|
Et videtur quod requiratur abstractio ab ipsa unione qua anima unitur
corpori ut forma.
1. Vires enim animae vegetabilis sunt magis materiales quam etiam
vires animae sensibilis. Sed ad hoc quod intellectus videat Deum per
essentiam, oportet quod fiat abstractio a sensibus, ut prius dictum
est. Ergo, multo fortius, ad puritatem illius visionis requiritur
quod fiat abstractio ab actibus animae vegetabilis. Sed haec
abstractio non potest fieri in statu animalis vitae, quamdiu anima
corpori unitur ut forma, quia, ut dicit philosophus, nutriuntur
animalia semper. Ergo ad visionem divinae essentiae requiritur quod
fiat abstractio ab unione qua anima corpori unitur ut forma.
2. Praeterea, Exod., XXXIII, 20, super illud: non
videbit me homo et vivet, dicit Glossa August.: ostendit huic vitae
corruptibilis carnis, Deum, sicut est, apparere non posse. In illa
tamen vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est. Et
Glossa Gregorii, ibid.: qui sapientiam, quae Deus est, videt,
huic vitae funditus moritur. Sed mors est per separationem animae a
corpore, cui uniebatur ut forma. Ergo oportet fieri separationem
omnimodam animae a corpore, ad hoc quod Deus per essentiam videatur.
3. Praeterea, vivere viventibus est esse, ut dicitur II de
anima. Esse autem hominis viventis est per hoc quod anima corpori
unitur ut forma. Sed Exod. XXXIII, 20, dicitur: non
videbit me homo et vivet. Ergo quamdiu anima corpori unitur ut forma,
non potest per essentiam Deum videre.
4. Praeterea, fortior est unio qua unitur anima corpori ut forma,
quam illa qua unitur ei ut motor, ex qua unione proveniunt operationes
potentiarum quae per organa corporea operantur. Sed haec secunda unio
impedit visionem divinae essentiae, propter quod oportet quod fiat
abstractio a corporeis sensibus. Ergo multo fortius et prima unio
impediet; et sic oportebit ab ea abstractionem fieri.
5. Praeterea, potentia non elevatur supra modum essentiae; cum
potentia ab essentia fluat, et in ipsa radicetur. Si igitur essentia
animae fuerit corpori materiali unita ut forma, non poterit esse quod
intellectiva potentia ad ea quae sunt omnino immaterialia, elevetur;
et sic idem quod prius.
6. Praeterea, maior impuritas contrahitur in anima ex coniunctione
corporis ad animam quam ex coniunctione similitudinis corporalis ad
ipsam. Sed ad hoc quod mens Deum per essentiam videat, oportet eam
depurari a similitudinibus corporis, quae apprehenduntur per
imaginationem et sensum, ut dictum est. Ergo multo fortius oportet
eam a corpore separari ad hoc quod Deum per essentiam videat.
7. Praeterea, II Cor. V, 6-7,: quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Ergo quamdiu anima est in corpore, non potest Deum in sua specie
videre.
1. Sed contra est quod Exod., XXXIII, 20, super illud
non videbit me homo et vivet dicit Glosa Gregorii: quibusdam in hac
carne viventibus, sed inaestimabili virtute crescentibus, potest
aeterni videri claritas Dei. Sed claritas Dei est eius essentia, ut
in eadem Glossa dicitur. Ergo ad hoc quod essentia Dei videatur,
non oportet omnino animam separari a corpore.
2. Praeterea, Augustinus, XII super Genesim ad litteram
dicit, quod anima rapitur non solum ad visionem imaginariam, sed etiam
ad intellectualem, qua ipsa veritas perspicua cernitur, facta
aversione a sensibus minus quam in morte, sed plus quam in somno.
Ergo ad videndum veritatem increatam de qua Augustinus ibi loquitur,
non requiritur quod fiat separatio a corpore prout unitur ut forma.
3. Praeterea, hoc idem patet per Augustinum in epistola ad
Paulinam de videndo Deum: non est, inquit, incredibile quibusdam
sanctis, nondum ita defunctis ut sepelienda cadavera remanerent, etiam
istam excellentiam revelationis fuisse concessam, ut scilicet Deum per
essentiam viderent. Ergo anima potest Deum videre adhuc corpori unita
ut forma.
Responsio. Dicendum, quod ad visionem divinae essentiae, quae est
actus perfectissimus intellectus, requiritur abstractio ab illis quae
vehementiam intellectivi actus nata sunt impedire, et per eam
impediuntur. Hoc autem in quibusdam contingit per se, in quibusdam
per accidens tantum. Per se quidem impediunt se invicem intellectivae
et sensitivae operationes, tum propter hoc quod in utrisque
operationibus oportet intentionem adesse; tum etiam quia intellectus
quodammodo sensibilibus operationibus admiscetur, cum a phantasmatibus
accipiat. Et ita ex sensibilibus operationibus quodammodo intellectus
puritas inquinatur, ut prius dictum est. Sed ad hoc quod anima
corpori uniatur ut forma, non requiritur aliqua intentio; cum haec
unio non dependeat ex voluntate animae, sed magis ex natura.
Similiter etiam ex tali unione puritas intellectus directe non
inquinatur. Anima enim non unitur corpori ut forma mediantibus suis
potentiis, sed per essentiam suam; cum nihil sit medium inter formam
et materiam, ut probatur in VIII Metaphysic. Nec tamen essentia
animae ita corpori unitur quod totaliter corporis conditionem sequatur,
sicut aliae formae materiales, quae sunt omnino in materia quasi
submersae, in tantum quod nulla virtus aut actio ex eis prodire potest
nisi materialis. Ab essentia autem animae non solum procedunt quaedam
vires sive potentiae quodammodo corporales, utpote corporeorum
organorum actus existentes, scilicet vires sensitivae et vegetativae;
sed etiam vires intellectivae, quae sunt penitus immateriales, nullius
corporis aut partis corporis actus existentes, ut probatur III de
anima. Unde patet quod vires intellectivae non procedunt ex essentia
animae ex illa parte qua est corpori unita, sed magis secundum hoc quod
remanet a corpore libera, utpote ei non totaliter subiugata; et sic
unio animae ad corpus non pertingit usque ad operationem intellectus,
ut possit eius puritatem impedire. Unde, per se loquendo, ad
operationem intellectus, quantumcumque intensam non requiritur
abstractio ab illa unione qua anima unitur corpori ut forma. Similiter
etiam nec requiritur abstractio ab operationibus animae vegetabilis.
Operationes enim huius partis animae, sunt quasi naturales; quod
patet ex hoc quod complentur virtute qualitatum activarum et
passivarum, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci. Unde nec
rationi sive voluntati obediunt, ut patet in I Ethic. Et sic patet
quod ad huiusmodi actiones non requiritur intentio; et ita per earum
actus non oportet intentionem averti ab operatione intellectiva.
Similiter etiam nec operatio intellectiva aliquo modo huiusmodi
operationibus admiscetur; cum neque ab eis accipiat, propter hoc quod
non sunt cognoscitivae; neque instrumento aliquo corporeo utatur
intellectus, quod oporteat per operationes vegetabilis animae
sustentari, sicut accidit de organis potentiarum sensitivarum; et sic
puritati intellectus nihil praeiudicatur per operationes animae
vegetabilis. Unde patet quod per se loquendo, operatio animae
vegetabilis et operatio intellectus non se impediunt. Per accidens
tamen potest ex altero alteri impedimentum provenire; inquantum
scilicet intellectus accipit a phantasmatibus, quae sunt in organis
corporalibus, quae oportet per actum vegetabilis animae nutriri et
conservari. Et sic per actus nutritivae potentiae eorum dispositio
variatur, et per consequens operatio sensitivae potentiae, a qua
intellectus accipit. Et ita per accidens etiam ipsius intellectus
operatio impeditur, sicut patet in somno et post cibum. Et etiam e
converso per hunc modum operatio intellectus impedit operationem animae
vegetabilis, inquantum ad operationem intellectus requiritur operatio
imaginativae virtutis, ad cuius vehementiam oportet caloris et
spirituum concursum fieri; et sic impeditur actus virtutis nutritivae
per vehementiam contemplationis. Sed hoc non habet locum in illa
contemplatione qua Dei essentia videtur cum talis contemplatio
imaginationis operatione non egeat. Et sic patet quod ad videndum
Deum per essentiam nullo modo requiritur abstractio ab actibus animae
vegetabilis, neque etiam aliqua eorum debilitatio; sed solum ab
actibus sensitivarum potentiarum.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis potentiae animae vegetabilis
sint magis materiales quam sensitivae, cum hoc tamen sunt etiam magis
ab intellectu remotae, et sic minus possunt impedire vehementiam
intellectus, vel impediri ab ea.
Ad secundum dicendum, quod vivere dicitur dupliciter. Uno modo ipsum
esse viventis, quod relinquitur ex hoc quod anima unitur corpori ut
forma. Alio modo ponitur vivere pro operatione vitae; sicut
distinguit philosophus in II de anima, vivere per intelligere et
sentire, et alias animae operationes. Et similiter, cum mors sit
vitae privatio, oportet quod similiter distinguatur; ita quod
quandoque designet privationem illius unionis qua anima corpori unitur
ut forma, aliquando vero privationem operum vitae. Unde Augustinus
super Genesim ad litteram: ab hac vita quisque quodammodo moritur,
sive omnino exiens de corpore, sive aversus et alienatus a carnalibus
sensibus; et sic accipitur mori in Glossis inductis: quod patet ex
hoc quod subiungitur in Glossa Gregorii: qui sapientiam, inquit,
quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne eius amore
teneatur.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod unio illa qua anima corpori
unitur ut forma, est fortior, sequitur quod ab ea possit fieri minus
abstractio.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa recte concluderet, si essentia
animae ita corpori uniretur quod esset omnino corpori subiugata; quod
falsum esse iam diximus.
Ad sextum dicendum, quod similitudo corporalis, quae requiritur ad
operationem imaginationis et sensus, quamvis sit immaterialior quam
ipsum corpus, tamen est etiam vicinius se habens ad operationes
intellectus; et ideo magis eas impedire potest, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod verbum apostoli est intelligendum secundum
quod dicimur esse in corpore, non solum ex hoc quod anima corpori
unitur ut forma, sed etiam ex hoc quod sensibus corporeis utimur.
|
|