|
Et videtur quod sic.
1. Eadem enim est natura hominis in statu viae et post
resurrectionem; non idem numero resurgeret, nisi etiam idem specie
esset. Sed post resurrectionem sancti mente videbunt Deum per
essentiam sine hoc quod a sensibus abstrahantur. Ergo et in viatoribus
idem possibile est.
2. Sed dicebat, quod corpus viatoris, quia corruptibile est,
aggravat intellectum, ne libere in Deum ferri possit, nisi a
corporeis sensibus absolvatur; quae quidem corruptio post
resurrectionem non erit.- Sed contra, nihil impeditur, sicut nec
patitur, nisi a suo contrario. Sed corruptio corporis non videtur
contrariari actui intellectus, cum intellectus non sit corporis actus.
Ergo corruptio corporis non impedit quin intellectus libere possit
ferri in Deum.
3. Praeterea, constat quod Christus nostram mortalitatem et
corruptionem poenae assumpsit. Sed intellectus eius continue visione
Dei fruebatur, cum tamen in eo non fieret semper abstractio ab
exterioribus sensibus. Ergo corruptio corporis non facit ut
intellectus ferri non possit in Deum sine hoc quod a sensibus
abstrahatur.
4. Praeterea, Paulus postquam Deum per essentiam viderat, memor
fuit illorum quae in illa visione conspexit; alias non diceret II
Cor., cap. XII, 4, quod audivit arcana verba quae non licet
homini loqui, si eorum immemor esset. Ergo dum Deum per essentiam
videbat, videbat aliquid in eius memoriam imprimebatur. Sed memoria
ad partem sensitivam pertinet, ut patet per philosophum in Lib. de
memoria et reminiscentia. Ergo cum quis in statu viae videt Deum per
essentiam, non omnino abstrahitur a corporeis sensibus.
5. Praeterea, propinquiores sunt potentiae sensitivae sibi invicem,
quam intellectivae sensitivis. Sed imaginatio, quae est de potentiis
sensitivis, potest esse in actu comprehensionis quorumcumque
imaginabilium sine abstractione ab exterioribus sensibus. Ergo et
intellectus potest esse in actu visionis divinae sine abstractione a
potentiis sensitivis.
6. Praeterea, illud quod est secundum naturam, non exigit ad sui
praeexistentiam aliquid eorum quae sunt contra naturam. Sed naturale
est intellectui humano quod Deum per essentiam videat, cum ad hoc
creatus sit. Cum igitur abstractio a sensibus homini sit contra
naturam, quia sensitiva cognitio connaturalis ei sit, videtur quod ad
videndum Deum per essentiam, abstractione a sensibus non indigeat.
7. Praeterea, abstractio non est nisi unitorum. Sed
intelligentia, cuius obiectum est Deus, ut dicitur in Lib. de
spiritu et anima, non videtur corporeis sensibus esse coniuncta, sed
maxime distans. Ergo ad hoc quod Deum per essentiam videat homo per
intelligentiam, non indiget abstractione a sensibus.
8. Praeterea, ad hoc videtur Paulus ad Dei visionem esse
elevatus, ut testis illius gloriae existeret quae sanctis
repromittitur: unde Augustinus dicit X super Genesim ad litteram:
cur non credamus quod tanto apostolo, doctori gentium, rapto usque ad
ipsam excellentissimam visionem, voluerit Deus demonstrare vitam in
qua post hanc vitam vivendum est in aeternum? Sed in illa sanctorum
visione quae post hanc vitam erit in videntibus Deum, non fiet
abstractio a sensibus corporeis post resurrectionem. Ergo nec in
Paulo huiusmodi abstractio facta fuisse videtur, cum Deum per
essentiam vidit.
9. Praeterea, martyres in ipsis tormentorum suorum suppliciis
interius aliquid de divina gloria percipiebant: unde Vincentius
dicebat: ecce iam in sublime agor, et omnes principes tuos saeculo
altior, tyranne, despicio; et in aliis sanctorum passionibus multa
leguntur quae hoc sonare videntur. Sed constat quod in eis non fiebat
abstractio a sensibus; alias doloris sensum non habuissent. Ergo ad
hoc quod aliquis sit particeps gloriae, qua Deus per essentiam
videtur, non requiritur abstractio a sensibus.
10. Praeterea, propinquior est operationi, quae circa sensibilia
versatur, intellectus practicus quam speculativus. Sed non est
necessarium quod intellectus practicus semper intendat his quae homo
circa sensibilia operatur, ut dicit Avicenna in sua sufficientia.
Alias contingeret quod optimus citharoedus imperitissimus videretur,
si ad singulas cordarum percussiones oporteret eum artis consideratione
uti: fieret enim nimia sonorum interruptio, quae impediret debitam
melodiam. Ergo multo minus intellectus speculativus cogitur intendere
his quae homo circa sensibilia operatur; et sic liberum ei remanet in
quaelibet intelligibilia ferri, etiam in ipsam divinam essentiam, dum
sensitivae vires circa operationes sensibiles occupantur.
11. Praeterea, Paulus dum vidit Deum per essentiam, adhuc fidem
habebat. Sed fidei est videre per speculum in aenigmate. Ergo
Paulus simul dum videbat Deum per essentiam, videbat per speculum in
aenigmate. Sed aenigmatica cognitio est specularis, et est per
sensibilia. Ergo simul videbat Deum per essentiam, et intendebat
sensibilibus; et sic idem quod prius.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, XII Sup. Genes.
ad Litt., et habetur in Glossa II Cor. c. XII: in illa
specie quae Deus est, nemo Deum videns vivet vita ista qua mortaliter
vivitur in istis sensibus corporeis. Sed nisi ab hac vita quisque
quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus
et alienatus a corporeis sensibus, ut merito nesciat utrum in corpore
an extra corpus sit; in illam non rapitur et subvehitur visionem.
2. Praeterea, II Cor., V, 13, super illud: sive mente
excedimus, Deo etc., dicit Glossa: excessum mentis dicit quod
mente levatur ad intelligenda caelestia, ita ut quodammodo a memoria
labantur inferiora. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti quibus
arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. Ergo quicumque
videt Deum per essentiam, oportet quod avertatur a consideratione
inferiorum; et ita per consequens ab usu sensuum, quibus nonnisi
inferiora considerantur.
3. Praeterea, in Psal. dicitur: ibi Beniamin adolescentulus in
mentis excessu, Glossa: Beniamin, id est Paulus, in mentis
excessu, mente scilicet alienata a sensibus corporis, ut quando raptus
fuit usque ad tertium caelum, sed per tertium caelum intelligitur visio
Dei per essentiam, ut dicit August., XII super Genes. ad
litteram. Ergo visio Dei per essentiam requirit alienationem a
sensibus corporis.
4. Praeterea, efficacior est operatio intellectus qui ad videndam
Dei essentiam elevatur, quam quaecumque imaginationis operatio. Sed
aliquando homo propter vehementiam imaginationis abstrahitur a corporeis
sensibus. Ergo multo fortius oportet quod abstrahatur ab eis, quando
in divinam provehitur visionem.
5. Praeterea, Bernardus dicit: delicata est divina consolatio,
non dabitur admittentibus alienam. Ergo, eadem ratione, divina visio
non compatitur secum alterius rei visionem; et ita nec usum sensuum.
6. Praeterea, ad videndum Deum per essentiam requiritur summa
cordis munditia; ut habetur Matth., V, 8: beati mundo corde et
cetera. Sed cor dupliciter immundatur: scilicet peccato et phantasiis
materialibus: ut patet per hoc quod dicit Dionysius, VII cap.
caelestis hierarchiae: puras esse eas, scilicet caelestes essentias,
extimandum est, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas,
in quo tangitur immunditia peccati, quod nunquam in beatis Angelis
fuit: neque ut materialium receptivas phantasiarum, in quo tangitur
immunditia quae est per phantasias; ut patet per Hugonem de s.
Victore. Oportet igitur mentem videntis Deum per essentiam non solum
a sensibus exterioribus, sed ab interioribus phantasmatibus abstrahi.
7. Praeterea, I ad Cor. XIII, 10, dicitur: cum venerit
quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed perfectum ibi
nominatur visio Dei per essentiam; et imperfectum visio specularis et
aenigmatica, quae est per sensibilia. Ergo, quando quis elevatur ad
visionem Dei per essentiam, abstrahitur a visione sensibilium.
Responsio. Dicendum, quod, sicut ex auctoritate Augustini patet,
homo in hoc mortali corpore constitutus non potest Deum per essentiam
videre, nisi a sensibus corporeis alienetur. Cuius ratio ex duobus
potest sumi. Primo quidem ex hoc quod est commune intellectui et aliis
potentiis animae. Hoc enim in omnibus animae potentiis invenimus,
quod quando una potentia in suo actu intenditur, alia vel debilitatur
in suo actu, vel ex toto abstrahitur; sicut patet in illo in quo
operatio visus fortissime intenditur, quod auditus eius non percipit ea
quae dicuntur, nisi forte sua vehementia ad se trahant sensum
audientis. Cuius ratio est, quia ad actum alicuius cognoscitivae
potentiae requiritur intentio, ut probat Augustinus in Lib. de
Trinit. Intentio autem unius non potest ferri ad multa simul, nisi
forte illa multa hoc modo sint ad invicem ordinata, ut accipiantur
quasi unum; sicut nec alicuius motus vel operationis possunt esse duo
termini non ad invicem ordinati. Unde, cum sit una anima, in qua
omnes potentiae cognoscitivae fundantur unius et eiusdem intentio
requiritur ad omnium potentiarum cognoscitivarum actus: et ideo, cum
totaliter anima intendit ad actum unius, abstrahitur homo ab actu
alterius potentiae. Ad hoc autem quod intellectus elevetur ad videndam
divinam essentiam, oportet quod tota intentio in hac visione
colligatur, cum hoc sit vehementissimum intelligibile, ad quod
intellectus pertingere non potest, nisi toto conamine in illud tendat:
et ideo oportet, quod quando mens ad divinam visionem elevatur, quod
omnino abstrahatur homo a corporeis sensibus. Secundo vero potest
eiusdem ratio assignari ex eo quod est intellectui proprium. Cum enim
cognitio de rebus habeatur secundum quod sunt in actu, et non secundum
quod sunt in potentia, ut dicitur in IX Metaph., intellectus qui
summam cognitionis tenet, proprie immaterialium est, quae sunt maxime
in actu. Unde omne intelligibile vel est in se a materia immune, vel
est actione intellectus a materia abstractum: et ideo, quanto
intellectus purior est a materialium quasi contactu, tanto perfectior
est. Et ideo est quod intellectus humanus, quia materialia contingit
ad phantasmata intuendo, a quibus intelligibiles species abstrahit,
est minoris efficaciae quam intellectus angelicus, qui semper ad formas
pure immateriales intuetur. Nihilominus tamen, inquantum in
intellectu humano puritas intellectualis cognitionis non penitus
obscuratur, sicut accidit in sensibus quorum cognitio ultra materialia
ferri non potest; ex hoc ipso quod in eo de puritate remanet, inest ei
facultas ad ea quae sunt pure immaterialia contuenda. Et ideo oportet
quod, si aliquando praeter communem modum ad summum immaterialium
videndum, scilicet divinam essentiam, elevetur, quod saltem in illo
actu penitus a materialium intuitu abstrahatur. Unde, cum sensitivae
vires non nisi circa materialia versentur, non potest aliquis videre
divinam essentiam nisi abstrahatur ab usu sensuum corporeorum penitus.
Ad primum igitur dicendum, quod alia ratione coniungetur anima beata
corpori post resurrectionem, et alia nunc coniungitur. In
resurrectione enim corpus erit omnino spiritui subditum, in tantum quod
ex ipso spiritu proprietates gloriae redundabunt in corpus, unde et
spiritualia corpora appellantur. Quando autem duo adiunguntur quorum
unum super alterum totaliter dominium obtinet, non est ibi mixtio, cum
alterum totaliter transeat in potestatem dominantis; sicut cum una
gutta aquae in mille vini amphoras infunditur, in nullo puritati vini
praeiudicatur. Et ideo in resurrectione ex coniunctione ad corpus
qualicumque, nulla erit impuritas intellectus, nec in aliquo virtus
eius debilitabitur: unde et sine abstractione a corporeis sensibus
contemplabitur essentiam divinam. Nunc autem corpus non est hoc modo
spiritui subditum; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc corpus nostrum corruptibile est,
quod ipsum corpus non est plene animae subditum: si enim ei plene
subderetur, ex immortalitate animae redundaret immortalitas etiam in
corpus, sicut post resurrectionem erit. Et exinde est quod corruptio
corporis aggravat intellectum: quamvis enim secundum se intellectui non
contrarietur, tamen eius causa, intellectus puritati praeiudicat.
Ad tertium dicendum, quod Christus ex hoc quod erat Deus et homo,
habebat plenariam potestatem super omnes partes animae suae, et super
corpus; unde ex virtute deitatis, secundum quod nostrae reparationi
competebat, permittebat unicuique potentiarum animae agere id quod est
ei proprium, ut dicit Damascenus. Et sic non erat necessarium in
ipso neque quod fieret redundantia ex una potentia in aliam, neque quod
una potentia a suo actu abstraheretur per vehementiam actus alterius;
unde per hoc quod intellectus eius videbat Deum, non oportebat aliquam
abstractionem a corporeis sensibus fieri. Secus autem est in aliis
hominibus, in quibus ex quadam colligantia potentiarum animae ad
invicem sequitur de necessitate quod fiat redundantia vel impedimentum
ex una potentia in aliam.
Ad quartum dicendum, quod Paulus postquam cessavit videre Deum per
essentiam, memor fuit illorum quae in illa visione cognoverat, per
aliquas species in intellectu eius remanentes, quae erant quasi quaedam
reliquiae praeteritae visionis. Quamvis enim ipsum Dei verbum per
essentiam viderit, et ex ipso viso multa cognoverit, et sic illa visio
nec quantum ad ipsum verbum, nec quantum ad ea quae videbantur in
verbo, fuerit per species aliquas; sed per essentiam solam verbi;
tamen ex ipsa inspectione verbi imprimebantur in intellectum eius
quaedam rerum visarum similitudines, quibus postmodum cognoscere
poterat ea quae prius per essentiam verbi viderat. Et ex illis
speciebus intelligibilibus per quamdam applicationem ad particulares
intentiones vel formas in memoria vel in imaginatione conservatas,
postmodum poterat memorari eorum quae prius viderat, etiam secundum
actum memoriae quae est potentia sensitiva. Et sic non oportet
ponere, quod in ipso actu divinae visionis aliquid fieret in eius
memoria quae est pars potentiae sensitivae, sed solum in mente.
Ad quintum dicendum, quod quamvis non per quemlibet actum imaginativae
virtutis fiat abstractio a sensibus exterioribus, fit tamen abstractio
praedicta quando actus imaginationis est vehemens. Et similiter non
oportet quod per quemlibet actum intellectus fiat abstractio a
sensibus. Oportet tamen quod fiat per actum vehementissimum, qui est
visio Dei per essentiam.
Ad sextum dicendum, quod quamvis naturale sit intellectui humano quod
quandoque ad visionem divinae essentiae perveniat; non tamen est sibi
naturale quod ad hoc perveniat secundum statum viae huius, ut prius
dictum est; et ideo ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod intelligentia nostra, qua divina
apprehendimus, quamvis non admisceatur sensibus per viam
apprehensionis, admiscetur tamen eis per viam iudicii. Unde dicit
Augustinus, XII super Genesim ad litteram, quod per
intelligentiae lumen et ista inferiora diiudicantur, et ea cernuntur
quae neque sunt corpora, neque ullas gerunt formas similes corporum;
et ideo intelligentia quandoque a sensibus abstrahi dicitur, cum de eis
non iudicat, sed solis supernis conspiciendis intendit.
Ad octavum dicendum, quod substantia beatitudinis sanctorum in visione
divinae essentiae consistit; unde dicit Augustinus quod visio est tota
merces. Unde ex hoc ipso quod divinam essentiam vidit, potuit esse
illius beatitudinis idoneus testis. Nec tamen oportuit quod omnia in
se experiretur, quae in beatis erunt; sed ut ex his quae experiebatur
etiam alia scire posset: non enim rapiebatur ut esset beatus, sed ut
esset beatitudinis testis.
Ad nonum dicendum, quod martyres in tormentis existentes percipiebant
aliquid de divina gloria, non quasi eam in suo fonte bibentes, sicut
illi qui Deum per essentiam vident: sed aliqua illius gloriae
aspersione refrigerabantur; unde dicit Augustinus, XII super
Genesim ad litteram; ibi, scilicet ubi Deus per essentiam videtur,
beata vita in suo fonte bibitur: inde aspergitur aliquid huic humanae
vitae, ut in tentationibus huius saeculi temperanter, fortiter, iuste
prudenterque vivatur.
Ad decimum dicendum, quod intellectus speculativus non cogitur ut
attendat his quae circa sensibilia aliquis operatur; sed potest circa
alia intelligibilia negotiari. Tanta tamen potest esse in actu
speculationis vehementia, quod omnino a sensibili operatione
abstrahet.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis in illo actu Paulus habuerit
habitum fidei, non tamen habuit actum, unde ratio non sequitur.
|
|