab immobili veritate
elevatur mens prophetae ad hoc quod mobilia immobiliter videat.
Ad quintum dicendum, quod quia futurorum notitia est Deo propria,
ideo futurorum cognitio non potest accipi nisi a Deo; non tamen
oportet quod ipsum Deum videat quicumque futura a Deo cognoscit.
Ad sextum dicendum, quod mens prophetae, secundum illum philosophum,
saeculo praescientiarum sive intelligentiarum coniungitur, non quod
ipsas intelligentias videat, sed quia ex ipsarum irradiatione, earum
praescientiae particeps fit.
Ad septimum dicendum, quod etiam secundum fidem finis humanae vitae
est ut homo saeculo altiori coniungatur; sed ad hunc finem pertingitur
solum in patria, non in via.
Ad octavum dicendum, quod speculum in quo videt propheta, quamvis sit
temporale, tamen est Dei aeternam praescientiam repraesentans; et
secundum hoc in speculo aeternitatis videt.
Ad nonum dicendum, quod quamvis sol non possit dici speculum rerum
visibilium, tamen res visibiles quodammodo possunt dici speculum
solis, inquantum in eis claritas solis refulget; et sic etiam notitia
in mente prophetae effecta dicitur aeternitatis speculum.
Ad decimum dicendum, quod perfectior est visio qua videtur Deus ut
est species rerum, quam illa qua videtur ut est beatitudinis obiectum:
quia haec illam praesupponit et eam perfectiorem esse ostendit:
perfectius enim videt causam qui in ea eius effectus inspicere potest,
quam qui solam essentiam causae videt.
Ad undecimum dicendum, quod relatio qua Deus refertur ad unam
creaturam, non praesupponit relationem qua refertur ad alteram, sicut
relatio qua refertur ad creaturam, praesupponit ipsam Dei essentiam
absolute; et sic non sequitur.
Ad duodecimum dicendum, quod verbum Augustini non est referendum ad
visionem prophetarum, sed ad visionem sanctorum in patria, vel eorum
qui in statu viae vident secundum modum patriae, ut Paulus in raptu.
Ad decimumtertium dicendum, quod de immobili veritate futurorum
prophetae iudicant per veritatem increatam, non quia eam videant, sed
quia ab ea illustrantur.
Rationes autem quae sunt in contrarium, concedimus quantum ad hoc quod
non vident ipsum Deum aeternum, quamvis in speculo aeternitatis
videant, ut dictum est. Duae tamen ultimae rationes non recte
concludunt: quia, quamvis Deus sit omnino uniformis, tamen in eo
rerum cognitio distincte accipi potest, prout ipse est propria ratio
uniuscuiusque. Similiter quamvis speculum a materialibus ad
spiritualia transferatur, non tamen haec translatio attenditur secundum
omnes conditiones speculi materialis, ut quamlibet earum in speculo
spirituali observare oporteat, sed solum secundum repraesentationem.
|
|