|
Et videtur quod non.
1. Illud enim non est ponendum, quo posito sequitur inconveniens.
Sed si ponamus quod sit necessarium ad salutem quod aliquid explicite
credatur, sequitur inconveniens. Possibile est enim aliquem nutriri
in silvis, vel etiam inter lupos; et talis non potest explicite
aliquid de fide cognoscere. Et sic erit aliquis homo qui de
necessitate damnabitur. Quod est inconveniens; et sic non videtur
quod sit necessarium explicite aliquid credere.
2. Praeterea, ad illud quod non est in potestate nostra, non
tenemur. Sed ad hoc quod explicite aliquid credamus, indigemus auditu
interiori vel exteriori: fides enim est ex auditu, ut dicitur Rom.,
X, 17: et audire non est in potestate alicuius, nisi sit qui
loquatur. Et sic non est de necessitate salutis quod aliquid explicite
credatur.
3. Praeterea, illa quae sunt subtilissima, non sunt rudibus
tradenda. Sed nulla sunt subtiliora et altiora his quae rationem
excedunt, qualia sunt articuli fidei. Ergo talia non sunt populo
tradenda. Et sic non omnes saltem tenentur, ad explicite aliquid
credendum.
4. Praeterea, homo non tenetur ad cognoscendum illud quod etiam
Angeli nesciunt. Sed Angeli ante incarnationem mysterium
incarnationis ignoraverunt, ut videtur Hieronymus dicere. Ergo
homines saltem tunc non tenebantur ad sciendum aliquid vel credendum
explicite de redemptore.
5. Praeterea, multi gentiles ante Christi adventum salvati sunt,
ut dicit Dionysius, IX cap. Cael. Hierarch. Ipsi autem non
poterant aliquid explicitum de redemptore cognoscere, cum ad eos
prophetae non pervenerint. Ergo credere explicite articulos de
redemptore, non videtur necessarium ad salutem.
6. Praeterea, inter articulos de redemptore unus est de descensu ad
Inferos. Sed de hoc articulo Ioannes dubitavit, secundum
Gregorium, cum quaesivit: tu es qui venturus es? Matth., XI,
3. Cum igitur ipse fuerit de maioribus, quia nullus eo maior inter
natos mulierum, ut ibidem dicitur, videtur quod nec etiam maiores
teneantur ad cognoscendum explicite articulos de redemptore.
1. Sed e contra. Videtur quod sit de necessitate salutis explicite
omnia credere; eodem enim modo omnia ad fidem pertinent. Ergo qua
ratione oportet unum explicite credere, eadem ratione oportet et
omnia.
2. Praeterea, unusquisque tenetur ad vitandum omnes errores qui sunt
contra fidem. Sed hoc facere non potest nisi explicite omnes articulos
cognoscat, contra quos sunt errores. Ergo oportet omnes explicite
credere.
3. Praeterea, sicut mandata dirigunt in operandis, ita articuli in
credendis. Sed quilibet tenetur scire omnia mandata Decalogi; non
enim excusaretur, si per ignorantiam eorum aliquid committeret. Ergo
et quilibet tenetur omnes articulos explicite credere.
4. Praeterea, sicut Deus est obiectum fidei, ita et caritatis.
Sed nihil debet implicite diligi in Deo. Ergo nec etiam aliquid
implicite credi de eo.
5. Praeterea, haereticus, quantumcumque simplex, examinatur de
omnibus articulis fidei; quod non esset, nisi omnes explicite credere
teneretur. Et sic idem quod prius.
6. Praeterea, habitus fidei est idem specie in omnibus fidelibus.
Si igitur aliqui fideles tenentur ad omnia quae sunt fidei explicite
credenda, videtur quod etiam ad hoc omnes teneantur.
7. Praeterea, credere informiter non sufficit ad salutem. Sed
credere implicite est credere informiter; quia frequenter praelati, in
quorum fide nititur fides simplicium, qui implicite credunt, habent
fidem informem. Ergo credere implicite non sufficit ad salutem.
Responsio. Dicendum, quod implicitum proprie dicitur esse illud in
quo quasi in uno multa continentur; explicitum autem in quo unumquodque
ipsorum in se consideratur. Et transferuntur haec nomina a
corporalibus ad spiritualia. Unde quando aliqua multa, virtute
continentur in aliquo uno, dicuntur esse in illo implicite, sicut
conclusiones in principiis. Explicite autem continetur in aliquo quod
in eo actu existit: unde ille qui cognoscit aliqua principia
universalia, habet implicitam cognitionem de omnibus conclusionibus
particularibus: qui autem conclusiones actu considerat, dicitur eas
explicite cognoscere. Unde et explicite dicimur aliqua credere,
quando eis actu cogitatis adhaeremus; implicite vero quando adhaeremus
quibusdam, in quibus sicut in universalibus principiis ista
continentur: sicut qui credit fidem Ecclesiae esse veram, in hoc
quasi implicite credit singula quae sub fide Ecclesiae continentur.
Sciendum est igitur, quod aliquid est in fide ad quod omnes et omni
tempore explicite credendum tenentur; quaedam vero sunt in ea, quae
omni tempore sunt explicite credenda, sed non ab omnibus; quaedam vero
ab omnibus, sed non omni tempore; quaedam vero nec ab omnibus nec omni
tempore. Quod enim oporteat omni tempore aliquid explicite credi ab
quolibet fideli, ex hoc apparet, quia acceptio fidei se habet in nobis
respectu ultimae perfectionis, sicut acceptio discipuli de his quae
sibi primo a magistro traduntur, per quae in anteriora dirigitur. Non
posset autem dirigi, nisi actu aliqua consideraret. Unde oportet quod
discipulus aliquid actualiter aliquid considerandum accipiat; et
similiter oportet quod fidelis quilibet aliquid explicite credat. Et
haec sunt duo illa quae apostolus dicit Hebr., XI, 6: accedentem
ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator
est. Unde quilibet tenetur explicite credere, et omni tempore, Deum
esse, et habere providentiam de rebus humanis. Non est autem
possibile ut aliquis in statu viae explicite cognoscat omnem illam
scientiam quam Deus habet, in qua nostra beatitudo consistit; sed
possibile est aliquem in statu viae explicite cognoscere omnia illa quae
proponuntur humano generi in hoc statu ut rudimenta quaedam quibus se in
finem dirigat: et talis dicitur habere perfectam fidem quantum ad
explicationem. Sed haec perfectio non est omnium; unde et gradus in
Ecclesia constituuntur, ut quidam aliis praeponantur ad erudiendum in
fide. Unde non tenentur omnes explicite credere omnia quae sunt
fidei; sed solum illi qui eruditores fidei instituuntur: sicut sunt
praelati et habentes curam animarum. Nec tamen isti etiam secundum
omne tempus tenentur omnia explicite credere. Sicut enim est profectus
unius hominis in fide per successiones temporum, ita etiam et totius
humani generis: unde dicit Gregorius: per successiones temporum
crevit divinae cognitionis augmentum. Plenitudo autem temporis, quasi
perfectio aetatis humani generis, est in tempore gratiae; unde in hoc
tempore maiores, omnia quae sunt fidei, explicite credere tenentur.
Sed temporibus praecedentibus etiam maiores non tenebantur ad credendum
omnia explicite; plura autem explicite credebantur post tempus legis et
prophetarum quam ante. In statu igitur ante peccatum non tenebantur
explicite credere ea quae sunt de redemptore, quia adhuc necessitas
redemptoris non erat; implicite tamen haec credebant in divina
providentia; in quantum scilicet Deum credebant diligentibus se
provisurum de omnibus necessariis ad salutem. Sed ante peccatum et
post, omni tempore necessarium fuit a maioribus explicitam fidem de
Trinitate habere; non autem a minoribus post peccatum usque ad tempus
gratiae; ante peccatum enim forte talis distinctio non fuisset, ut
quidam per alios erudirentur de fide. Et similiter etiam post peccatum
usque ad tempus gratiae maiores tenebantur habere fidem de redemptore
explicite; minores vero implicite, vel in fide patriarcharum et
prophetarum, vel in divina providentia. Tempore vero gratiae omnes,
maiores et minores, de Trinitate et de redemptore tenentur explicitam
fidem habere. Non tamen omnia credibilia circa Trinitatem vel
redemptorem minores explicite credere tenentur, sed soli maiores.
Minores autem tenentur explicite credere generales articulos, ut Deum
esse trinum et unum, filium Dei esse incarnatum, mortuum, et
resurrexisse, et alia huiusmodi, de quibus Ecclesia festa facit.
Ad primum igitur dicendum, quod non sequitur inconveniens posito quod
quilibet teneatur aliquid explicite credere etiam si in silvis vel inter
bruta animalia nutriatur: hoc enim ad divinam providentiam pertinet ut
cuilibet provideat de necessariis ad salutem, dummodo ex parte eius non
impediatur. Si enim aliquis taliter nutritus, ductum rationis
naturalis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certissime est
tenendum, quod Deus ei vel per internam inspirationem revelaret ea
quae sunt necessaria ad credendum, vel aliquem fidei predicatorem ad
eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium, Act. X.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non sit in potestate nostra
cognoscere ea quae sunt fidei, ex nobis ipsis; tamen, si nos
fecerimus quod in nobis est, ut scilicet ductum rationis naturalis
sequamur, Deus non deficiet nobis ab eo quod est nobis necessarium.
Ad tertium dicendum, quod ea quae sunt fidei, non proponuntur
simplicibus ut particulatim exponenda, sed in quadam generalitate: sic
enim ea explicite credere tenentur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod Angeli, secundum Dionysium et Augustinum,
primo sciverunt incarnationis Christi mysterium quam etiam homines,
cum de ipso per Angelos prophetae etiam sint instructi; sed a
Hieronymo dicuntur per Ecclesiam hoc mysterium discere, in quantum,
praedicantibus apostolis, mysterium salutis gentium implebatur; et sic
quantum ad aliquas circumstantias plenius sciebant, iam praesens
videntes quod futurum ante praeviderant.
Ad quintum dicendum, quod gentiles non ponebantur ut instructores
divinae fidei. Unde, quantumcumque essent sapientes sapientia
saeculari, inter minores computandi sunt: et ideo sufficiebat eis
habere fidem de redemptore implicite, vel in fide legis et
prophetarum, vel etiam in ipsa divina providentia. Probabile tamen
est multis etiam gentilibus ante Christi adventum mysterium
redemptionis nostrae fuisse divinitus revelatum, sicut patet ex
sibyllinis vaticiniis.
Ad sextum dicendum, quod Ioannes Baptista, quamvis suo tempore
inter maiores fuerit computandus, quia praeco veritatis fuit a Deo
institutus, non tamen oportebat quod explicite crederet omnia quae post
Christi passionem et resurrectionem tempore gratiae revelatae explicite
creduntur: nondum enim suo tempore veritatis cognitio ad suum
complementum pervenerat, quod praecipue factum est in adventu spiritu
sancti. Quidam tamen dicunt, quod Ioannes hoc quaesivit non ex
persona sua, sed ex persona discipulorum, qui dubitabant de Christo.
Quidam etiam dicunt quod non fuit quaestio dubitantis, sed pie
admirantis humilitatem Christi, si dignaretur ad Inferos descendere.
Ad primum autem in contrarium dicendum, quod non est eadem ratio de
omnibus quae ad fidem pertinent (quaedam enim sunt aliis obscuriora,
et quaedam aliis sunt necessariora) ad hoc quod homo dirigatur in
finem: et ideo quosdam articulos prae aliis oportet explicite credere.
Ad secundum dicendum, quod ille etiam qui non credit explicite omnes
articulos, potest omnes errores vitare: quia ex habitu fidei
retardatur ne assentiat contrariis articulorum, quos etiam solum
implicite novit; ut scilicet cum sibi proponuntur, quasi insolita,
suspecta habeat, et assensum differat quousque instruatur per eum cuius
est dubia in fide determinare.
Ad tertium dicendum, quod mandata Decalogi sunt de his quae naturalis
ratio dictat; et ideo quilibet tenetur ea explicite cognoscere, nec
est similis ratio de articulis fidei, qui sunt supra rationem.
Ad quartum dicendum, quod diligere non distinguitur per implicite et
explicite, nisi quatenus dilectio fidem sequitur, eo quod dilectio
terminatur ad rem ipsam quae est extra animam, quae in particulari
subsistit. Cognitio vero terminatur ad id quod est in apprehensione
animae, quae potest apprehendere aliquid vel in universali vel in
particulari; et ideo non est simile de fide et caritate.
Ad quintum dicendum, quod aliquis simplex, qui accusatur de haeresi,
non examinatur de omnibus articulis quia teneatur omnes explicite
credere, sed quia tenetur non assentire pertinaciter contrario alicuius
articulorum.
Ad sextum dicendum, quod non est propter differentiam ex habitu fidei
explicite credere quae aliis sufficit implicite credere, sed propter
officium diversum. Nam ille qui ponitur ut doctor fidei, debet
explicite nosse ea quae debet vel tenetur docere; et secundum quod est
altior in officio, debet etiam perfectiorem scientiam habere de his
quae sunt fidei.
Ad septimum dicendum, quod minores non habent fidem implicitam in fide
aliquorum hominum particularium; sed in fide Ecclesiae, quae non
potest esse informis. Et praeterea, unus non dicitur habere fidem
implicitam in fide alterius propter hoc quod conveniat in modo credendi
formate vel informiter, sed propter convenientiam in credito.
|
|