|
Et videtur quod non sit in parte cognoscitiva, sed affectiva.
1. Virtus enim in parte affectiva esse videtur, cum virtus sit
quidam amor ordinatus, ut dicit Augustinus in Lib. de moribus
Ecclesiae. Sed fides virtus est. Ergo est in parte affectiva.
2. Praeterea, virtus quamdam perfectionem importat; est enim
dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur in VII Physic. Sed cum
fides habeat aliquid perfectionis et aliquid imperfectionis: id quod
est imperfectionis, est ex parte cognitionis; quod autem est
perfectionis est ex voluntate, ut scilicet invisibilibus firmiter
adhaereat. Ergo secundum quod est virtus, est in affectiva.
3. Praeterea, Augustinus dicit ad Consentium, quod parvulus etsi
fidem non habeat quae consistit in credentium voluntate, habet tamen
fidei sacramentum; ex quo expresse habetur quod fides in voluntate
sit.
4. Praeterea, in Lib. de praedestinatione sanctorum, dicit
Augustinus quod ad fidem quae in credentium voluntate consistit,
pertinet illud apostoli: quid habes quod non accepisti? Et sic idem
quod prius.
5. Praeterea, eiusdem videtur esse dispositio et perfectio. Sed
fides disponit ad gloriam, quae etiam est in affectiva. Ergo et fides
in affectiva consistit.
6. Praeterea, meritum in voluntate consistit, quia sola voluntas
est domina sui actus. Sed actus fidei est meritorius. Ergo est actus
voluntatis; et ita videtur quod in voluntate consistat.
7. Sed dicebat, quod est simul in affectiva et cognitiva.- Sed
contra, unus habitus non potest esse duarum potentiarum. Fides autem
est unus habitus. Ergo non potest esse in affectiva et cognitiva,
quae sunt duae potentiae.
1. Sed contra. Habitus perficiens aliquam potentiam, cum ea
convenit in obiecto: alias non posset esse unus actus potentiae et
habitus. Sed fides non convenit in obiecto cum affectiva, sed cum
cognitiva tantum, quia obiectum utriusque est verum. Ergo fides est
in cognitiva.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in Epist. ad Consentium, quod
fides est illuminatio mentis ad primam veritatem. Sed illuminari ad
cognitivam pertinet. Ergo fides est in parte cognitiva.
3. Praeterea, si fides dicatur esse in voluntate, hoc non erit nisi
quia credimus volentes. Sed similiter omnia opera virtutum operamur
cognoscentes, ut patet II Ethic. Ergo, eadem ratione, omnes
virtutes essent in parte cognoscitiva; quod patet esse falsum.
4. Praeterea, per gratiam quae est in virtutibus, reformatur
imago, quae in tribus potentiis consistit: scilicet memoria,
intelligentia, et voluntate. Tres autem virtutes quae primo habent
respectum ad gratiam, sunt fides, spes et caritas. Ergo aliqua earum
erit in intelligentia. Constat autem quod non spes nec caritas. Ergo
fides.
5. Praeterea, sicut se habet vis affectiva ad probabile et
reprobabile, ita se habet vis cognitiva ad probabile et improbabile.
Sed virtus illa per quam approbatur reprobabile, secundum rationem
humanam, scilicet caritas qua inimicus diligitur, qui videtur
naturaliter reprobabilis esse, est in affectiva. Ergo fides qua
probatur sive asseritur id quod videtur rationi improbabile esse, erit
in cognoscitiva.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem multipliciter
aliqui opinati sunt. Quidam enim dixerunt, fidem esse in utraque vi,
scilicet affectiva et cognitiva. Quod nullo modo potest esse, si
intelligatur quod in utraque sit ex aequo. Unius enim habitus oportet
esse unum actum; nec potest esse unus actus ex aequo duarum
potentiarum. Unde dicunt quidam eorum, quod est principaliter in
affectiva. Sed istud non videtur esse verum, cum ipsum credere
cogitationem quamdam importet, ut patet per Augustinum. Cogitatio
autem est actus cognitivae; fides etiam scientia et visio quodammodo
dicitur, ut supra dictum est, quae omnia ad cognitivam pertinent.
Alii autem dicunt, quod fides est in intellectu, sed practico: quia
practicum intellectum dicunt esse ad quem inclinat affectio, vel quem
affectio sequitur, vel qui ad opus inclinat; quae tria inveniuntur in
fide. Nam ex affectione quis inclinatur ad fidem: credimus enim quia
volumus. Ipsa etiam affectio fidem sequitur, secundum quod actus
fidei generat quodammodo caritatis actum. Ipsa etiam ad opus dirigit:
nam fides per dilectionem operatur; Galat. V, 6. Sed hi non
videntur intelligere quid sit intellectus practicus. Intellectus enim
practicus idem est quod intellectus operativus: unde sola extensio ad
opus facit aliquem intellectum esse practicum. Relatio autem ad
affectionem vel antecedentem vel consequentem, non trahit ipsum extra
genus speculativi intellectus. Nisi enim aliquis ad ipsam
speculationem veritatis afficeretur, nunquam in actu intellectus
speculativi esset delectatio: quod est contra philosophum in X
Ethic., qui ponit purissimam delectationem esse in actu speculativi.
Nec quaelibet relatio ad opus facit intellectum esse practicum: quia
simplex speculatio potest esse alicui remota occasio aliquid operandi;
sicut philosophus speculatur animam esse immortalem, et exinde sicut a
causa remota sumit occasionem aliquid operandi. Sed intellectum
practicum oportet esse proximam regulam operis, utpote quo consideretur
ipsum operabile, et rationes operandi, sive causae operis. Constat
autem quod obiectum fidei non est verum operabile, sed verum
increatum, in quod non potest esse nisi actus intellectus speculativi.
Unde fides est in intellectu speculativo, quamvis fides sit ut occasio
remota aliquid operandi: unde etiam sibi non attribuitur operatio nisi
mediante dilectione. Sciendum tamen, quod non est in intellectu
speculativo absolute, sed secundum quod subditur imperio voluntatis;
sicut etiam et temperantia est in concupiscibili secundum quod
participat aliqualiter rationem. Cum enim ad bonitatem actus alicuius
potentiae requiratur quod illa potentia subdatur alicui potentiae
superiori, sequendo eius imperium, non solum requiritur quod potentia
superior tantum sit perfecta ad hoc quod recte imperet vel dirigat, sed
etiam inferior ad hoc quod prompte obediat. Unde ille qui habet
rationem rectam, sed concupiscibilem indomitam, non habet temperantiae
virtutem, quia infestatur passionibus, quamvis non deducatur: et sic
non facit actum virtutis faciliter et delectabiliter, quod exigitur ad
virtutem; sed oportet ad hoc quod temperantia insit, quod ipsamet
concupiscibilis sit per habitum perfecta, ut sine aliqua difficultate
voluntati subdatur; et secundum hoc habitus temperantiae dicitur esse
in concupiscibili. Et similiter (oportet) ad hoc quod intellectus
prompte sequatur imperium voluntatis, quod sit aliquis habitus in ipso
intellectu speculativo; et hic est habitus fidei divinitus infusus.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Augustini intelligitur de
virtutibus moralibus, de quibus ibi loquitur. Vel potest dici quod
loquitur de virtutibus quantum ad formam earum, quae est caritas.
Ad secundum dicendum, quod in hoc quaedam perfectio cognitivae est,
ut voluntati obtemperet Deo inhaerenti.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus loquitur de actu fidei, qui
quidem dicitur esse in voluntate non sicut in subiecto, sed sicut in
causa, in quantum est a voluntate imperatus.
Et similiter dicendum ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod in eodem esse dispositionem et habitum, non
est necesse, nisi quando ipsa dispositio fit habitus; sicut patet in
membris corporis, in quo ex dispositione unius membri relinquitur
aliquis effectus in alio membro; et similiter in viribus animae; quia
ex bona dispositione phantasiae sequitur perfectio cognitionis in
intellectu.
Ad sextum dicendum, quod actus voluntatis dicitur esse non solum quem
voluntas elicit, sed etiam quem voluntas imperat; et ideo in utroque
meritum consistere potest, ut ex dictis, patet.
Ad septimum dicendum, quod duarum potentiarum non potest esse unus
habitus ex aequo; sed potest esse unius secundum quod habet ordinem ad
aliam; et sic est de fide.
|
|