|
Et videtur quod solum lumen sine speciebus.
1. Quia, ut habetur in Glossa II Corinth. XIV, 2, a sola
visione intellectuali dicitur aliquis propheta. Sed visio
intellectualis non est de rebus per rerum similitudines, sed per ipsas
rerum essentias, ut ibidem dicitur. Ergo in visione prophetica nullae
species in mente prophetae sunt.
2. Praeterea, intellectus abstrahit a materia et materialibus
conditionibus. Si igitur in visione intellectuali, quae facit
prophetam, fiant aliquae similitudines, illae similitudines non erunt
admixtae materiae vel conditionibus materialibus. Ergo per eas
propheta non poterit cognoscere particularia, sed universalia solum.
3. Praeterea, earum rerum de quibus fit prophetae revelatio, habent
prophetae aliquas species in mente sua; sicut Ieremias, qui
prophetabat combustionem Ierusalem, habebat in anima sua speciem
civitatis illius a sensu acceptam, et similiter ignis comburentis,
quem frequenter viderat. Si igitur aliae species earumdem rerum menti
prophetae divinitus imprimantur, sequetur quod sint duae formae eiusdem
rationis in eodem subiecto: quod est inconveniens.
4. Praeterea, visio qua videtur divina essentia, est potior quam
illa qua videntur quaecumque rerum species. Sed visio qua videtur
essentia divina, non sufficit ad accipiendam cognitionem de rebus
quibuscumque: alias videntes essentiam divinam omnia viderent. Ergo
nec species quaecumque menti prophetae imprimantur, poterunt prophetam
ducere in rerum cognitionem.
5. Praeterea, illud quod quis potest propria virtute efficere, non
oportet quod in propheta divina operatione fiat. Sed quilibet potest
rerum quarumlibet in mente sua species formare per virtutem
imaginativam, quae componit et dividit imagines a rebus acceptas.
Ergo non oportet quod aliquae rerum species in animam prophetae
divinitus imprimantur.
6. Praeterea, natura operatur breviori via qua potest; et multo
magis Deus, qui ordinatius operatur. Sed brevior via est ut a
speciebus quae in anima prophetae sunt, ducatur in rerum aliqualem
cognitionem, quam ex aliis speciebus de novo impressis. Ergo non
videtur quod aliquae species de novo imprimantur.
7. Praeterea, ut dicit Glossa Hieronymi, Amos I, 2:
prophetae utuntur similitudinibus rerum in quibus conversati sunt. Hoc
autem non esset, si eorum visiones fierent per species de novo
impressas. Ergo non imprimuntur aliquae species in animam prophetae de
novo, sed solum lumen propheticum.
1. Sed contra. Visus non determinatur ad aliquod determinatum
visibile cognoscendum per lumen, sed per species visibilis; et
similiter intellectus possibilis non determinatur ad intelligibilia
cognoscenda per lumen intellectus agentis, sed per species
intelligibiles. Cum ergo cognitio prophetae determinetur ad quaedam
quae prius non cognoscebat, videtur quod non sufficiat luminis
infusio, nisi etiam species imprimantur.
2. Praeterea, Dionysius dicit in I cap. caelestis hierarchiae,
quod impossibile est nobis superlucere divinum radium nisi varietate
sacrorum velaminum circumvelatum. Velamina autem appellat figuras.
Ergo prophetae non infunditur lumen intelligibile nisi figurativis
speciebus.
3. Praeterea, in omnibus prophetis infusio luminis est uniformis.
Sed non omnes prophetae uniformem cognitionem accipiunt; cum quidam de
praesenti, quidam de praeterito, quidam de futuro prophetent, ut
Glossa Gregorii dicit super principium Ezech. Ergo non solum lumen
prophetis infunditur, sed aliquae species imprimuntur, quibus
prophetarum cognitiones distinguantur.
4. Praeterea, revelatio prophetica fit secundum locutionem
interiorem ad prophetam per Deum vel per Angelum factam; sicut patet
omnium prophetarum scripta intuenti. Sed locutio omnis fit per aliqua
signa. Ergo revelatio prophetica fit per aliquas similitudines.
5. Praeterea, visio imaginaria et intellectualis sunt excellentiores
corporali. Sed quando fit visio corporalis supernaturaliter, tunc
nova species corporalis videntis oculis exhibetur, sicut patet de manu
scribentis in pariete ostensa Balthassari, Daniel. V, 5. Ergo
multo amplius oportet quod in visione imaginaria et intellectuali
supernaturaliter factis novae species imprimantur.
Responsio. Dicendum, quod prophetia est quaedam supernaturalis
cognitio. Ad cognitionem autem duo requiruntur; scilicet acceptio
cognitorum, et iudicium de acceptis, ut supra dictum est. Quandoque
igitur cognitio est supernaturalis secundum acceptionem tantum,
quandoque secundum iudicium tantum, quandoque secundum utrumque. Si
autem sit secundum acceptionem tantum supernaturalis, non dicetur ex
hoc aliquis propheta; sicut Pharao non est dictus propheta, qui
supernaturaliter accepit futurae fertilitatis et sterilitatis indicium,
sub boum et spicarum figuris. Si vero habeat supernaturale iudicium,
vel simul iudicium et acceptionem, ex hoc dicetur esse propheta.
Acceptio autem supernaturalis non potest esse nisi secundum tria genera
visionis: scilicet secundum visionem corporalem, quando aliqua
corporalibus oculis divinitus demonstrantur, ut manus scribens
Baltasar; et secundum imaginariam visionem, quando divinitus aliquae
rerum figurae prophetis ostenduntur, ut olla succensa Ieremiae, et
equi et montes Zachariae; et secundum intellectualem, quando aliqua
intellectui ostenduntur supra naturalem facultatem. Cum autem
intellectus humanus sit in potentia naturali ad omnes formas
intelligibiles sensibilium rerum, non erit supernaturalis acceptio,
quaecumque species intelligibiles in intellectu fiant, sicut erat
supernaturalis acceptio in visione corporali quando inspiciuntur res
quae non sunt secundum naturam formatae, sed solummodo divinitus ad
aliquid ostendendum; et sicut erat supernaturalis acceptio in visione
imaginaria, quando videntur aliquae similitudines non a sensibus
acceptae, sed per aliquam vim animae formatae. Sed tunc solum
intellectus supernaturaliter accipit, quando videt ipsas substantias
intelligibiles per essentiam suam, utpote Deum et Angelos, ad quod
pertingere non potest secundum virtutem naturae suae. Inter has autem
tres supernaturales acceptiones haec ultima excedit modum prophetiae,
unde dicitur Num. XI: si quis fuerit inter vos propheta domini, in
somnio aut visione loquar ad eum. At non talis servus meus Moyses,
qui palam, et non per figuras et aenigmata, videt Deum. Videre
igitur Deum in essentia sua, sicut videtur in raptu, vel sicut
videtur a beatis; aut etiam videre alias substantias intelligibiles per
essentiam suam, modum propheticae visionis excedit. Sed prima
supernaturalis acceptio, scilicet quae est secundum corporalem
visionem, est infra propheticam acceptionem; quia per hanc acceptionem
non praefertur propheta aliis quibuscumque; cum speciem divinitus
formatam ad videndum, omnes aequaliter videre possint. Supernaturalis
ergo acceptio quae est propria prophetiae, est acceptio imaginariae
visionis. Sic ergo omnis propheta vel habet iudicium tantum
supernaturale de his quae ab alio videntur, sicut Ioseph de visis a
Pharaone; vel habet acceptionem simul cum iudicio secundum imaginariam
visionem. Iudicium igitur supernaturale prophetae datur secundum lumen
ei infusum, ex quo intellectus roboratur ad iudicandum; et quantum ad
hoc nullae species exiguntur. Sed quantum ad acceptionem requiritur
nova formatio specierum, sive ut fiant in mente prophetae species quae
prius non fuerunt, utpote si alicui caeco nato imprimerentur species
colorum; sive ut species praeexistentes ordinentur et componantur
divinitus tali modo quod competat significationi rerum quae debent
prophetae ostendi. Et per hunc modum concedendum est, quod prophetae
revelatio non solum fit secundum lumen, sed secundum species etiam;
quandoque vero secundum species; quandoque vero secundum lumen tantum.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis propheta non dicatur nisi qui
habet intellectualem visionem, non tamen sola visio intellectualis ad
prophetiam pertinet, sed etiam imaginaria, in qua species formari
possunt convenientes etiam ad singularium repraesentationem.
Unde patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod illarum rerum quas propheta vidit, non
oportet ut ei denuo species infundantur; sed ut ex speciebus reservatis
in thesauro virtutis imaginariae fiat quaedam ordinata aggregatio,
conveniens designationi rei prophetandae.
Ad quartum dicendum, quod divina essentia, quantum in se est,
expressius repraesentat res quaslibet quam quaelibet species vel
figura; sed ex hoc quod aspectus intuentis vincitur ab eminentia illius
essentiae, contingit quod essentiam videns non omnia videt quae
repraesentat. Species vero in imaginatione impressae, sunt nobis
proportionatae; unde ex eis in rerum cognitionem possumus pervenire.
Ad quintum dicendum, quod sicut in eo qui ex signis scientiam
accipit, signorum cognitio est via ducens ad res ipsas; ita e converso
in eo qui significat aliquid, cognitio rei significandae praesupponitur
ad formationem signorum: non enim potest aliquis rei quam ignorat,
congrua signa adhibere. Quamvis igitur homo quilibet possit quaslibet
imagines formare naturali virtute, tamen quod formentur convenienter
rei futurae significandae, non potest fieri nisi ab eo qui rerum
illarum cognitionem habet et secundum hoc formatio imaginariae visionis
in propheta supernaturalis existit.
Ad sextum dicendum, quod species illae quae praeexistunt in vi
imaginaria prophetae, prout ibi existunt, non sufficiunt ad
significationem rerum futurarum; et ideo oportet quod divinitus aliter
transformentur.
Ad septimum dicendum, quod species praeexistentes in imaginatione
prophetae sunt quasi elementa illius visionis imaginariae, quae
divinitus ostenduntur, cum ex eis quodammodo componatur; et exinde
contingit quod propheta utitur similitudinibus rerum in quibus
conversatus est.
Sed quia non semper per aliquas species fit revelatio prophetica, ut
dictum est, ideo ad rationes in contrarium adductas respondere
oportet.
Ad primum igitur dicendum, quod etsi in propheta non determinetur
cognitio ad aliquid per intellectuale lumen, quando ei datur solummodo
supernaturale iudicium, determinatur tamen per species ab alio visas;
sicut cognitio Ioseph, per species visas a Pharaone, vel per species
a seipso visas non supernaturaliter.
Ad secundum dicendum, quod divini luminis radius superlucet prophetae
semper quidem velatus figuris, non ita quod semper species
infundantur, sed quia radius praedictus speciebus existentibus
admiscetur.
Ad tertium dicendum, quod prophetarum revelatio distinguitur etiam ex
parte luminis intellectualis, quod quidam plenius aliis percipiunt; et
ex parte specierum, quae vel praeexistunt, vel de novo accipiuntur ab
ipso propheta, aut ab alio.
Ad quartum dicendum, quod sicut dicit Gregorius in II Moralium,
Deus ad Angelos loquitur eo ipso quo cordibus eorum occulta sua
iudicia ostendit; et similiter subiungit, quod animabus sanctis
loquitur, in quantum eis certitudinem infundit. Sic ergo locutio qua
Deus prophetis locutus esse dicitur in Scripturis, non solum
attenditur quantum ad species rerum impressas, sed etiam quantum ad
lumen inditum, quo mens prophetae de aliquo certificatur.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc ipso quod visio intellectualis et
imaginaria dignior est corporali, secundum eas cognoscimus non solum
praesentia, sed etiam absentia, cum visione corporali solummodo
praesentia cernantur; et ideo in imaginatione et intellectu reservantur
species rerum, non autem in sensu. Ad hoc ergo quod visio corporalis
sit supernaturalis, semper oportet quod novae formentur species
corporales; non autem hoc requiritur ad hoc quod visio imaginaria vel
intellectualis sit supernaturalis.
|
|