|
Et videtur quod non.
1. Eph. IV, 18, super illud: tenebris obscuratum habentes
intellectum, dicit Glossa: omnis qui intelligit, quadam luce
interiori illustratur. Si ergo intellectus elevetur ad videndum
Deum, oportet quod illustretur aliqua luce ad huiusmodi visionem
proportionata. Sed lux talis non est aliud quam lux gloriae, de qua
in Psal.: in lumine tuo videbimus lumen. Ergo Deus per essentiam
videri non potest nisi ab intellectu beato. Et sic Paulus in raptu
cum glorificatus non esset, Deum per essentiam videre non potuit.
2. Sed dicebat quod Paulus ut tunc beatus fuit.- Sed contra,
perpetuitas est de ratione beatitudinis, ut Augustinus dicit in libro
de civitate Dei. Sed status ille non mansit in Paulo in perpetuum.
Ergo in statu illo beatus non fuit.
3. Praeterea, a gloria animae redundat gloria in corpus. Sed
corpus Pauli non fuit glorificatum. Ergo nec mens eius fuit lumine
gloriae illustrata; et sic non vidit Deum per essentiam.
4. Sed dicebat, quod videndo Deum per essentiam in statu etiam illo
non fuit beatus simpliciter, sed secundum quid.- Sed contra, ad hoc
quod aliquis sit beatus simpliciter, non requiritur nisi actus
gloriae, et dos gloriae, quae est principium illius actus; sicut
corpus Petri fuisset glorificatum simpliciter, si cum hoc quod
ferebatur super aquas, etiam huius actus in se habuisset principium
quod dicitur agilitas. Sed claritas quae est principium divinae
visionis, quae est actus gloriae, est dos gloriae. Si igitur mens
Pauli Deum vidit per essentiam, et illustrata fuit luce quae est
principium huius visionis, fuit simpliciter glorificata.
5. Praeterea, Paulus in raptu habuit fidem et spem. Sed ista non
possunt simul stare cum visione Dei per essentiam; quia fides est non
apparentium, ut dicitur Hebr. cap. XI, 1, et quod videt quis,
quid sperat? Ut dicitur Rom. VIII, 24. Ergo non vidit Deum
per essentiam.
6. Praeterea, caritas patriae non est principium merendi. Sed
Paulus in raptu fuit in statu merendi, quia eius anima nondum erat a
corpore corruptibili soluta, ut Augustinus dicit, XII super
Genes. ad litteram. Ergo non habuit caritatem patriae. Sed ubi est
visio patriae, quae est perfecta, etiam est ibi caritas patriae, quae
est perfecta; quia quantum de Deo quisque cognoscit, tantum diligit.
Ergo non vidit Deum per essentiam.
7. Praeterea, divina essentia sine gaudio videri non potest, ut
patet per Augustinum, in I de Trinit. Si igitur vidit Paulus
Deum per essentiam, in ipsa visione delectabatur; non ergo volebat ab
ea separari; nec iterum Deus eum separavit invitum, quia, cum ipse
sit summe liberalis, sua bona, quantum in se est, non subtrahit.
Ergo Paulus ab illo statu nunquam separatus fuisset; quod falsum
est; non ergo vidit Deum per essentiam.
8. Praeterea, nullus habens aliquod bonum ex merito, amittit illud
sine peccato. Cum igitur videre Deum per essentiam sit quiddam quod
habetur ex merito, nullus Deum per essentiam videns potest ab hac
visione removeri, nisi forte contingeret ipsum peccare; quod de Paulo
dici non potest, qui de se ipso dicit Roman. VIII, 38-39:
certus sum (...) quod neque mors neque vita separabit etc., et
sic idem quod prius.
9. Praeterea quaeritur, cum Paulus dicatur raptus, in quo differt
eius raptus a sopore Adae, et a raptu Ioannis Evangelistae,
secundum quem dicit se in spiritu fuisse, Apocal. cap. I, 10,
et ab excessu mentis in quo fuit Petrus, Act. XI, 5.
Sed contra, est quod Augustinus dicit, XII super Genes. ad
Litt. et etiam ad Paulinam de videndo Deum, et quod habetur etiam
in Glossa II Corinth., cap. XII; ex quibus omnibus locis
expresse habetur quod Paulus in raptu Deum per essentiam vidit.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc quidam dixerunt, quod Paulus
in raptu non vidit Deum per essentiam, sed quadam visione media inter
visionem viae, et visionem patriae. Quae quidem visio media potest
intelligi talis qualis est Angelo naturalis, ut scilicet videat Deum
non quidem per essentiam cognitione naturali, sed per aliquas species
intelligibiles, utpote considerando essentiam suam, quae est quaedam
similitudo intelligibilis essentiae increatae, prout dicitur in libro
de causis, quod intelligentia scit quod est supra se inquantum est
causata ab eo. Ut sic etiam intelligatur Paulus in raptu vidisse
Deum per refulgentiam alicuius luminis intellectualis in mentem
ipsius. Cognitio vero viae, quae est per speculum et aenigma
sensibilium creaturarum, est naturalis homini; sed cognitio patriae,
qua Deus per essentiam suam videtur, est soli Deo naturalis. Sed
haec opinio repugnat dictis Augustini, qui expresse in locis
supradictis dicit Paulum in raptu Deum per essentiam vidisse. Nec
est etiam probabile ut minister veteris testamenti ad Iudaeos Deum per
essentiam viderit, ut habetur ex hoc quod dicitur Num. cap. XII,
8: palam, et non per aenigmata et figuras, videt Deum; et ministro
novi testamenti, doctori gentium, hoc concessum non fuerit; praecipue
cum ipse apostolus sic argumentetur, II Cor. III, 9: si
ministratio damnationis fuit in gloria, multo magis abundat ministerium
iustitiae. Nec tamen beatus fuit simpliciter, sed solum secundum
quid, quamvis mens eius illustrata fuerit supernaturali lumine ad Deum
videndum. Quod quidem apparere potest exemplo luminis corporalis. In
quibusdam enim invenitur lumen a sole, ut quaedam forma immanens quasi
connaturalis effecta, sicut in stellis, et in carbunculo, et
huiusmodi. In quibusdam vero recipitur lumen a sole sicut quaedam
passio transiens, sicut in aere: non enim efficitur lumen forma
permanens in aere quasi connaturalis, sed transit abeunte sole.
Similiter etiam et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno
modo per modum formae connaturalis factae, et permanentis; et sic
facit mentem simpliciter beatam; et hoc modo infunditur beatis in
patria. Alio modo contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam
passio transiens: et sic mens Pauli in raptu fuit lumine gloriae
illustrata. Ipsum etiam nomen raptim et pertranseundo ostendit hoc
esse factum. Unde non fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem
gloriae, cum illa claritas non fuerit effecta proprietas eius; et
propter hoc non fuit derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu
perpetuo mansit.
Unde patet responsio ad quatuor primas rationes.
Ad quintum dicendum, quod adveniente plena visione recedit fides.
Unde secundum hoc quod in Paulo fuit visio Dei per essentiam, non
fuit ibi fides; fuit autem ibi visio Dei per essentiam secundum
actum, non secundum habitum gloriae. Unde e contrario fides fuit ibi
secundum habitum, non secundum actum; similiter spes.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Paulus tunc fuerit in statu
merendi, non tamen in actu tunc merebatur; quia sicut habuit actum
visionis patriae, ita habuit actum caritatis patriae. Quidam tamen
dicunt, quod quamvis habuit actum visionis patriae, non tamen habuit
actum caritatis patriae; quia si intellectus fuit raptus, non tamen
fuit raptus eius affectus. Sed hoc est expresse contra id quod habetur
II Cor., XII, 4: raptus est in Paradisum; Glossa: id est
in eam tranquillitatem qua fruuntur illi qui sunt in caelesti
Ierusalem. Fruitio autem est per amorem.
Ad septimum dicendum, quod hoc fuit ex ipsa conditione luminis mentem
illustrantis, quod visio illa in Paulo non permansit, ut ex dictis
patet.
Ad octavum dicendum, quod quamvis visio Dei in beatis sit ex merito,
tamen Paulo non est reddita quasi praemium meriti; unde ratio non
sequitur. Tamen sciendum, quod hae duae ultimae rationes non magis
concludunt contra hoc quod Paulus Deum per essentiam viderit, quam
contra hoc quod viderit quocumque modo supra modum communem.
Ad id quod ultimo quaerebatur, dicendum, quod excessus mentis,
extasis, et raptus, omnia in Scripturis pro eodem accipiuntur; et
significant elevationem quamdam ab exterioribus sensibilibus, quibus
naturaliter intendimus ad aliqua quae sunt supra hominem. Sed hoc
dupliciter contingit. Quandoque enim intelligitur abstractio ab
exterioribus quantum ad intentionem tantum, ut videlicet cum quis
exterioribus sensibus et rebus utitur, sed tota sua intentio divinis
inspiciendis et diligendis intendit; et sic in excessu mentis, sive
extasi aut raptu, est quilibet divinorum contemplator et amator: unde
Dionysius dicit, IV cap. de divinis Nomin.: est autem extasim
faciens divinus amor: et Gregorius in moralibus de contemplatore
loquens dicit: qui ad interiora intelligenda rapitur, a rebus
visibilibus oculos claudit. Alio modo, secundum quod in usu praedicta
nomina magis habentur, fit extasis aut raptus aut excessus mentis, cum
aliquis etiam actu ab usu sensuum et sensibilium rerum abstrahitur ad
aliqua supernaturaliter videnda; videtur autem supernaturaliter praeter
sensum et intellectum et imaginationem, sicut in quaestione de
prophetia dictum est. Et ideo duplicem raptum distinguit Augustinus,
XII super Genes. ad Litt. Unum quo mens rapitur a sensibus ad
imaginariam visionem, et sic accidit in Petro et Ioanne Evangelista
in Apocalypsi, ut ibidem Augustinus dicit. Alium quo mens rapitur a
sensu et imaginatione simul ad intellectualem visionem; et hoc quidem
dupliciter. Uno modo secundum quod intellectus intelligit Deum per
aliquas intelligibiles immissiones, quod est proprie Angelorum; et
sic fuit extasis Adae, unde dicitur Gen. II, 21, in Glossa,
quod extasis recte intelligitur ad hoc immissa, ut mens Adae particeps
angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei, novissima
intelligeret. Alio modo secundum quod intellectus videt Deum per
essentiam; et ad hoc fuit raptus Paulus, ut dictum est.
|
|