|
1. Dicitur autem ab Augustino in libro de praedestinatione
sanctorum, et habetur in Glossa II Corinth. cap. III, 5,
super illud: non quod sufficientes simus etc., quod credere est cum
assensione cogitare. Videtur autem quod inconvenienter. Sciens enim
a credente distinguitur, ut patet per Augustinum in Lib. de videndo
Deum. Sed sciens inquantum scit, cogitat aliquid et assentit. Ergo
inconvenienter describitur credere, cum dicitur quod credere est cum
assensione cogitare.
2. Praeterea, cogitatio inquisitionem quamdam importat: dicitur
enim cogitare quasi coagitare, id est discutere, et conferre unum cum
altero. Sed inquisitio removetur a fidei ratione; quia dicit
Damascenus quod fides est non inquisitus consensus. Ergo male
dicitur, quod credere sit cum assensione cogitare.
3. Praeterea, credere est actus intellectus. Sed assensio videtur
ad affectum pertinere: dicimur enim affectu in aliquid consentire.
Ergo assensio ad credere non pertinet.
4. Praeterea, nullus cogitare dicitur nisi quando actualiter aliqua
considerat, ut patet per Augustinum, XIV de Trin. Sed etiam qui
non actualiter aliquid cogitat, dicitur credere, sicut fidelis
dormiens. Ergo credere non est cogitare.
5. Praeterea, simplex lumen simplicis cognitionis principium est.
Sed fides est quoddam simplex lumen, ut patet per Dionysium, cap.
VII de divinis Nomin. Ergo credere quod est ex fide, est simplex
cognitio; et sic non est cogitare, quod dicit cognitionem collativam.
6. Praeterea, fides, ut communiter dicitur, primae veritati
propter seipsam assentit. Sed qui assentit alicui conferendo, non
assentit ei propter seipsum, sed propter aliud ad quod confert. Ergo
in credendo non est aliqua collatio, et ita nec cogitatio.
7. Praeterea, fides dicitur certior omni scientia et omni
cognitione. Sed principia, propter sui certitudinem, sine
cogitatione vel collatione cognoscuntur. Ergo et credere sine
cogitatione est.
8. Praeterea, virtus spiritualis est potentior corporali. Ergo et
lux spiritualis est efficacior quam corporalis. Sed lux corporalis
exterior perficit oculum ad hoc quod statim cognoscat visibilia
corporalia, ad quod non sufficiebat lux innata. Ergo lux spiritualis
divinitus adveniens perficiet intellectum ad cognoscendum ea etiam ad
quae non sufficit ratio naturalis sine aliqua collatione et
cogitatione; et sic credere sine cogitatione est.
9. Praeterea, cogitativa potentia a philosophis ponitur in parte
sensitiva. Sed credere non est nisi mentis, ut Augustinus dicit.
Ergo credere non est cogitare.
Responsio. Dicendum, quod Augustinus, sufficienter describit
credere; cum per huiusmodi definitionem eius esse demonstretur, et
distinctio ab omnibus aliis actibus intellectus: quod sic patet.
Intellectus enim nostri, secundum philosophum in Lib. de anima,
duplex est operatio. Una qua format simplices rerum quidditates; ut
quid est homo, vel quid est animal: in qua quidem operatione non
invenitur verum per se et falsum, sicut nec in vocibus incomplexis.
Alia operatio intellectus est secundum quam componit et dividit,
affirmando vel negando: et in hac iam invenitur verum et falsum, sicut
et in voce complexa, quae est eius signum. Non autem invenitur
credere in prima operatione, sed solum in secunda: credimus enim
vero, et discredimus falsum. Unde etiam et apud Arabes prima
intellectus operatio vocatur imaginatio intellectus, secunda autem
vocatur fides, ut patet ex verbis Commentatoris in III de anima.
Intellectus autem possibilis, cum, quantum est de se, sit in
potentia respectu omnium intelligibilium formarum, sicut et materia
prima respectu omnium sensibilium formarum; est etiam, quantum est de
se, non magis determinatus ad hoc quod adhaereat compositioni quam
divisioni, vel e converso. Omne autem quod est indeterminatum ad
duo, non determinatur ad unum eorum nisi per aliquid movens ipsum.
Intellectus autem possibilis non movetur nisi a duobus; scilicet a
proprio obiecto, quod est forma intelligibilis, scilicet quod quid
est, ut dicitur in III de anima, et a voluntate, quae movet omnes
alias vires, ut Anselmus dicit. Sic igitur intellectus noster
possibilis respectu partium contradictionis se habet diversimode.
Quandoque enim non inclinatur ad unum magis quam ad aliud, vel propter
defectum moventium, sicut in illis problematibus de quibus rationes non
habemus; vel propter apparentem aequalitatem eorum quae movent ad
utramque partem. Et ista est dubitantis dispositio, qui fluctuat
inter duas partes contradictionis. Quandoque vero intellectus
inclinatur magis ad unum quam ad alterum; sed tamen illud inclinans non
sufficienter movet intellectum ad hoc quod determinet ipsum in unam
partium totaliter; unde accipit quidem unam partem, semper tamen
dubitat de opposita. Et haec est dispositio opinantis, qui accipit
unam partem contradictionis cum formidine alterius. Quandoque vero
intellectus possibilis determinatur ad hoc quod totaliter adhaereat uni
parti; sed hoc est quandoque ab intelligibili, quandoque a voluntate.
Ab intelligibili quidem quandoque quidem mediate, quandoque autem
immediate. Immediate quidem quando ex ipsis intelligibilibus statim
veritas propositionum intellectui infallibiliter apparet. Et haec est
dispositio intelligentis principia, quae statim cognoscuntur notis
terminis, ut philosophus dicit. Et sic ex ipso quod quid est,
immediate intellectus determinatur ad huiusmodi propositiones. Mediate
vero, quando cognitis definitionibus terminorum, intellectus
determinatur ad alteram partem contradictionis, virtute primorum
principiorum. Et ista est dispositio scientis. Quandoque vero
intellectus non potest determinari ad alteram partem contradictionis
neque statim per ipsas definitiones terminorum, sicut in principiis,
nec etiam virtute principiorum, sicut est in conclusionibus
demonstrationis; determinatur autem per voluntatem, quae eligit
assentire uni parti determinate et praecise propter aliquid, quod est
sufficiens ad movendum voluntatem, non autem ad movendum intellectum,
utpote quia videtur bonum vel conveniens huic parti assentire. Et ista
est dispositio credentis, ut cum aliquis credit dictis alicuius
hominis, quia videtur ei decens vel utile. Et sic etiam movemur ad
credendum dictis Dei, inquantum nobis repromittitur, si
crediderimus, praemium aeternae vitae: et hoc praemio movetur voluntas
ad assentiendum his quae dicuntur, quamvis intellectus non moveatur per
aliquid intellectum. Et ideo dicit Augustinus, quod cetera potest
homo nolens, credere non nisi volens. Patet ergo ex dictis, quod in
illa operatione intellectus qua format simplices rerum quidditates, non
invenitur assensus, cum non sit ibi verum et falsum; non enim dicimur
alicui assentire nisi quando inhaeremus ei quasi vero. Similiter etiam
dubitans non habet assensum, cum non inhaereat uni parti magis quam
alteri. Similiter etiam nec opinans, cum non firmetur eius acceptio
circa alteram partem. Sententia autem, ut dicit Isaac et Avicenna,
est conceptio distincta vel certissima alterius partis contradictionis;
assentire autem a sententia dicitur. Intelligens habet quidem
assensum, quia certissime alteri parti inhaeret; non autem habet
cogitationem, quia sine aliqua collatione determinatur ad unum.
Sciens vero habet et cogitationem, et assensum; sed cogitationem
causantem assensum, et assensum terminantem cogitationem. Ex ipsa
enim collatione principiorum ad conclusiones, assentit conclusionibus
resolvendo eas in principia, et ibi figitur motus cogitantis et
quietatur. In scientia enim motus rationis incipit ab intellectu
principiorum, et ad eumdem terminatur per viam resolutionis; et sic
non habet assensum et cogitationem quasi ex aequo: sed cogitatio
inducit ad assensum, et assensus cogitationem quietat. Sed in fide
est assensus et cogitatio quasi ex aequo. Non enim assensus ex
cogitatione causatur, sed ex voluntate, ut dictum est. Sed quia
intellectus non hoc modo terminatur ad unum ut ad proprium terminum
perducatur, qui est visio alicuius intelligibilis; inde est quod eius
motus nondum est quietatus, sed adhuc habet cogitationem et
inquisitionem de his quae credit, quamvis eis firmissime assentiat.
Quantum enim est ex seipso, non est ei satisfactum, nec est
terminatus ad unum; sed terminatur tantum ex extrinseco. Et inde est
quod intellectus credentis dicitur esse captivatus, quia tenetur
terminis alienis, et non propriis. II Corinth. X, 5: in
captivitatem redigentes omnem intellectum et cetera. Inde est etiam
quod in credente potest insurgere motus de contrario eius quod
firmissime tenet, quamvis non in intelligente vel sciente. Sic igitur
per assensum separatur credere ab operatione qua intellectus inspicit
formas simplices quidditates, et a dubitatione, et opinione; per
cogitationem vero ab intellectu; sed per hoc quod habet assensum et
cogitationem quasi ex aequo et simul a scientia.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod fides dicitur non inquisitus consensus, in
quantum consensus fidei vel assensus non causatur ex inquisitione
rationis; tamen non excluditur per hoc quin in intellectu credentis
remaneat aliqua cogitatio vel collatio de his quae credit.
Ad tertium dicendum, quod voluntas respicit aliquam praecedentem
potentiam, scilicet intellectum, non autem intellectus. Et ideo
assentire proprie pertinet ad intellectum, quia importat absolutam
adhaerentiam ei cui assentitur; sed consentire est proprie voluntatis,
quia consentire est simul cum alio sentire; et sic dicitur in ordine
vel per comparationem ad aliquid praecedens.
Ad quartum dicendum, quod quia habitus per actus cognoscuntur, et
actuum principia sunt ipsi habitus; inde est quod interdum habitus
nominibus actuum nominantur; et sic nomina actuum quandoque sumuntur
proprie id est pro actibus ipsis, quandoque vero pro habitibus.
Credere igitur, secundum quod actum fidei importat, semper habet
actualem considerationem; non autem secundum quod credere accipitur pro
habitu: sic autem credere dicitur dormiens, in quantum habitum fidei
habet.
Ad quintum dicendum, quod fides habet aliquid perfectionis, et
aliquid imperfectionis. Perfectionis quidem est ipsa firmitas, quae
pertinet ad assensum; sed imperfectionis est carentia visionis, ex qua
remanet adhuc motus cogitationis in mente credentis. Ex lumine igitur
simplici, quod est fides, causatur id quod perfectionis est, scilicet
assentire; sed in quantum illud lumen non perfecte participatur, non
totaliter tollitur imperfectio intellectus: et sic motus cogitationis
in ipso remanet inquietus.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa probat vel concludit, quod
cognitio non est causa assensus fidei; non autem quin assensum fidei
concomitetur.
Ad septimum dicendum, quod certitudo duo potest importare: scilicet
firmitatem adhaesionis; et quantum ad hoc fides est certior etiam omni
intellectu et scientia, quia prima veritas, quae causat fidei
assensum, est fortior causa quam lumen rationis, quae causat assensum
intellectus vel scientiae. Importat etiam evidentiam eius cui
assentitur; et sic fides non habet certitudinem, sed scientia et
intellectus: et exinde est quod intellectus cogitationem non habet.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa recte procederet, si lux illa
spiritualis perfecte participaretur a nobis: quod erit in patria, ubi
ea quae nunc credimus, perfecte videbimus. Nunc autem quod non
manifeste appareant ea ad quae lux illa cognoscenda perficit, est ex
defectiva participatione ipsius, non ex efficacia ipsius spiritualis
luminis.
Ad nonum dicendum, quod potentia cogitativa est id quod est altissimum
in parte sensitiva, unde attingit quodammodo ad partem intellectivam ut
aliquid participet eius quod est in intellectiva parte infimum,
scilicet rationis discursum, secundum regulam Dionysii quam dicit,
VII cap. de Divin. Nomin., quod principia secundorum
coniunguntur finibus primorum. Unde etiam ipsa vis cogitativa vocatur
particularis ratio, ut patet a Commentatore in III de anima: nec
est nisi in homine, loco cuius in aliis brutis est aestimatio
naturalis. Et ideo quandoque ipsa etiam universalis ratio, quae est
in parte intellectiva, propter similitudinem operationis, a
cogitatione nominatur.
|
|