|
Et videtur quod non.
1. Scientia enim universalis differt a scientia particulari. Sed
antiqui cognoscebant ea quae sunt fidei, quasi in universali,
implicite credentes; moderni autem in particulari credentes explicite.
Ergo non est eadem fides modernorum et antiquorum.
2. Praeterea, fides est de enuntiabili. Sed non sunt eadem
enuntiabilia quae nos credimus et illi crediderunt; ut Christum
nasciturum, et Christum natum. Ergo non est eadem fides nostra et
antiquorum.
3. Praeterea, determinatum tempus in his quae sunt fidei, est de
necessariis ad credendum: aliquis enim infidelis reputatur ex hoc quod
credit Christum nondum venisse, sed esse venturum. Sed in fide
nostra et antiquorum sunt tempora variata: nos enim credimus de
praeterito quod ipsi credebant de futuro. Ergo non est eadem fides
nostra et antiquorum.
Sed contra, Ephes., IV, 5: unus dominus, una fides.
Responsio. Dicendum quod hoc pro firmo est tenendum, unam esse fidem
antiquorum et modernorum: alias non esset una Ecclesia. Ad hoc autem
sustinendum, quidam dixerunt, esse idem enuntiabile de praeterito quod
nos credimus, et de futuro quod antiqui crediderunt. Sed hoc non
videtur esse conveniens, ut variatis essentialibus compositionis
partibus, eadem compositio maneat; videmus etiam compositiones per
alia accidentia verbi et nominis variari. Unde alii dixerunt, quod
enuntiabilia sunt diversa quae nos credimus et illi crediderunt; sed
fides non est de enuntiabili sed de re. Res autem est eadem, quamvis
enuntiabilia sint diversa. Dicunt enim, quod hoc per se convenit
fidei ut credat resurrectionem Christi; sed hoc est quasi
accidentale, ut credat eam esse vel fuisse. Sed hoc etiam falsum
apparet: quia credere, cum dicat assensum, non potest esse nisi de
compositione, in qua verum et falsum invenitur. Unde, cum dico,
credo resurrectionem, oportet intelligi aliquam compositionem; et hoc
secundum aliquod tempus, quod anima semper adiungit in dividendo et
componendo, ut dicitur in III de anima; ut scilicet sensus
(sit), credo resurrectionem, id est credo resurrectionem esse, vel
fuisse, vel futuram esse. Et ideo dicendum est, quod obiectum fidei
dupliciter potest considerari. Vel secundum se, prout est extra
animam; et sic proprie habet rationem obiecti, et ab eo accipit
habitus multitudinem vel unitatem. Vel secundum quod est participatum
in cognoscente. Dicendum est igitur, quod si accipiatur id quod est
obiectum fidei, scilicet res credita, prout est extra animam, sic est
una quae refertur ad nos et antiquos: et ideo ex eius unitate fides
unitatem recipit. Si autem consideretur secundum quod est in
acceptione nostra, sic plurificatur per diversa enuntiabilia; sed ab
hac diversitate non diversificatur fides. Unde patet quod fides
omnibus modis est una.
Ad primum ergo dicendum, quod scire in ad primum igitur dicendum,
quod scire in universali et in particulari non diversificat scientiam
autem quantum ad rem scitam, a qua habitus habet unitatem.
Ad secundum patet responsio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod tempus non variatur secundum quod est in
re, sed secundum diversum ordinem ad nos vel illos: unum enim est
tempus in quo Christus passus fuit; sed secundum diversos respectus ad
aliquos dicitur praeteritum vel futurum, respectu praecedentium vel
sequentium.
|
|