|
1. Describitur autem a magistris sic: raptus est ab eo quod est
secundum naturam, in id quod est contra naturam, vi superioris naturae
elevatio. Et videtur quod inconvenienter. Quia, ut Augustinus
dicit, intelligentia hominis naturaliter cognoscit Deum. Sed in
raptu elevatur hominis intellectus ad Dei cognitionem. Ergo non
elevatur in id quod est contra naturam, sed quod est secundum naturam.
2. Praeterea magis dependet spiritus creatus ab increato quam corpus
inferius a superiori. Sed impressiones superiorum corporum sunt
inferioribus corporibus naturales, ut dicit Commentator in III
caeli et mundi. Ergo elevatio spiritus humani, quamvis fiat vi
superioris naturae, non est nisi naturalis.
3. Praeterea, Roman. XI, 24, super illud: contra naturam
insertus es in bonam olivam etc., dicit Glossa, quod Deus auctor
naturae nihil contra naturam facit; quia hoc est unicuique natura quod
ab eo accepit a quo est omnis modus et ordo naturae. Sed elevatio
raptus fit a Deo, qui est conditor humanae naturae. Ergo non est
contra naturam, sed secundum naturam.
4. Sed dicebat, quod dicitur esse contra naturam, quia fit
divinitus, non per modum spiritus humani.- Sed contra, Dionysius
dicit, VIII de divinis Nomin., quod iustitia Dei in hoc
attenditur, quod omnibus rebus distribuit secundum suum modum et
dignitatem. Sed Deus non potest aliquid facere contra suam
iustitiam. Ergo nulli rei aliquid tribuit quod non sit secundum modum
eius.
5. Praeterea, si modus hominis quantum ad aliquid mutetur, non
mutatur hoc modo quod hominis bonum auferatur; quia Deus non est causa
quare homo sit deterior, ut Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaest. Sed bonum hominis est secundum rationem vivere et voluntarie
operari, ut patet per Dionysium, IV cap. de divinis nominibus.
Cum ergo violentia sit contraria voluntario, et bonum rationis
evacuet: ex hoc enim necessitas est contristans quod est contraria
voluntati, ut dicitur V Metaph.; videtur quod divinitus non fiat in
homine aliqua violenta elevatio contra naturam; quod esse videtur in
raptu, ut ipsum nomen importat, et descriptio praedicta designat in
hoc quod dicit, vi superioris naturae.
6. Praeterea, secundum philosophum in III de anima, excellentiae
sensibilium corrumpunt sensum, non autem excellentiae intelligibilium
intellectum. Sed ideo sensus deficit a cognitione excellentium
sensibilium, quia ab eis corrumpitur. Ergo intellectus naturaliter
potest quantumcumque excellentia intelligibilia cognoscere. Ad
quaecumque igitur intelligibilia mens hominis elevetur, non erit
elevatio contra naturam.
7. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de spiritu et anima, quod
Angelus et anima natura sunt pares sed officio dispares. Sed non est
contra naturam Angeli cognoscere ea ad quae homines elevantur in
raptu. Ergo nec elevatio raptus est homini contra naturam.
8. Praeterea, si aliquis motus sit naturalis; et perventio ad
terminum motus naturalis erit, cum nullus motus sit infinitus. Sed
mens hominis movetur naturaliter in Deum; quod patet ex hoc quod non
quiescit nisi ad eum pervenerit; unde Augustinus in I confessionum:
fecisti nos, domine, ad te; et inquietum est cor nostrum donec
quiescat in te. Ergo elevatio illa qua mens pertingit ad Deum, ut
est in raptu, non est contra naturam.
9. Sed dicebat, quod ferri in Deum non est naturale humanae menti
ex seipsa, sed solum ex praestitutione divina; et sic non est
simpliciter naturale.- Sed contra, natura inferior non operatur nec
tendit in aliquem finem nisi ex praestitutione divina, ratione cuius
dicitur esse opus naturae, opus intelligentiae; et tamen rerum
naturalium dicimus esse naturales motus simpliciter, et operationes.
Ergo et ferri in Deum, si sit naturale menti ex praestitutione
divina, debet iudicari simpliciter naturale.
10. Praeterea, prius est anima in se, secundum quod spiritus
dicitur, quam prout est coniuncta, secundum quod dicitur anima. Sed
animae, inquantum est spiritus quidam, actus est cognoscere Deum, et
alias substantias separatas; inquantum vero est corpori coniuncta,
actus eius est cognoscere res corporales et sensibiles. Ergo per prius
inest animae cognoscere intelligibilia quam sensibilia. Cum igitur
sensibilium cognitio sit animae naturalis, et cognitio divinorum
intelligibilium erit ei naturalis; et sic idem quod prius.
11. Praeterea, naturalius aliquid ordinatur ad ultimum terminum
quam ad medium, cum ad medium ordo fit propter ordinem ad ultimum.
Sed res sensibiles sunt quaedam media quibus pervenitur in Dei
cognitionem; Rom. I, 20: invisibilia Dei (...) per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed cognitio sensibilium est
homini naturalis. Ergo et cognitio intelligibilium; et sic idem quod
prius.
12. Praeterea, nihil quod fit virtute aliqua naturali, potest dici
simpliciter esse contra naturam. Sed quaedam res habent, ut herbae
vel lapides, naturales virtutes evocandi mentem a sensibus ut quaedam
mirabilia cernantur; quod videtur esse in raptu. Ergo raptus non est
elevatio contra naturam.
Sed contra, II Corinth., XII, 2, super illud: scio hominem
in Christo etc., dicit Glossa: raptum, id est contra naturam
elevatum. Ergo raptus est elevatio contra naturam.
Responsio. Dicendum, quod sicut cuiuslibet alterius rei est quaedam
operatio talis rei, inquantum est haec res, ut ignis aut lapidis; ita
etiam et hominis est quaedam operatio inquantum est homo, quae est ei
naturalis. In rebus autem naturalibus dupliciter contingit transmutari
rem aliquam a sua naturali operatione. Uno modo ex defectu propriae
virtutis, undecumque talis defectus contingat, sive ex causa
extrinseca, sive intrinseca; sicut cum ex defectu virtutis formativae
in semine generatur fetus monstruosus. Alio modo ex operatione divinae
virtutis, cui omnis natura ad nutum obedit, sicut fit in miraculis;
ut cum virgo concipit, vel caecus illuminatur. Et similiter etiam
homo a sua naturali et propria operatione dupliciter immutari potest.
Est autem hominis propria operatio intelligere mediante imaginatione et
sensu: operatio enim eius qua solis intellectualibus inhaeret, omnibus
inferioribus praetermissis, non est eius inquantum est homo, sed
inquantum in eo aliquod divinum existit, ut dicitur X Ethicorum;
operatio vero qua solis sensibilibus inhaeret praeter intellectum et
rationem, non est eius inquantum est homo, sed secundum naturam quam
cum brutis habet communem. Tunc igitur a naturali modo suae
cognitionis transmutatur, quando a sensibus abstractus aliqua praeter
sensum inspicit. Haec ergo transmutatio quandoque fit ex defectu
propriae virtutis, sicut accidit in phreneticis, et aliis mente
captis; et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis,
sed magis depressio. Aliquando vero talis abstractio fit virtute
divina: et tunc proprie elevatio quaedam est: quia cum agens assimilet
sibi patiens, abstractio quae fit a virtute divina, quae est supra
hominem, est in aliquid altius quam sit homini naturale. Sic ergo in
descriptione praedicta raptus, qua definitur ut quidam motus, tangitur
eius genus in hoc quod dicitur, elevatio; causa efficiens in hoc quod
dicit, vi superioris naturae; duo termini motus a quo, et in quem,
in hoc quod dicit, ab eo quod est secundum naturam in id quod est
contra naturam.
Ad primum igitur dicendum, quod cognoscere Deum contingit
multipliciter: scilicet per essentiam suam, et per res sensibiles,
aut etiam per effectus intelligibiles. Similiter etiam distinguendum
est de eo quod est homini naturale. Uni enim et eidem rei est aliquid
secundum naturam et contra naturam, secundum eius status diversos; eo
quod non est eadem natura rei dum est in fieri, et dum est in perfecto
esse, ut dicit Rabbi Moyses; sicut quantitas completa est naturalis
homini cum ad aetatem pervenerit perfectam, et alia huiusmodi, esset
autem contra naturam puero, si in perfecta quantitate nasceretur. Sic
igitur dicendum est, quod intelligentiae humanae secundum quemlibet
statum est naturale aliquo modo cognoscere Deum; sed in sui
principio, scilicet in statu viae, est naturale ei quod cognoscat
Deum per creaturas sensibiles. Est autem ei naturale quod perveniat
ad cognoscendum Deum per seipsum in sui consummatione, id est in statu
patriae. Et sic si in statu viae elevetur ad hoc quod cognoscat Deum
secundum statum patriae, hoc erit contra naturam, sicut esset contra
naturam quod puer mox natus haberet barbam.
Ad secundum dicendum, quod duplex est natura; scilicet particularis,
quae est propria unicuique rei, et universalis, quae complectitur
totum ordinem causarum naturalium. Et ex hoc dupliciter dicitur
aliquid esse secundum naturam vel contra naturam: uno modo quantum ad
naturam particularem, alio quantum ad universalem; sicut omnis
corruptio et defectus et senium est contra naturam particularem: sed
tamen naturale secundum naturam universalem ut omne compositum ex
contrariis corrumpatur. Quia igitur ordo universalis causarum hoc
habet ut inferiora a suis superioribus moveantur; omnis motus qui fit
in inferiori natura ex impressione superioris, sive in corporalibus
sive in spiritualibus, est quidem naturalis secundum naturam
universalem, non autem semper secundum naturam particularem; nisi
quando a natura superiori sic imprimitur in naturam inferiorem, ut ipsa
impressio sit eius natura. Et sic patet quomodo ea quae a Deo in
creaturis fiunt, possunt dici secundum naturam, vel contra naturam.
Unde etiam patet responsio ad tertium. Vel dicendum, quod ista
elevatio dicitur esse contra naturam, quia est contra solitum cursum
naturae, sicut Glossa exponit Rom. XI, 24.
Ad quartum dicendum, quod Deus, quamvis nunquam contra iustitiam
faciat, aliquid tamen praeter iustitiam facit. Tunc enim est aliquid
contra iustitiam, cum subtrahitur alicui quod sibi debetur; ut patet
in humanis, cum quis alteri furatur. Si vero ex liberalitate quadam
tribuat quod non est debitum, hoc non est contra iustitiam, sed
praeter iustitiam. Sic igitur cum Deus mentem humanam in statu viae
elevat supra modum suum, non facit contra iustitiam, sed praeter
iustitiam.
Ad quintum dicendum, quod opus hominis ex hoc quod meriti habet
bonitatem, exigit ut sit secundum rationem et voluntatem. Sed bonum
quod ei confertur in raptu, non est huiusmodi; unde non oportet quod
procedat ex voluntate humana, sed ex sola virtute divina. Nec tamen
potest dici omnino esse violentia, nisi sicut dicitur motus violentus
quando lapis deorsum proiicitur velocius quam sit dispositio motus
naturalis: proprie tamen violentum est in quo nihil confert vim
patiens, ut dicitur III Ethic.
Ad sextum dicendum, quod hoc est commune sensui et intellectui quod
uterque deficit a perfecta acceptione excellentis intelligibilis vel
sensibilis etsi uterque de eo aliquid accipiat. Sed in hoc est
differentia: quod per hoc quod sensus movetur ab excellenti sensibili,
corrumpitur, ut non possit postmodum minora sensibilia cognoscere; sed
per hoc quod intellectus accipit de intelligibili excellenti,
confortatur, ut melius postmodum possit minora intelligibilia
cognoscere. Unde patet quod auctoritas praedicta philosophi non est ad
propositum.
Ad septimum dicendum, quod Angelus et anima non dicuntur esse pares
natura nisi quantum ad statum ultimae consummationis, in quo homines
erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth., c. XXII,
30. Vel secundum, quod communicant in natura intellectuali,
quamvis in Angelis perfectior inveniatur.
Ad octavum dicendum, quod perventio ad terminum motus naturalis est
naturalis, non quidem in principio vel medio, sed in fine motus; et
propter hoc non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod operationes rerum naturalium, quae sunt ex
praestitutione divina, dicuntur naturales quando principia illarum
operationum sunt rebus indita, sic ut sint earum naturae; non autem
sic a Deo praestituitur homini elevatio raptus, unde non est simile.
Ad decimum dicendum, quod illud quod est prius in intentione naturae,
quandoque est posterius tempore, sicut se habet actus ad potentiam in
eodem susceptibili: quia esse in actu est per prius a natura, quamvis
una et eadem res prius tempore sit in potentia quam in actu. Et
similiter operatio animae, inquantum est spiritus, est prior quantum
ad intentionem naturae, sed est posterior tempore; unde, si una
operatio fiat in tempore alterius, hoc erit contra naturam.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis ordo ad medium sit propter ordinem
ad ultimum, tamen ad ultimum non pervenitur naturaliter nisi per
medium; et si aliter fiat, erit perventio non naturalis; et sic est
in proposito.
Ad duodecimum dicendum, quod illa abstractio a sensibus quae fit
virtute aliquarum rerum naturalium, reducitur in illam abstractionem
quae fit ex defectu propriae virtutis: non enim illae res habent
naturam a sensibus abstrahendi, nisi inquantum obstupefaciunt sensus;
unde patet quod talis abstractio a sensu est aliena a raptu.
|
|