|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Augustinus, VI de Trinit., quorumdam mentes
ita elevantur, ut non per Angelum, sed in ipsa summa rerum arce
incommutabiles videant rationes. Hoc autem maxime videtur competere
prophetis. Ergo revelatio eorum non fit Angelo mediante.
2. Praeterea, dona spiritus sancti immediate sunt a Deo, et
habitus infusi. Sed prophetia est donum spiritus sancti, ut patet I
Corinth., XII, 10; et est etiam quoddam lumen infusum. Ergo
est a Deo sine Angelo mediante.
3. Praeterea, prophetia quae ex virtute creata procedit, est
prophetia naturalis, ut supra dictum est. Sed Angelus est creatura
quaedam. Ergo prophetia quae non est naturalis, sed spiritus sancti
donum, non perficitur Angelo mediante.
4. Praeterea, prophetia perficitur secundum infusionem luminis, et
impressionem specierum. Sed neutrum horum videtur posse fieri per
Angelum; quia vel esset creator luminis vel speciei; cum haec non
possint fieri nisi ex nihilo. Ergo visio prophetica non fit Angelo
mediante.
5. Praeterea, in definitione prophetiae dicitur quod prophetia est
divina revelatio vel inspiratio. Si autem fieret Angelo mediante,
diceretur esse angelica, non divina. Ergo non fit mediantibus
Angelis.
6. Praeterea, Sapient. VII, 27, dicitur, quod divina
sapientia per nationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et
prophetas constituit. Ergo ab ipso Deo immediate aliquis propheta
constituitur, non per Angelum.
1. Sed contra. Est quod Moyses aliis prophetis excellentior fuisse
videtur, ut patet Num. XI, 16 ss., et Deuteron.,
XXXIV, 10. Sed Moysi facta est divinitus revelatio
mediantibus Angelis; unde dicitur Galat. cap. III, 19, quod
lex (...) ordinata est per Angelos in manu mediatoris; et
Act., VII, 38, dicit Stephanus de Moyse: hic est qui fuit
in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte
Sinai, et cum patribus nostris. Ergo multo fortius omnes alii
prophetae mediante Angelo revelationem acceperunt.
2. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. caelestis hierarchiae quod
divinas visiones gloriosi patres nostri adepti sunt per medias caelestes
virtutes.
3. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Trinit. quod omnes
apparitiones patribus factae in veteri testamento, fuerunt per Angelos
administratae.
Responsio. Dicendum, quod in revelatione prophetica duo concurrunt;
scilicet mentis illustratio, et formatio specierum in imaginativa
virtute. Ipsum ergo propheticum lumen, quo mens prophetae
illustratur, a Deo originaliter procedit; sed tamen ad eius congruam
susceptionem mens humana angelico lumine confortatur, et quodammodo
praeparatur. Cum enim lumen divinum sit simplicissimum et
universalissimum in virtute, non est proportionatum ad hoc quod ab
anima humana in statu viae percipiatur, nisi quodammodo contrahatur et
specificetur per coniunctionem ad lumen angelicum, quod est magis
contractum, et humanae menti magis proportionatum. Sed ipsa formatio
specierum in imaginativa virtute proprie Angelis est attribuenda, eo
quod tota corporalis creatura administratur per creaturam spiritualem,
ut Augustinus probat in III de Trinit. Vis autem imaginaria
utitur organo corporali; unde specierum formatio in ipsa ad ministerium
proprie pertinet Angelorum.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut supra dictum est, verbum illud
Augustini referendum est ad visionem patriae, vel ad visionem raptus,
non ad visionem propheticam.
Ad secundum dicendum, quod prophetia inter dona spiritus sancti
computatur ratione luminis prophetici: quod quidem a Deo infunditur
immediate, quamvis ad eius congruam receptionem cooperetur ministerium
Angelorum.
Ad tertium dicendum, quod illud quod fit a creatura propria virtute,
est quodammodo naturale; sed quod fit a creatura non propria virtute,
sed inquantum est mota a Deo, velut quoddam divinae operationis
instrumentum, est supernaturale. Unde prophetia, quae habet ortum ab
Angelo secundum naturalem Angeli cognitionem, est prophetia
naturalis; sed illa quae habet ortum ab Angelo, secundum quod
Angelus revelationem a Deo accepit, est prophetia supernaturalis.
Ad quartum dicendum, quod Angelus neque lumen in intellectu humano
creat, neque species in vi imaginativa; sed operatione Angeli lumen
naturale humano intellectui divinitus confortatur, et secundum hoc
hominem Angelus illuminare dicitur. Ex hoc etiam quod habet
potestatem Angelus commovere organum phantasiae, potest visionem
imaginativam formare, secundum quod competit prophetiae.
Ad quintum dicendum, quod actio non attribuitur instrumento, sed
principali agenti; sicut scamnum non dicitur effectus serrae, sed
carpentarii. Et similiter cum Angelus non sit causa revelationis
propheticae nisi sicut instrumentum divinum per revelationem a Deo
perceptam, prophetia non debet dici revelatio angelica, sed divina.
Ad sextum dicendum, quod sapientia divina in animam se transferens,
aliquos effectus facit non mediante ministerio Angelorum, sicut
gratiae infusionem, per quam quis amicus Dei constituitur. Nihil
autem prohibet quin quosdam alios effectus faciat praedicto ministerio
mediante; et sic in animas sanctas se transferens, prophetas
constituit Angelo mediante.
|
|