|
Et videtur quod sic.
1. Unumquodque enim potest esse scitum quod necessaria ratione potest
probari. Sed secundum Richardum de sancto Victore, ad omnia quae
credere oportet, non deest ratio non solum probabilis, sed etiam
necessaria. Ergo de rebus creditis scientia haberi potest.
2. Praeterea, lumen gratiae divinitus infusum, est efficacius quam
lumen naturae. Sed ea quae nobis manifestantur per lumen naturale
rationis, sunt a nobis scita vel intellecta, et non solum credita.
Ergo et ea quae innotescunt nobis per lumen fidei divinitus infusum,
sunt a nobis scita, non solum credita.
3. Praeterea, certius et efficacius est Dei testimonium quam
hominis, quantumcumque scientis. Sed eum qui procedit ex suppositione
dicti alicuius scientis contingit habere scientiam: sicut patet in
scientiis subalternatis, quae sua principia supponunt a scientiis
subalternantibus. Ergo multo fortius de his quae sunt fidei, habetur
scientia, cum supponantur ex testimonio divino.
4. Praeterea, quandocumque intellectus necessitate cogitur ad
assentiendum, habet scientiam de his quibus assentit: processus enim
ex necessariis scientiam facit. Sed his quae sunt fidei, aliquis
credens, ex necessitate assentit: dicitur enim Iacob. II 19,
quod Daemones credunt et contremiscunt; quod non potest eorum
voluntate fieri, cum laudabilis eorum voluntas esse non possit: et sic
relinquitur quod ex necessitate his quae sunt fidei, consentiant.
Ergo de his quae sunt fidei, potest esse scientia.
5. Praeterea, ea quae sunt naturaliter cognita, sunt scita, vel
certius cognita quam scita. Sed cognitio Dei naturaliter est omnibus
inserta, ut Damascenus dicit. Fides autem est ad cognoscendum
Deum. Ergo ea quae sunt fidei, possunt esse scita.
6. Praeterea, plus distat opinio a scientia quam fides. Sed de
eodem potest esse scientia et opinio; ut si aliquis unam et eamdem
conclusionem sciat et per syllogismum demonstrativum et per syllogismum
dialecticum. Ergo et potest de eodem esse scientia et fides.
7. Praeterea, Christum esse conceptum, est articulus fidei. Sed
hoc beata virgo per experimentum scivit. Ergo potest idem esse simul
scitum et creditum.
8. Praeterea, Deum esse unum, ponitur inter credibilia. Sed hoc
demonstrative probatur a philosophis; et ita potest esse scitum. Ergo
de eodem potest esse fides et scientia.
9. Praeterea, Deum esse, est quoddam credibile. Non autem
credimus hoc eo quod sit Deo acceptum: quia nullus potest exstimare
aliquid esse Deo acceptum, nisi prius existimet esse Deum qui
acceptat; et sic existimatio qua quis existimat Deum esse, praecedit
existimationem qua quis putat aliquid esse Deo acceptum, nec potest ex
ea causari. Sed ad credendum ea quae nescimus, ducimur per hoc quod
hoc credimus esse Deo acceptum. Ergo Deum esse, est creditum et
scitum.
1. Sed contra. Materia vel obiectum fidei principale est veritas
prima. Sed de prima veritate, id est de Deo, non potest esse homini
scientia, ut videtur per Dionysium, I cap. de Divin. Nomin.
Ergo non potest esse de eodem fides et scientia.
2. Praeterea, scientia per rationem perficitur. Ratio autem vim
fidei evacuat: fides enim non habet meritum, cui humana ratio praebet
experimentum. Ergo fides et scientia non concurrunt in idem.
3. Praeterea, I Cor., XIII, 10: cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed cognitio fidei est
ex parte, idest imperfecta; cognitio autem scientiae est perfecta.
Ergo scientia fidem evacuat.
Responsio. Dicendum, quod secundum Augustinum in Lib. de videndo
Deum, creduntur illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur
idoneum testimonium quod eis perhibetur; videntur autem quae praesto
sunt vel animi vel corporis sensibus. Quae quidem differentia evidens
est in his quae praesto sunt corporis sensibus; in quibus manifestum
est quid praesto sit sensibus, et quid non sit praesto. Sed in
sensibus animi quid praesto esse dicatur, magis latet. Illa tamen
praesto esse dicuntur intellectui quae capacitatem eius non excedunt,
ut intuitus intellectus in eis figatur: talibus enim aliquis assentit
non propter testimonium alienum, sed propter testimonium proprii
intellectus. Illa vero quae facultatem intellectus excedunt, absentia
esse dicuntur a sensibus animi, unde intellectus in eis figi non
potest; unde eis non possumus assentire propter proprium testimonium,
sed propter testimonium alienum: et haec proprie credita esse
dicuntur. Unde fidei obiectum proprie est id quod est absens ab
intellectu. Creduntur enim absentia, sed videntur praesentia, ut in
eodem Lib. Augustinus dicit, vel etiam res non apparens, id est res
non visa: quia, ut dicitur Hebr., XI, 1, fides est argumentum
non apparentium. Quandocumque autem deficit ratio proprii obiecti,
oportet quod et actus deficiat; unde, quam cito incipit aliquid esse
praesens vel apparens, non potest ut obiectum subesse actui fidei.
Quaecumque autem sciuntur, proprie accepta scientia, cognoscuntur per
resolutionem in prima principia, quae per se praesto sunt intellectui;
et sic omnis scientia in visione rei praesentis perficitur. Unde
impossibile est quod de eodem sit fides et scientia. Sciendum tamen,
quod aliquid est credibile dupliciter. Uno modo simpliciter, quod
scilicet excedit facultatem intellectus omnium hominum in statu viae
existentium; sicut Deum esse trinum, et unum et huiusmodi. Et de
his impossibile est ab aliquo homine scientiam haberi; sed quilibet
fidelis assentit huiusmodi propter testimonium Dei, cui haec sunt
praesto et cognita. Aliquid vero est credibile non simpliciter, sed
respectu alicuius: quod quidem non excedit facultatem omnium hominum,
sed aliquorum tantum; sicut illa quae de Deo demonstrative sciri
possunt, ut Deum esse unum aut incorporeum, et huiusmodi. Et de his
nihil prohibet quin sint ab aliquibus scita, qui horum habent
demonstrationes; et ab aliis credita, qui horum demonstrationes non
perceperunt. Sed impossibile est quod sint ab eodem scita et credita.
Ad primum igitur dicendum, quod de omni quod oportet credi, si non
est per se notum, habetur ratio non solum probabilis, sed necessaria,
quamvis eam nostram prudentiam contingat latere, ut ibidem Richardus
subdit: unde rationes credibilium sunt ignotae nobis, sed notae Deo
et beatis, qui de his non fidem, sed visionem habent.
Ad secundum dicendum, quod quamvis lumen divinitus infusum sit
efficacius quam lumen naturale, non tamen in statu isto participatur a
nobis perfecte, sed imperfecte. Et ideo, ex imperfecta
participatione eius, contingit quod non ducimur per illud lumen infusum
in visionem eorum propter quorum cognitionem datur; sed hoc erit in
patria, quando perfecte illud lumen participabimus ubi in lumine Dei
videbimus lumen.
Ad tertium dicendum, quod ille qui habet scientiam subalternatam, non
perfecte attingit ad rationem sciendi, nisi in quantum eius cognitio
continuatur quodammodo cum cognitione eius qui habet scientiam
subalternantem. Nihilominus tamen inferior sciens non dicitur de his
quae supponit habere scientiam, sed de conclusionibus, quae ex
principiis suppositis de necessitate concluduntur. Et sic etiam
fidelis potest dici habere scientiam de his quae concluduntur ex
articulis fidei.
Ad quartum dicendum, quod Daemones non voluntate assentiunt his quae
credere dicuntur, sed coacti evidentia signorum, ex quibus convincitur
verum esse quod fideles credunt; quamvis illa signa non faciant
apparere id quod creditur, ut per hoc possint dici visionem eorum quae
creduntur, habere. Unde et credere quasi aequivoce dicitur de
hominibus fidelibus et Daemonibus: nec est in eis fides ex aliquo
lumine gratiae infuso sicut est in fidelibus.
Ad quintum dicendum, quod de Deo non est fides quantum ad illud quod
de Deo naturaliter est cognitum, sed quantum ad illud quod naturalem
cognitionem excedit.
Ad sextum dicendum, quod non videtur esse possibile quod aliquis de
eodem simul habeat scientiam et opinionem: quia opinio est cum
formidine alterius partis quam formidinem scientia excludit. Et
similiter non est possibile quod sit de eodem fides et scientia.
Ad septimum dicendum, quod beata virgo poterat quidem scire quod
filium non ex virili commixtione conceperat: qua autem virtute
conceptio illa facta fuerit, non potuit scire, sed credidit Angelo
dicenti: spiritus sanctus superveniet in te et cetera.
Ad octavum dicendum, quod Deum esse unum prout est demonstratum, non
ponitur articulus fidei, sed praesuppositum ad articulos: cognitio
enim fidei praesupponit cognitionem naturalem, sicut et gratia
naturam. Sed unitas divinae essentiae talis qualis ponitur a
fidelibus, scilicet cum omnipotentia et omnium providentia, et aliis
huiusmodi, quae probari non possunt, articulum constituit.
Ad nonum dicendum, quod aliquis potest incipere credere illud quod
prius non credebat, sed debilius existimabat; unde possibile est quod
aliquis antequam credat Deum esse, exstimaverit Deum esse, et hoc
esse ei placitum quod credatur eum esse. Et sic aliquis potest credere
Deum esse, eo quod sit placitum Deo, quamvis etiam hoc non sit
articulus; sed antecedens articulum, quia demonstrative probatur.
|
|