|
Et videtur quod non.
1. Eorum enim quae ex opposito dividuntur, non potest esse unum
forma alterius. Sed fides et caritas ex opposito dividuntur. Ergo
caritas non est forma fidei.
2. Sed dicebat, quod secundum se consideratae ex opposito
dividuntur; prout autem ordinantur ad unum finem, quem suis actibus
merentur, sic caritas est forma fidei.- Sed contra, inter causas
duae causae sunt extrinsecae, scilicet agens et finis; duae vero
intrinsecae, scilicet forma et materia. Possunt autem duo ad invicem
diversa convenire in uno principio extrinseco, non autem propter hoc
conveniunt in uno principio intrinseco. Ergo ex hoc quod fides et
caritas ordinantur in unum finem, non potest esse quod caritas sit
forma fidei.
3. Sed dicebat, quod caritas non est forma fidei intrinseca, sed
extrinseca, quasi exemplaris.- Sed contra, exemplatum recipit
speciem ab exemplari; unde Hilarius dicit quod imago est rei ad quam
imaginatur, species indifferens. Sed fides non recipit speciem
caritatis. Ergo caritas non potest esse forma exemplaris fidei.
4. Praeterea, forma omnis vel est substantialis, vel accidentalis,
vel exemplaris. Sed caritas non est forma substantialis fidei, quia
sic esset de integritate eius; nec iterum forma accidentalis, quia sic
fides esset nobilior caritate, sicut subiectum accidente; nec iterum
exemplaris, quia sic caritas posset esse sine fide, sicut exemplar
sine exemplato. Ergo caritas non est forma fidei.
5. Praeterea, praemium respondet merito. Sed praemium consistit
principaliter in tribus dotibus; scilicet in visione, quae succedet
fidei, tentione, quae succedet spei, fruitione, quae respondet
caritati. Sed praemium principaliter dicitur consistere in visione;
unde dicit Augustinus quod visio est tota merces. Ergo et meritum
(sicut) praemium debent attribui fidei; et ita, secundum quod
ordinantur ad merendum, magis videtur fides esse forma caritatis quam e
converso.
6. Praeterea, unius perfectibilis una est perfectio. Sed fidei
forma est gratia. Ergo non est eius forma caritas, cum caritas non
sit idem quod gratia.
7. Praeterea, Matth. I, 2, super illud: Abraham genuit
Isaac etc., dicit Glossa: fides spem, et spes caritatem; quod
intelligitur quantum ad actus non quantum ad habitus. Ergo actus
caritatis dependet ex actu fidei. Sed forma non dependet ab eo cuius
est forma, sed e converso. Ergo caritas non est forma fidei secundum
quod ordinantur ad actum meritorium.
8. Praeterea, habitus penes obiecta distinguuntur. Sed obiecta
fidei et caritatis sunt diversa scilicet bonum et verum. Ergo et
habitus formaliter distinguuntur. Sed omnis actus est a forma. Ergo
horum habituum diversi sunt actus: et ita etiam in ordine ad actum non
potest esse quod caritas sit forma fidei.
9. Praeterea, secundum hoc caritas est forma fidei quod fidem
informat; si igitur caritas non informat fidem nisi per ordinem ad
actus, non erit caritas forma fidei, sed actus fidei.
10. Praeterea, I Corinth. XIII, 13, dicit apostolus:
nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; ibi fides, spes
et caritas ex opposito dividuntur. Videtur autem quod loquatur de fide
formata, quia fides informis non ponitur esse virtus, ut dicetur.
Ergo fides formata contra caritatem dividitur; non ergo potest esse
caritas fidei forma.
11. Praeterea, ad actum virtutis requiritur quod sit rectus et quod
sit voluntarius. Sed sicut voluntarii actus principium est voluntas,
ita recti actus principium est ratio. Ergo, sicut ad actum virtutis
requiritur id quod est voluntatis, ita id quod est rationis. Et ita,
sicut caritas, quae est in voluntate, est forma virtutum, ita et
fides, quae est in ratione. Et ita unum non debet dici forma
alterius.
12. Praeterea, ab eodem aliquid vivificatur et formatur. Sed vita
spiritualis attribuitur fidei, ut patet Habacuc II, 4: iustus
autem meus ex fide vivit. Ergo et formatio virtutum magis debet
attribui fidei quam caritati.
13. Praeterea, in eo qui habet gratiam, actus fidei formatus est.
Sed possibile est actum fidei talis hominis nullum habere ad caritatem
ordinem. Ergo actus fidei potest esse formatus non per caritatem; et
ita non videtur quod etiam in ordine ad actum caritas sit forma fidei.
1. Sed contra. Illud est forma fidei sine quo fides est informis.
Sed fides sine caritate est informis. Ergo caritas est forma fidei.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, quod caritas est mater omnium
virtutum, quae omnes informat.
3. Praeterea, secundum hoc aliqua virtus dicitur esse formata quod
actum meritorium elicere potest. Sed nullus actus potest esse
meritorius et Deo acceptus, nisi ex amore procedat. Ergo caritas est
omnium virtutum forma.
4. Praeterea, id a quo res habet efficaciam operandi, est forma
eius. Sed fides habet efficaciam operandi a caritate, quia fides per
dilectionem operatur; Gal. V, 6. Ergo caritas est forma fidei.
Responsio. Dicendum, quod circa hanc quaestionem sunt diversae
opiniones. Quidam enim dixerunt, quod ipsa gratia est forma fidei et
aliarum virtutum, non autem aliqua alia virtus, nisi quatenus ponunt
gratiam esse idem per essentiam cum virtute. Sed hoc esse non potest.
Sive enim gratia et virtus per essentiam differant, sive ratione
tantum; gratia ad essentiam animae respicit, virtus autem ad
potentiam. Quamvis autem essentia sit radix omnium potentiarum, tamen
non ex aequo omnes potentiae ab essentia fluunt; cum quaedam potentiae
sint naturaliter aliis priores, et alias moveant. Unde etiam oportet
quod habitus qui sunt in inferioribus viribus formentur per habitus qui
sunt in superioribus; et sic ab aliqua virtute superiori debet esse
inferiorum virtutum formatio, non a gratia immediate. Unde quasi
communiter dicitur, quod caritas, quasi praecipua virtutum, sit
aliarum virtutum forma, non solum in quantum vel est idem quod gratia,
vel habet gratiam inseparabiliter annexam, sed etiam ex hoc ipso quod
est caritas; et sic etiam fidei forma dicitur esse. Quomodo autem
fides per caritatem formetur, sic intelligendum est. Quandocumque
enim duo sunt duo principia moventia vel agentia ad invicem ordinata,
illud quod in effectu est ab agente superiori est sicut formale; quod
vero est ab inferiori agente, est sicut materiale. Et hoc patet tam
in naturalibus quam in moralibus. In actu enim nutritivae potentiae
est vis animae sicut agens primum; calor vero igneus sicut agens
instrumentale, ut dicitur in II de anima; quod autem in carne, quae
aggeneratur per nutritionem, est ex parte caloris ignei, utpote
aggregatio partium, vel siccitas, aut aliquid huiusmodi, est
materiale respectu speciei carnis, quae est ex VI animae. Similiter
etiam cum ratio inferioribus potentiis imperet, utpote irascibili et
concupiscibili; in habitu concupiscibilis, id quod est ex parte
concupiscibilis, utpote pronitas quaedam ad utendum aliqualiter
concupiscibilibus, est quasi materiale in temperantia; ordo vero, qui
est rationis, et rectitudo, est quasi forma eius. Et sic est etiam
in aliis virtutibus moralibus; unde quidam philosophi omnes virtutes
scientias appellabant, ut dicitur in VI Ethicorum. Cum igitur
fides sit in intellectu secundum quod est motus et imperatus a
voluntate; id quod est ex parte cognitionis, est quasi materiale in
ipsa; sed ex parte voluntatis accipienda est sua formatio. Et ita cum
caritas sit perfectio voluntatis, a caritate fides informatur. Et
eadem ratione omnes aliae virtutes prout a theologo considerantur;
prout scilicet sunt principia actus meritorii. Non autem potest
aliquis actus esse meritorius nisi sit voluntarius, ut supra dictum
est. Et sic patet quod omnes virtutes quas theologus considerat, sunt
in viribus animae, prout sunt a voluntate motae.
Ad primum igitur dicendum, quod non dicitur esse forma fidei caritas
per modum quo forma est pars essentiae; sic enim contra fidem dividi
non posset; sed in quantum aliquam perfectionem fides a caritate
consequitur; sicut etiam in universo elementa superiora dicuntur esse
ut forma inferiorum, ut aer aquae et aqua terrae, ut dicitur in IV
Physicor.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod modus quo caritas dicitur forma,
appropinquat ad modum illum quo exemplar formam dicimus; quia id quod
est perfectionis in fide, a caritate deducitur; ita quod caritas
habeat illud essentialiter, fides vero et ceterae virtutes,
participative.
Ad quartum dicendum, quod ipse habitus caritatis cum non sit
intrinsecus fidei, non potest dici neque forma substantialis neque
accidentalis eius; potest autem aliquo modo dici exemplaris forma.
Nec tamen oportet quod caritas sine fide esse possit. Non enim fides
exemplatur a caritate secundum id quod est fides: sic enim fides
caritatem praecedit ex parte eius quod cognitionis est in fide, sed
solum secundum hoc quod est perfecta. Et sic nihil prohibet ut fides
quantum ad aliquid sit prior caritate, ut sine ea caritas esse non
possit; et quantum ad aliud sit exemplar fidei, quam semper format
utpote semper sibi praesentem. Sed id quod ex caritate in fide
relinquitur, est fidei intrinsecum, et hoc quomodo sit fidei
accidentale vel substantiale, infra dicetur.
Ad quintum dicendum, quod voluntas et intellectus diversimode invicem
se praecedunt. Intellectus enim praecedit voluntatem in via
receptionis: ad hoc enim quod aliquid voluntatem moveat oportet quod
prius in intellectu recipiatur, ut patet in III de anima. Sed in
movendo sive agendo voluntas est prior: quia omnis actio vel motus est
ex intentione boni; et inde est quod voluntas omnes inferiores vires
movere dicitur, cuius obiectum proprium est bonum sub ratione boni.
Praemium autem dicitur per modum receptionis, sed meritum per modum
actionis; et inde est quod totum praemium principaliter attribuitur
intellectui; et dicitur visio tota merces, quia inchoatur merces in
intellectu et consumatur in affectu. Meritum autem attribuitur
caritati, quia primum quod movet ad operandum opera meritoria est
voluntas, quam caritas perficit.
Ad sextum dicendum, quod plures esse perfectiones unius rei eodem
ordine, est impossibile. Gratia autem est sicut perfectio prima
virtutum, sed caritas sicut perfectio proxima.
Ad septimum dicendum, quod actus fidei qui caritatem praecedit, est
actus imperfectus, a caritate perfectionem expectans; fides enim,
quantum ad aliquid est prior caritate et quantum ad aliquid posterior,
ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod obiectio illa procedit de actu fidei qui est
secundum se, non prout est a caritate perfectus.
Ad nonum dicendum, quod quando superior vis perfecta est, ex eius
perfectione relinquitur aliqua perfectio in inferiori; et sic, cum
caritas est in voluntate, eius perfectio aliquo modo redundat in
intellectum: et sic caritas non solum actum fidei, sed ipsam etiam
fidem format.
Ad decimum dicendum, quod apostolus in verbis illis videtur loqui de
istis habitibus, non attendens in eis rationem virtutis, sed magis
quod sunt quaedam dona et perfectiones. Unde in eadem contextione
sermonis facit mentionem de prophetia et quibusdam aliis gratiis datis
gratis, quae virtutes non ponuntur. Si tamen de eis (loquitur) in
quantum sunt virtutes quaedam, adhuc ratio non sequitur. Contingit
enim aliqua ex opposito dividi, quorum tamen unum est alterius causa
vel perfectio; sicut motus localis dividitur contra alios motus, cum
tamen sit causa eorum; et sic caritas contra alias virtutes dividitur,
quamvis sit forma earum.
Ad undecimum dicendum, quod ratio potest dupliciter considerari: uno
modo secundum se, alio modo secundum quod regit inferiores vires. In
quantum igitur est inferiorum virium regitiva, perficitur per
prudentiam. Et inde est quod omnes aliae virtutes morales, quibus
inferiores vires perficiuntur, per prudentiam formantur sicut per
proximam formam. Sed fides perficit rationem in se consideratam,
prout est speculativa veri; unde eius non est formare inferiores
virtutes, sed formari a caritate, quae etiam alias format, et ipsam
prudentiam: in quantum ipsa etiam prudentia propter finem, qui est
caritatis obiectum, circa ea quae sunt ad finem, ratiocinatur.
Ad duodecimum dicendum, quod aliquid commune attribuitur alicui
specialiter, dupliciter: vel quia sibi perfectissime convenit, sicut
si cognoscere attribuamus intellectui; vel quia in eo primo invenitur,
sicut vivere attribuitur animae vegetabili, ut patet in I de anima,
quia in actibus eius primo apparet vita. Vita ergo spiritualis
attribuitur fidei, quia in eius actu primo apparet, quamvis eius
complementum sit in caritate, et ex hoc ipsa est forma aliarum
virtutum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in habente caritatem non potest esse
aliquis actus virtutis nisi a caritate formatus. Aut enim actus ille
erit in finem debitum ordinatus, et hoc non potest esse nisi per
caritatem in habente caritatem; aut non est ordinatus in debitum
finem, et sic non erit actus virtutis. Unde non potest esse quod
actus fidei sit formatus a gratia, et non a caritate: quia gratia non
habet ordinem ad actum nisi mediante caritate.
|
|