|
Et videtur quod sciverit an anima eius esset in corpore.
1. Ipse enim melius hoc scivit quam aliquis sequentium. Sed
communiter a multis determinatur quod anima Pauli tunc fuerit in
corpore eius unita ei ut forma. Ergo multo fortius hoc Paulus
scivit.
2. Praeterea, Paulus in illo raptu scivit quid viderit, et qua
visione viderit; quod patet quia dicit: scio hominem (...) raptum
usque ad tertium caelum. Scivit igitur quid esset illud caelum, utrum
res corporalis vel spiritualis; et an illud spiritualiter vel
corporaliter viderit. Sed ad hoc sequitur eum scivisse an in corpore
an extra corpus viderit: quia corporalis visio non potest fieri nisi
per corpus, intellectualis vero semper fit sine corpore. Ergo ipse
scivit an esset in corpore vel extra corpus.
3. Praeterea, sicut ipsemet dicit, scivit hominem raptum usque ad
tertium caelum. Sed homo nominat coniunctum ex anima et corpore.
Ergo scivit animam corpori esse coniunctam.
4. Praeterea, ipse scivit se esse raptum, ut ex verbis suis patet.
Sed mortui non dicuntur rapti. Ergo ipse scivit se non esse mortuum;
et ita scivit animam suam esse corpori coniunctam.
5. Praeterea, ipse vidit Deum in raptu illa visione qua vident
Deum sancti in patria, ut dicit Augustinus XII super Genes. ad
litteram, et in epistola de videndo Deum. Sed sanctorum animae quae
sunt in patria, sciunt an sint in corpore, vel extra corpus. Ergo et
apostolus hoc scivit.
6. Praeterea, Gregorius dicit: quid est quod non videat qui
videntem omnia videt? Quod praecipue pertinere videtur de his quae ad
ipsos videntes pertinent. Sed hoc maxime pertinet ad animam, utrum
sit corpori coniuncta vel non. Ergo anima Pauli scivit utrum esset
corpori coniuncta vel non.
Sed contra, est quod dicitur II Cor. XII, 2: scio hominem in
Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore sive extra corpus
nescio, Deus scit) raptum huiusmodi et cetera. Ergo nescivit utrum
esset in corpore, vel extra corpus.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam
enim intellexerunt quod apostolus diceret se nescire non quidem an anima
esset corpori coniuncta in illo raptu an non; sed an esset raptus
secundum animam et corpus simul, ut etiam corporaliter portaretur in
caelum, sicut Habacuc portatus legitur, Danielis ultimo; an
secundum animam tantum, id est in visionibus Dei, sicut dicitur
Ezech. cap. XL, 2: in visionibus Dei adduxit me in terram
Israel; et hunc intellectum cuiusdam Iudaei exprimit Hieronymus in
prologo super Danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum non
fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in
corpore sive extra corpus nescio. Hunc autem intellectum Augustinus
reprobat XII super Genesim ad litteram. Constat enim ex verbis
apostoli, quod ipse scivit se raptum esse usque ad tertium caelum.
Constat igitur illud caelum in quod raptus est, esse vere caelum, non
aliquam caeli similitudinem. Si enim hoc voluisset intelligere, cum
dixit se raptum in caelum id est ad videndam imaginarie similitudinem
caeli, eodem modo poterat affirmare se raptum esse in corpore, id est
in similitudine corporis. Et sic non fuisset necessarium discernere
quid sciret et quid nesciret, quia utrumque aequaliter sciret;
scilicet et se esse raptum in caelum, et se esse raptum in corpore, id
est in similitudinem corporis, sicut accidit in somniis. Scivit
igitur pro certo quod illud in quod raptus fuit, vere erat caelum;
ergo scivit an esset corpus vel res incorporea. Si enim erat corpus,
in eam rapiebatur corporaliter: si vero erat res incorporea, in eam
corporaliter rapi non poterat. Restat igitur quod apostolus non
dubitavit an raptus ille esset corporalis vel spiritualis solum; sed
scivit solo intellectu se in illud caelum esse raptum; dubitavit autem
an in ipso raptu anima eius esset in corpore, an non. Et hoc quidam
alii concedunt; sed dicunt, quod quamvis in illo raptu apostolus hoc
nesciverit, scivit tamen illud post, coniiciens ex ipsa visione quam
prius habuerat. In illo enim raptu tota mens eius in divina
ferebatur, nec hoc percipiebat an anima esset in corpore, an non.
Sed hoc etiam expresse contrariatur verbis apostoli. Sicut enim
distinguit quid sciverit et quid nesciverit, ita distinguit praesens a
praeterito: quasi enim praeteritum narrat raptum hominem ante annos
quatuordecim usque ad tertium caelum, sed quasi praesens confitetur se
scire aliquid, et aliquid nescire. Ergo post annos quatuordecim ab
illo raptu adhuc nesciebat an in corpore an extra corpus fuerit, quando
fuit raptus. Et ideo alii dicunt, quod nec in raptu nec post scivit,
an anima esset in corpore, secundum aliquem modum, et non
simpliciter. Dicunt enim, quod scivit, et tunc et postea, quod
anima uniebatur corpori ut forma; sed nescivit utrum hoc modo corpori
uniretur ut eius anima aliquid a sensibus acciperet. Vel secundum
alios, utrum vires nutritivae essent in suis actibus, secundum quas
anima corpus administrat. Sed hoc etiam non videtur consonum verbis
apostoli, qui dicit se nescire an in corpore fuerit, an extra corpus,
simpliciter: et praeterea etiam hoc non multum ad rem pertinere
videbatur, ut diceret se nescire utrum tali vel tali modo in corpore
fuerit, ex quo anima a corpore omnino separata non erat. Et ideo
dicendum est quod simpliciter nescivit an anima esset corpori coniuncta
vel non: et hoc est quod Augustinus, XII super Genesim ad
litteram, post longam inquisitionem concludit, dicens: restat ergo
fortasse ut hoc ipsum eum ignorasse intelligamus utrum quando in tertium
caelum raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore cum
corpus vivere dicitur, sive vigilantis sive dormientis, sive in extasi
a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum
corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione, membris mortuis
anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut extasi
alienatus rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, XII
super Genesim ad litteram, utrum in corpore, an extra corpus,
dubitat apostolus. Unde, illo dubitante, quis nostrum certus esse
audeat? Unde Augustinus hoc indeterminatum relinquit. Quod autem
posteriores de hoc aliquid determinant, magis loquuntur ex
probabilitate quam ex certitudine. Ex quo enim fieri potuit quod anima
illa adhuc unita remanens hoc modo raperetur, sicut se dicit apostolus
raptum, ut ex dictis patet, probabilius est quod unita remanserit.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit contra intellectum
verborum apostoli primo positum, quo intelligitur apostolum dubitasse
non de conditione rapti, id est utrum anima corpori fuerit unita; sed
de modo raptus, id est utrum fuerit raptus corporaliter, vel
spiritualiter tantum.
Ad tertium dicendum, quod per synecdochen quandoque pars hominis homo
nominatur, et praecipue anima, quae est hominis eminentior pars.
Quamvis et possit intelligi, eum quem raptum dicit, non tunc fuisse
hominem quando raptus fuit, sed post annos quattuordecim, quando
scilicet hoc dicebat apostolus: scio hominem in Christo; non autem
raptum dicit hominem usque ad tertium caelum.
Ad quartum dicendum, quod dato quod fuerit in illo statu anima
apostoli a corpore separata, illa tamen separatio non fuit per aliquem
naturalem modum; sed per virtutem divinam ipsam animam a corpore
abstrahentem, non ad hoc quod simpliciter separata remaneret, sed ad
tempus. Et pro tanto raptus dici potuit, etsi non omnis mortuus
raptus dici possit.
Ad quintum dicendum, quod sicut Augustinus dicit XII super
Genesim ad litteram, apostolo arrepto a carnis sensibus in tertium
caelum et Paradisum, hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque
cognitionem rerum quae Angelis inest, quod sive in corpore sive extra
corpus esset, nesciebat. Hoc itaque non deerit cum receptis
corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induerit
incorruptionem. Et sic patet quod, licet eius visio quantum ad
aliquid similis fuerit visioni beatorum, tamen etiam quantum ad aliquid
fuit imperfectior.
Ad sextum dicendum, quod Paulus non fuit raptus ad videndum Deum,
ut esset beatus simpliciter; sed ut esset testis beatitudinis
sanctorum, et divinorum mysteriorum, quae ei revelata sunt. Unde
illa tantum vidit in visione verbi propter quae cognoscenda rapiebatur,
non autem omnia, sicut erit in beatis, praecipue post resurrectionem.
Tunc enim, ut Augustinus praemissis verbis subiungit, omnia erunt
evidentia, sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia.
|
|