|
Et videtur quod non.
1. Ut enim dicitur Deuter. XXXII, vers. 4, Dei perfecta
sunt opera. Sed non est aliquid perfectum nisi provideatur ei de his
quae sunt sibi necessaria ad finem proprium consequendum. Ergo
unicuique rei ex conditione suae naturae provisa sunt illa quae
sufficiunt ad ultimum finem consequendum. Sed ea quae sunt fidei,
sunt supra cognitionem homini ex naturali conditione competentem. Ergo
fides per quam huiusmodi accipiuntur sive cognoscuntur, non est homini
necessaria ad suum finem consequendum.
2. Sed dicebat, quod homini ex sua conditione naturali sunt provisa
illa quae sunt necessaria ad finem naturalem consequendum, cuiusmodi
est felicitas viae, quae ponitur a philosophis; non autem ad
consequendum finem supernaturalem, qui est beatitudo aeterna.- Sed
contra, homo ex natura conditionis suae ad hoc factus est ut sit
particeps aeternae beatitudinis: ad hoc enim Deus rationalem naturam
capacem sui instituit, ut habetur in II sententiarum, dist. 1.
Ergo in ipsa natura hominis debuerunt sibi esse indita principia per
quae ipsum finem consequi posset.
3. Praeterea, sicut ad consequendum finem est necessaria cognitio,
ita et operatio. Sed ad consequendum finem supernaturalem non dantur
nobis habitus virtutum ordinantes in alia opera quam in quae ordinamur
per naturalem rationem; sed ad eadem opera perfectiori modo facienda:
castitas enim infusa et acquisita eumdem actum habere videntur,
scilicet a delectationibus venereis refrenare. Ergo nec propter
consequendum finem supernaturalem oportuit nobis aliquem habitum
cognitivum infundi ordinatum ad alia cognoscenda quam naturaliter
cognoscere possumus, sed ad eadem perfectiori modo: et sic videtur
quod habere fidem non apparentium rationi, non fuit necessarium ad
salutem.
4. Praeterea, potentia non indiget habitu propter id ad quod
naturaliter determinatur; sicut patet de potentiis irrationabilibus,
quae sine habitu medio sua opera perficiunt, ut cum ergo homo sit eis
perfectior, videtur quod cognitio naturalis sit sibi sufficiens ad
Deum. Ergo non indiget habitu fidei ad hoc quod in cognitionem Dei
ducatur.
5. Praeterea, perfectius est quod per seipsum potest consequi finem
quam quod non potest per seipsum. Sed alia animalia ex principiis
naturalibus possunt consequi fines suos. Unde, cum homo sit eis
perfectior, videtur quod cognitio naturalis sit ei sufficiens ad
consequendum finem suum; et sic non indiget fide.
6. Praeterea, illud quod reputatur in vitium non videtur esse
necessarium ad salutem. Sed quod aliquis sit credulus, reputatur in
vitium; unde dicitur Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est
corde. Ergo credere non est necessarium ad salutem.
7. Praeterea, cum Deo summe sit credendum, illi magis debemus
credere per quem magis constat Deum esse locutum. Sed magis constat
Deum loqui per naturalem rationis instinctum quam per aliquem prophetam
vel apostolum; cum hoc certissimum sit Deum esse auctorem totius
naturae. Ergo his quae dictat ratio, magis debemus adhaerere quam his
quae praedicantur per apostolos vel prophetas, de quibus est fides.
Cum igitur huiusmodi videantur interdum dissonare ab his quae ratio
naturalis dictat, sicut cum dicunt Deum trinum et unum, vel virginem
concepisse, et alia huiusmodi; videtur quod non sit conveniens fidem
habere de huiusmodi.
8. Praeterea, illud quod evacuatur altero adveniente, non videtur
esse propter illud necessarium: non enim evacuaretur, nisi haberet
aliquam oppositionem ad ipsum; oppositum autem non inducit ad suum
oppositum, sed magis abducit. Sed fides evacuatur, gloria
adveniente. Ergo non est necessaria propter gloriam consequendam.
9. Praeterea, nihil indiget, ad suum finem consequendum, eo per
quod destruitur. Sed fides destruit rationem; ut enim dicit
Gregorius, fides non habet meritum cui humana ratio praebet
experimentum. Ergo ratio fide non indiget ad suum finem consequendum.
10. Praeterea, haereticus non habet habitum fidei. Sed contingit
quod haereticus aliqua vera credit quae sunt supra facultatem rationis;
sicut credit filium Dei incarnatum, quamvis non credat eum passum.
Ergo non est necessarius habitus fidei ad cognoscendum ea quae sunt
supra rationem.
11. Praeterea, quando aliquid confirmatur per plura media, si unum
illorum non habet firmitatem, tota confirmatio efficacia caret; ut
patet in deductionibus syllogismorum, in quibus una de multis
propositionibus falsa vel dubia existente, probatio inefficax est.
Sed ea quae sunt fidei, in nos per multa media devenerunt. A Deo
enim dicta sunt apostolis vel prophetis, a quibus in successores
eorum, et deinceps in alios et sic usque ad nos pervenerunt per media
diversa. Non autem in omnibus istis mediis certum est esse
infallibilem veritatem: quia cum homines fuerint et decipi et decipere
potuerunt. Ergo nullam certitudinem habere possumus de his quae sunt
fidei; et ita stultum videtur his assentire.
12. Praeterea, illud non videtur necessarium ad vitam aeternam
consequendam quod meritum vitae aeternae diminuit. Sed cum difficultas
operetur ad meritum, habitus, qui facilitatem facit, meritum
diminuit. Ergo habitus fidei non est necessarius ad salutem.
13. Praeterea, potentiae rationales sunt nobiliores quam
naturales. Sed naturales non indigent habitibus ad suos actus. Ergo
nec intellectus indiget habitu fidei ad suos actus.
1. Sed contra. Est quod dicitur Hebr. XI, 6: sine fide
impossibile est placere Deo.
2. Praeterea, illud est necessarium ad salutem, quo non habito,
homo damnatur. Sed fides est huiusmodi; Marci ultimo: qui vero non
crediderit, condemnabitur. Ergo fides est necessaria ad salutem.
3. Praeterea, altior vita altiori cognitione indiget. Sed vita
gratiae altior (est) quam vita naturae. Ergo indiget aliqua
cognitione supernaturali, quae est cognitio fidei.
Responsio. Dicendum, quod habere fidem de his quae sunt supra
rationem, necessarium est ad vitam aeternam consequendam. Quod hinc
accipi potest. Non enim contingit aliquid de imperfecto ad perfectum
adduci nisi per actionem alicuius perfecti. Nec perfecti actio ab
imperfecto statim in principio perfecte recipitur; sed primo quidem
imperfecte et postmodum perfectius, et sic inde quousque ad
perfectionem perveniat. Et hoc quidem manifestum est in omnibus rebus
naturalibus quae per successionem temporis perfectionem aliquam
consequuntur. Et similiter etiam videmus in operibus humanis, et
praecipue in disciplinis. In principio enim homo imperfectus est in
cognitione. Ad hoc autem quod perfectionem scientiae consequatur,
indiget aliquo instruente, qui eum ad perfectionem scientiae ducat;
quod facere non posset, nisi ipse perfecte scientiam haberet, utpote
comprehendens rationes eorum quae sub scientia cadunt. Non autem in
principio suae doctrinae statim ei qui instruitur, tradit rationes
scibilium de quibus instruere intendit: quia tunc statim in principio
perfecte scientiam haberet qui instruitur; sed tradit ei quaedam,
quorum rationes tunc, cum primo instruitur discipulus, nescit; sciet
autem post profectum in scientia. Et ideo dicitur, quod oportet
addiscentem credere: et aliter ad perfectam scientiam pervenire non
posset, nisi scilicet supponeret ea quae sibi in principio traduntur,
quorum rationes tunc capere non potest. Ultima autem perfectio ad quam
homo ordinatur, consistit in perfecta Dei cognitione: ad quam quidem
pervenire non potest nisi operatione et quasi instructione divina, qui
est sui perfectus cognitor. Huius autem perfectae cognitionis statim
homo in sui principio capax non est; unde oportet ut accipiat per viam
credendi aliqua, per quae manuducatur ad perveniendum in perfectam
cognitionem. Quorum quaedam talia sunt, quod in hac vita perfecta
cognitio de eis haberi non potest, quae totaliter vim humanae rationis
excedunt: et ista oportet credere quamdiu in statu viae sumus;
videbimus autem ea perfecte in statu patriae. Quaedam vero sunt ad
quae etiam in hac vita perfecte cognoscenda possumus pervenire, sicut
illa quae de Deo demonstrative probari possunt; quae tamen a principio
necesse est credere, propter quinque rationes, quas Rabbi Moyses
ponit. Quarum prima est profunditas et subtilitas istorum
cognoscibilium, quae sunt remotissima a sensibus: unde homo non est
idoneus in principio perfecte ea cognoscere. Secunda causa est
debilitas humani intellectus in sui principio. Tertia vero est
multitudo eorum quae praeexiguntur ad istorum demonstrationem, quae
homo non nisi in longissimo tempore addiscere potest. Quarta est
indispositio ad sciendum, quae inest quibusdam propter pravitatem
complexionis. Quinta est necessitas occupationum ad providendum
necessaria vitae. Ex quibus omnibus apparet quod, si oporteret per
demonstrationem solummodo accipere ea quae necessarium est cognoscere de
Deo, paucissimi ad hoc pervenire possent, et hi etiam non nisi post
longum tempus. Unde patet quod salubriter est via fidei hominibus
provisa, per quam patet omnibus facilis aditus ad salutem secundum
quodcumque tempus.
Ad primum igitur dicendum, quod homini in conditione suae naturae
perfecte providetur in quantum ad finem illum consequendum qui est in
potestate naturae, dantur principia sufficientia ut sint causa illius
finis. Ad finem autem qui facultatem naturae excedit, dantur
principia, non quae sint causae finis, sed quibus homo est capax eorum
per quae pervenitur ad finem; ut enim dicit Augustinus, posse habere
fidem et caritatem naturae est hominum; habere autem, est gratia
fidelium.
Ad secundum dicendum, quod ab ipsa prima institutione natura humana
est ordinata in finem beatitudinis, non quasi in finem debitum homini
secundum naturam eius, sed ex sola divina liberalitate. Et ideo non
oportet quod principia naturae sufficiant ad finem illum consequendum,
nisi fuerint adiuta donis superadditis ex divina liberalitate.
Ad tertium dicendum, quod ille qui distat a fine, potest habere
cognitionem finis, et affectionem; non autem operari circa finem, sed
solum circa ea quae sunt ad finem. Et ideo ad perveniendum in finem
supernaturalem in statu viae indigemus fide, qua ipsum finem
cognoscamus, ad quem cognitio naturalis non attingit. Sed ad ea quae
sunt ad finem, virtus naturalis attingit, non tamen prout sunt
ordinata in finem illum. Et ideo non indigemus habitibus infusis ad
operandum alia quam quae dictat ratio naturalis, sed ad eadem
perfectiori modo facienda; non sic autem est ex parte cognitionis,
ratione iam dicta.
Ad quartum dicendum, quod ad ea quae sunt fidei, non naturaliter
determinatur intellectus quasi ea naturaliter cognoscat; sed quodammodo
naturaliter ordinatur in ipsa cognoscenda, sicut natura dicitur
ordinari ad gratiam ex divina institutione. Unde hoc non removet quin
habitu fidei indigeamus.
Ad quintum dicendum, quod homo perfectior est aliis animalibus, nec
tamen determinata sunt sibi ab ipsa natura ea quae sunt necessaria ad
finem consequendum, sicut aliis animalibus, propter duas rationes.
Primo, quia homo ad altiorem finem ordinatur; et ideo etiam si
pluribus auxiliis indigeat ad ipsum consequendum, et sibi naturalia
principia non sufficiant, nihilominus perfectior erit. Secundo, quia
hoc ipsum est in homine perfectionis, quia multiplices vias potest
habere ad consequendum suum finem. Unde non poterat ei una via
naturalis determinari, sicut aliis animalibus; sed loco omnium, quae
natura aliis animalibus providit, data est homini ratio, per quam et
necessaria huius vitae sibi praeparare potest, et disponere se ad
recipienda divinitus auxilia futurae vitae.
Ad sextum dicendum, quod esse credulum in vitium sonat, quia designat
superfluitatem in credendo, sicut esse bibulum superfluitatem in
bibendo. Ille autem qui credit Deo, non excedit modum in credendo,
quia ei non potest nimis credi; unde ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod per apostolos et prophetas nunquam
divinitus dicitur aliquid quod sit contrarium his quae naturalis ratio
dictat. Dicitur tamen aliquid quod comprehensionem rationis excedit;
et pro tanto videtur rationi repugnare, quamvis non repugnet; sicut et
rustico videtur repugnans rationi quod sol sit maior terra et quod
diameter sit asimeter costae; quae tamen sapienti rationabilia
apparent.
Ad octavum dicendum, quod fides evacuatur in gloria propter id quod
est imperfectionis in ipsa: et secundum hoc habet aliquam oppositionem
ad perfectionem gloriae; sed quantum ad id quod est cognitionis in
fide, est necessaria ad salutem. Hoc enim non est inconveniens ut
aliqua imperfecta quae ordinantur ad perfectionem finis, cessent fine
veniente, sicut motus veniente quiete, quae est eius finis.
Ad nonum dicendum, quod fides non destruit rationem, sed excedit eam
et perficit, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod haereticus non habet habitum fidei, etiamsi
unum solum articulum discredat; habitus enim infusi per unum actum
contrarium tolluntur. Fidei etiam habitus hanc efficaciam habet, ut
per ipsum intellectus fidelis detineatur ne contrariis fidei assentiat;
sicut et castitas refrenat a contrariis castitati. Quod autem
haereticus aliqua credat quae sunt supra naturalem cognitionem, non est
ex aliquo habitu infuso, quia ille habitus dirigeret eum in omnia
credibilia aequaliter; sed est ex quadam aestimatione humana, sicut
etiam Pagani aliqua supra naturam credunt de Deo.
Ad undecimum dicendum, quod omnia media per quae ad nos fides venit,
suspicione carent. Prophetis enim et apostolis credimus ex hoc quod
Deus eis testimonium perhibuit miracula faciendo, ut dicitur Marc.,
cap. XVI, 20: sermonem confirmante sequentibus signis.
Successoribus autem apostolorum et prophetarum non credimus nisi in
quantum nobis ea annuntiant quae illi in scriptis reliquerunt.
Ad duodecimum dicendum, quod duplex est difficultas: quaedam ex
ipsius conditione operis; et talis difficultas operatur ad meritum;
alia est ex indispositione vel tarditate voluntatis; et talis potius
diminuit meritum; et hanc aufert habitus, et non primam.
Ad decimumtertium dicendum, quod potentiae naturales sunt determinatae
ad unum, et non indigent habitu determinante, sicut rationabiles,
quae sunt ad opposita.
|
|