|
Et videtur quod non.
1. Virtus enim contra cognitionem dividitur; unde scientia et virtus
ponuntur diversa genera, ut patet in IV Top. Sed fides continetur
sub cognitione. Ergo non est virtus.
2. Sed dicebat, quod sicut ignorantia est vitium ex hoc quod
causatur ex quadam negligentia sciendi, ita etiam fides est virtus ex
hoc quod in voluntate credentis consistit.- Sed contra, ex hoc solo
quod ex culpa causatur, non potest aliquid rationem culpae habere;
alias poena in quantum huiusmodi rationem culpae haberet. Ergo nec
ignorantia potest dici vitium ex hoc quod ex vitio negligentiae oritur;
ergo eadem ratione nec fides per hoc quod consequitur voluntatem,
potest dici virtus.
3. Praeterea, virtus dicitur per comparationem ad bonum; virtus
enim est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut
dicitur in II Ethicorum. Sed fidei obiectum est verum, non autem
bonum. Ergo fides non est virtus.
4. Sed dicebat, quod verum quod est obiectum fidei, est primum
verum, quod item etiam est summum bonum; et sic fides habet rationem
virtutis.- Sed contra, distinctio habituum et actuum attenditur
penes distinctionem obiectorum formalem, non autem materialem: alias
visus et auditus essent eaedem potentiae, quia contingit esse idem
audibile et visibile. Sed quantumcumque sit idem re id quod est bonum
et id quod est verum, alia tamen est ratio veri et alia ratio boni
formaliter. Ergo habitus qui tendit in verum secundum rationem veri,
distinguitur ab illo habitu qui tendit in bonum sub ratione boni; et
sic fides a virtute distinguetur.
5. Praeterea, in eodem genere sunt medium et extrema, ut patet per
philosophum in X Metaph. Sed fides est medium inter scientiam et
opinionem; dicit enim Hugo de sancto Victore, quod fides est
certitudo quaedam animi supra opinionem et infra scientiam constituta.
Sed neque opinio neque scientia est virtus. Ergo etiam neque fides.
6. Praeterea, praesentia obiecti non tollit habitum virtutis. Sed
obiectum fidei est veritas prima, quae cum praesto erit menti nostrae
ut videamus eam, non erit tunc fides, sed visio. Ergo fides non est
virtus.
7. Praeterea, virtus est ultimum potentiae, ut dicitur in I caeli
et mundi. Sed fides non est ultimum potentiae humanae; quia potest in
aliquid amplius, scilicet in visionem apertam. Ergo fides non est
virtus.
8. Praeterea, secundum Augustinum, in Lib. de bono coniugali,
per virtutes expediuntur potentiae ad actus suos. Sed fides non
expedit intellectum, sed magis impedit: quia per eam intellectus
captivatur, ut patet II Corinth. cap. X, 5. Ergo fides non
est virtus.
9. Praeterea, a philosopho virtus dividitur per intellectualem et
moralem. Et est divisio per immediata, quia intellectualis est quae
est in rationali per essentiam, moralis autem quae est in rationali per
participationem: nec potest aliter rationale accipi, nec virtus humana
potest esse nisi in rationali, aliquo modo dicto. Sed fides non est
virtus moralis, quia sic eius materia essent actiones et passiones.
Similiter nec intellectualis, cum non sit aliqua illarum quinque quas
philosophus in VI Ethic. ponit: non enim est sapientia nec
intellectus nec scientia nec ars nec prudentia. Ergo fides nullo modo
est virtus.
10. Praeterea, quod convenit alicui ex extrinseco, non inest ei
essentialiter, sed accidentaliter. Fidei autem non convenit esse
virtutem nisi ex alio, ut dicebatur: scilicet ex voluntate. Ergo hoc
accidit fidei quod sit virtus; et ita non potest poni species
virtutis.
11. Praeterea, in prophetia est perfectior cognitio quam in fide.
Prophetia autem non ponitur esse virtus. Ergo nec fides debet virtus
dici.
1. Sed contra. Virtus est dispositio perfecti ad optimum. Sed hoc
convenit fidei; disponit enim hominem ad beatitudinem, quae est
optimum. Ergo fides est virtus.
2. Praeterea, omnis habitus quo aliquis roboratur in agendo et
fortificatur in patiendo, est virtus. Fides autem est huiusmodi:
fides enim per dilectionem operatur; Gal. V, 6. Ipsa etiam
fortificatur fideles ad resistendum Diabolo, ut dicitur I Petri,
V, 9. Ergo ipsa est virtus.
3. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod tres sunt
virtutes sacramentales, quibus initiamur; scilicet fides, spes,
caritas; et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod fides ab omnibus ponitur esse virtus. Ad
cuius evidentiam notandum est, quod virtus ex sui impositione nominis
significat complementum activae potentiae. Activa autem potentia
duplex est: quaedam quidem cuius actio terminatur ad aliquid actum
extra, sicut aedificativae actio terminatur ad aedificatum; quaedam
vero est cuius actio non terminatur ad extra, sed consistit in ipso
agente ut visio in vidente, ut habetur ex philosopho in IX Metaph.
In his autem duabus potentiis diversimode sumitur complementum. Quia
enim actus primarum potentiarum, ut, ibidem, philosophus dicit, non
sunt in faciente, sed in facto: ideo complementum potentiae ibi
accipitur penes id quod fit. Unde et virtus deferentis pondera dicitur
esse in hoc quod maximum pondus defert, ut patet in I caeli et mundi;
et similiter virtus aedificatoris in hoc quod facit domum optimam. Sed
quia alterius potentiae actus consistit in agente, non in aliquo actu,
ideo complementum illius potentiae accipitur secundum modum agendi; ut
scilicet bene et convenienter operetur, ex quo habet eius actus quod
bonus dicatur. Et inde est quod in huiusmodi potentiis virtus dicitur
quae opus bonum reddit. Aliud autem est bonum ultimum quod considerat
philosophus et theologus. Philosophus enim considerat quasi bonum
ultimum quod est humanis viribus proportionatum, et consistit in actu
ipsius hominis; unde felicitatem dicit esse operationem quamdam. Et
ideo secundum philosophum actus bonus, cuius principium virtus
dicitur, dicitur absolute in quantum est conveniens potentiae ut
perficiens ipsam. Unde quemcumque habitum invenit philosophus talem
actum elicientem, dicit eum esse virtutem; sive sit in parte
intellectiva, ut scientia et intellectus et huiusmodi virtutes
intellectuales, quarum actus est bonum ipsius potentiae, scilicet
considerare verum; sive in parte affectiva, ut temperantia, et
fortitudo, et aliae virtutes morales. Sed theologus considerat quasi
bonum ultimum id quod est naturae facultatem excedens, scilicet vitam
aeternam, ut supra dictum est. Unde bonum in actibus humanis non
considerat absolute, quia ibi non ponit finem, sed in ordine ad illud
bonum quod ponit finem: asserens illum actum tantummodo esse bonum
complete qui de proximo ad bonum finale ordinatur, id est qui est
meritorius vitae aeternae; et omnem talem actum dicit esse actum
virtutis; et quicumque habitus proprie elicit talem actum, ab ipso
virtus appellatur. Aliquis autem actus meritorius dici non potest nisi
secundum quod est in potestate operantis constitutus: quia qui
meretur, oportet quod aliquid exhibeat; nec exhibere potest nisi quod
aliquo modo suum est, id est ex ipso. Actus autem aliquis in
potestate nostra consistit, secundum quod est voluntatis: sive sit
eius ut ab ipsa elicitus, ut diligere et velle: sive ut ab ipsa
imperatus, ut ambulare et loqui. Unde respectu cuiuslibet talis actus
potest poni aliqua virtus, eliciens actus perfectos in tali genere
actuum. Credere autem, ut supra dictum est, non habet assensum nisi
ex imperio voluntatis; unde, secundum id quod est, a voluntate
dependet. Et inde est quod ipsum credere potest esse meritorium; et
fides, quae est habitus eliciens ipsum, est secundum theologum
virtus.
Ad primum igitur dicendum, quod cognitio et scientia non dividitur
contra virtutem simpliciter, sed contra virtutem moralem, quae
communius virtus dicitur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non sufficiat ad rationem vitii vel
virtutis quod aliquid sit causatum ex vitio vel virtute, sufficit
tamen, ad hoc quod aliquis actus sit actus vitii vel virtutis, quod
imperatus a vitio vel virtute possit esse.
Ad tertium dicendum, quod bonum illud ad quod virtus ordinat, non est
accipiendum quasi aliquod obiectum alicuius actus; sed illud bonum est
ipse actus perfectus, quem virtus elicit. Licet autem verum ratione a
bono differat; tamen hoc ipsum quod est considerare verum, est quoddam
bonum intellectus; et hoc ipsum quod est assentire primae veritati
propter seipsam est quoddam bonum meritorium. Unde fides, quae ad
hunc actum ordinatur, dicitur esse virtus.
Et per hoc patet responsio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod secundum quod nunc loquimur de virtute,
neque scientia neque opinio virtus dici potest; sed sola fides: quae
quantum ad id quod voluntatis est, prout modo praedicto in genus
virtutis cadit, non est media inter scientiam et opinionem, quia in
scientia vel opinione non est aliqua inclinatio ex voluntate, sed ex
ratione tantum. Si autem loqueremur de eis quantum ad id quod est
cognitionis tantum, sic neque opinio neque fides esset virtus, cum non
habeant completam cognitionem, sed tantummodo scientia.
Ad sextum dicendum, quod veritas prima non est obiectum proprium fidei
nisi sub hac ratione prout est non apparens; quod patet ex definitione
apostoli, ubi proprium obiectum fidei ponitur non apparens. Unde
quando veritas prima praesto erit, amittet rationem obiecti.
Ad septimum dicendum, quod fides secundum hoc dicitur esse ultimum
potentiae, quod complet potentiam ad eliciendum actum bonum et
meritorium. Non autem requiritur ad rationem virtutis quod per eam
eliciatur optimus actus qui potest elici a potentia illa; cum contingat
in eadem potentia esse plures virtutes, quarum una alia nobiliorem
actum elicit, sicut magnificentia liberalitate.
Ad octavum dicendum, quod in quibuslibet duobus ordinatis ad invicem,
perfectio inferioris est ut subdatur superiori; sicut concupiscibilis,
quod subdatur rationi. Unde habitus virtutis non dicitur expedire
concupiscibilem ad actum ut faciat eam libere effluere in
concupiscibilia; sed quia facit eam perfecte subiectam rationi.
Similiter etiam bonum ipsius intellectus est ut subdatur voluntati
adhaerenti Deo: unde fides dicitur intellectum expedire, in quantum
sub tali voluntate ipsum captivat.
Ad nonum dicendum, quod fides neque est virtus moralis neque
intellectualis; sed est virtus theologica. Virtutes autem
theologicae, quamvis conveniant subiecto cum intellectualibus vel
moralibus, differunt tamen obiecto. Obiectum enim virtutum
theologicarum est ipse finis ultimus; obiectum vero aliarum ea quae
sunt ad finem. Ideo autem a theologis (ponuntur) quaedam virtutes
circa finem ipsum, non autem a philosophis, quia finis humanae vitae
quem philosophi considerant, non excedit facultatem naturae: unde ex
naturali inclinatione homo tendit in illud; et sic non oportet quod per
aliquos habitus elevetur ad tendendum in illum finem, sicut oportet
quod elevetur ad tendendum in finem qui facultatem naturae excedit,
quem theologi considerant.
Ad decimum dicendum, quod fides non est in intellectu nisi secundum
quod imperatur a voluntate, ut ex dictis patet. Unde, quamvis illud
quod est ex parte voluntatis possit dici accidentale intellectui, est
tamen fidei essentiale, sicut id quod est rationis, est accidentale
concupiscibili, essentiale autem temperantiae.
Ad undecimum dicendum, quod prophetia non dependet ex voluntate
prophetantis, ut dicitur II Petri, I, 21; fides autem est
quodammodo ex voluntate credentis; et ideo prophetia non potest dici
virtus sicut fides.
|
|